|
Ad huius autem assertionis falsitatem ostendendam, primo quidem
assumamus quod habetur Matth. IV, quod Petrus et Andreas continuo
vocati a domino, relictis retibus secuti sunt eum. In quorum
commendationem Chrysostomus dicit: in mediis operationibus
existentes, audientes iubentem non distulerunt. Non dixerunt:
revertentes domum loquemur amicis, sed omnia dimittentes secuti sunt,
sicut et Helisaeus Heliae fecit. Talem enim obedientiam Christus
quaerit a nobis, ut neque instanti tempore remoremur. Deinde sequitur
de Iacobo et Ioanne, qui vocati a domino statim relictis retibus et
patre secuti sunt eum. Et, sicut Hilarius dicit super Matth.: eis
artem et patriam domum relinquentibus, docemur Christum secuturi, et
saecularis vitae solicitudine, et paternae domus consuetudine non
teneri. Postea vero Matth. IX, de Matthaeo subditur, quod ad
vocationem domini surgens secutus est eum; ubi Chrysostomus dicit:
disce vocati obedientiam; neque enim restitit, neque domum abire
rogavit et suis hoc communicare. Humana etiam pericula, quae ei a
principibus accidere poterant, parvipendit, dum rationes officii sui
imperfectas reliquit, ut Remigius dicit ibidem. Ex quo evidenter
accipitur quod nihil humanum nos debet retardare a servitio Dei.
Rursus Matth. VIII, 21, et Luc. IX, 59, legitur,
quod quidam discipulus Christi dixit ad eum: domine, permitte me ire
primum et sepelire patrem meum; cui dominus respondit: sequere me, et
dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Quod exponens Chrysostomus
super Matth. dicit: hoc dixit non iubens contemnere honorem qui est
ad parentes; sed monstrans quoniam nihil caelestibus negotiis nobis
magis necessarium esse oportet; et quoniam cum toto studio his iungi
debemus, et neque parum tardare, etiam si valde inevitabilia et
incitantia fuerint quae attrahunt. Quid enim magis necessarium quam
sepelire patrem? Quid etiam facilius? Neque enim multum tempus
consumendum erat. Sed Diabolus instat attentius volens aliquem aditum
invenire; et si modicam sumat negligentiam, magnam operatur
pusillanimitatem. Propter quod sapiens admonet dicens: ne differas de
die in diem. Nihil igitur aliud inde docemur, nisi quod nec minimum
temporis frustra ducere decet, et si mille cogentia sint, immo
praeferre spiritualia cunctis, et admodum necessariis. Et Augustinus
dicit in Lib. de verbis domini: honorandus est pater, sed obediendum
est Deo. Ego, inquit, ad Evangelium te voco, ad aliud opus mihi
necessarius es. Maius est hoc quam quod vis facere: sunt alii qui
sepeliant mortuos suos; non licet anteriora posterioribus subdere.
Amate parentes, et praeponite Deum parentibus. Si ergo propter rem
tam necessariam dominus etiam modici temporis inducias petentem
redarguit; qua fronte diutinam deliberationem quidam asserunt
praemittendam esse Christi consiliis? Deinde Luc. IX, 61,
sequitur: et ait alter: sequar te, domine; sed primum permitte me
renuntiare his qui domi sunt. Quod exponens Cyrillus insignis
Graecorum doctor dicit: imitanda promissio et qualibet laude plena.
Sed quaerere renuntiare his qui domi sunt ostendit quod utcumque
divisus sit. Nam communicare proximis et consulere nolentes aequa
sapere, indicat adhuc utcumque languentem et recedentem; propter quod
audit a domino: nemo cum posuerit manum super aratrum et retrospexerit
habilis est ad regnum Dei. Aspicit enim retro, qui dilationem
quaerit occasione redeundi domum et cum propinquis conferendi. Non hoc
invenimus fecisse sacros apostolos, qui protinus omissa navicula et
parente secuti sunt Christum. Sed et Paulus statim non acquievit
carni et sanguini. Tales esse decet volentes sequi Christum. Et
Augustinus hoc exponens in Lib. de verbis domini dicit: vocat te
oriens, et tu attendis occidentem? Oriens quidem Christus est,
secundum illud Zach. VI, 12: ecce vir, oriens nomen eius.
Occidens autem est quilibet homo in mortem cadens, et in tenebras
peccati vel ignorantiae cadere valens. Iniuriam ergo facit Christo,
in quo sunt omnes thesauri sapientiae Dei absconditi, si eius audito
consilio adhuc ad mortalis hominis consilium aliquis existimet
recurrendum. Sed derisibili quadam tergiversatione, praedicta
conantur evadere. Dicunt enim quod praedicta locum habent si aliquis
ipsius domini voce vocaretur tunc enim confitentur differendum non
esse, nec ad aliud consilium recurrendum. Sed quando homo interius
commovetur ad religionis ingressum, tunc opus habet magna deliberatione
et multorum consilio, ut discernere possit, si hoc sit ex instinctu
divino. Sed haec responsio errore plena est. Sic enim verba Christi
quae in Scripturis dicuntur, debemus accipere, ac si ab ipsius domini
ore audiremus. Dicit enim ipse, Marc. XIII, 37: quod vobis
dico, omnibus dico: vigilate; et Rom. XV, 4, dicitur:
quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Et
Chrysostomus dicit: si tantum propter illos dicta fuissent, scripta
non essent; nunc autem dicta quidem sunt propter illos, scripta vero
sunt propter nos. Unde et apostolus inducens auctoritatem veteris
testamenti, dicit Hebr. XII, 5: obliti estis consolationis,
quae vobis tanquam filiis loquitur dicens: fili mi, noli negligere
disciplinam. Ex quo patet quod verba sacrae Scripturae non solum
praesentibus sed futuris loquuntur. Specialiter autem videamus, an
consilium quod dominus dedit adolescenti, Matth. XIX, 21: si
vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da
pauperibus: utrum illi soli sit datum, vel etiam universis: quod
considerare possumus ex his quae sequuntur. Cum enim Petrus ei
dixisset: ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te: universaliter
praemium omnibus statuit, dicens: omnis qui reliquerit domum vel
fratres etc. propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam
aeternam possidebit. Non minus ergo sequendum est hoc consilium ab
unoquoque, quam si unicuique singulariter ex ipsius ore dominico
proferretur. Unde Hieronymus dicit ad Paulinum presbyterum: tu
audita sententia salvatoris: si vis perfectus esse etc., verba vertis
in opera et nudam crucem nudus sequeris. Quamvis autem adolescenti
loquens, singulariter ad ipsum verba protulerit, alibi tamen idem
consilium universaliter protulit dicens: si quis vult post me venire,
abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me: ubi dicit
Chrysostomus: commune hoc dogma orbi terrarum proponit dicens: si
quis vult, id est si mulier, si vir, si rex, si liber, si servus.
Abnegatio autem sui ipsius, secundum Basilium, est totalis
praeteritorum oblivio, et recessus a propriis voluntatibus. Et sic
patet quod in hac negatione sui ipsius intelligitur etiam depositio
divitiarum, quae per voluntatem propriam possidentur. Sic igitur
consilium adolescenti a domino datum, sic est accipiendum ac si omnibus
ex ore domini proponeretur. Sed in responsione praemissa adhuc aliud
considerari oportet. Iam enim ostensum est, quod locutio qua nobis
dominus loquitur in Scripturis, idem habet auctoritatis pondus, ac si
verba ab ipso salvatoris ore proferrentur. Est autem et alius modus
quo Deus interius homini loquitur; secundum illud Ps.: audiam quid
loquatur in me dominus Deus: quae quidem locutio cuilibet exteriori
locutioni praeponitur. Dicit enim Gregorius in Homil.
Pentecostes: ipse conditor, non ad eruditionem hominis loquitur, si
eidem homini per unctionem spiritus non loquatur. Certe Cain
priusquam fratricidium opere perpetraret, audivit: peccasti,
quiesce. Sed quia culpis suis exigentibus voce est admonitus, non
unctione, audire verba Dei potuit, sed servare contempsit. Si
igitur voci conditoris exterius prolatae statim obediendum esset, ut
dicunt, multo magis interiori locutioni, qua spiritus sanctus mentem
immutat, resistere nullus debet, sed absque dubitatione obedire.
Unde Isai. l, 5, dicitur ex ore prophetae, vel potius ipsius
Christi: dominus Deus aperuit mihi aurem, scilicet interius
inspirando; ego autem non contradico, retrorsum non abii, quasi
posteriorum oblitus ad anteriora me extendens, ut dicitur ad Philip.
III. Dicit etiam apostolus ad Rom. VIII 14: qui spiritu
Dei aguntur, hi filii Dei sunt: ubi dicit Glossa Augustini: non
quia nihil agant, sed quia impetu gratiae aguntur. Non autem agitur
impetu spiritus sancti qui resistit vel tardat. Est ergo proprium
filiorum Dei ut impetu gratiae agantur ad meliora, non expectato
consilio. De quo etiam impetu dicitur Isai. LIX, 19: cum
venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus domini cogit. Hunc
autem impetum esse sequendum apostolus docet ad Gal. V, 16, ubi
dicit: spiritu ambulate: et iterum: si spiritu ducimini, non estis
sub lege. Et iterum: si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. Pro
magna autem culpa quibusdam improperatur a Stephano, Act. VII,
51: vos semper spiritui sancto restitistis. Unde et apostolus, I
ad Thess. V, 19, dicit: spiritum nolite extinguere: ubi dicit
Glossa: si cui spiritus sanctus ad horam aliquid revelet, nolite
prohibere eum loqui. Spiritus autem sanctus revelat non solum docendo
quid homo debeat loqui, sed etiam suggerendo quid homo debeat facere,
ut dicitur Ioan. XIV. Cum igitur homo instinctu spiritus sancti
movetur ad religionis ingressum, non est ei differendum, ut humanum
requirat consilium; sed statim homo impetum spiritus sancti debet
sequi. Unde et Ez. I, 20, dicitur: quocumque ibat spiritus,
illuc eunte spiritu et rotae pariter levabantur sequentes eum. Nec
solum hoc Scripturae auctoritatibus, sed etiam sanctorum exemplis
manifestatur. Narrat enim Augustinus in 8 Conf. de duobus
militibus, quorum unus lecta vita Antonii subito repletus amore
sancto, ait amico suo: ego Deo servire studui, et ex hac hora in hoc
loco aggredior; te si piget imitari, noli adversari. Respondit ille
se socio adhaerere, et ambo iam aedificabantur relinquendo omnia et
Christum sequendo. In quo etiam libro Augustinus se ipsum
reprehendit de hoc quod tardabat suam conversionem, ubi dicit: non
erat quid responderem veritate convictus, nisi tantum verba lenta et
somnolenta, modo, ecce modo, sine paululum. Sed modo et modo non
habebat modum, et sine paululum in longum ibat. Et in eodem libro
dicit: erubescebam nimis, quia nugarum murmur, scilicet saecularium
et carnalium, adhuc audiebam, et cunctabundus pendebam. Non est ergo
laudabile, sed magis vituperabile, post vocationem interiorem vel
exteriorem, vel verbo vel Scripturis factam differre, et quasi in
dubiis consilium quaerere. Hoc etiam ad interioris inspirationis
efficaciam pertinet ut homines inspirati subito ad maiora provehantur:
quod significatur per hoc quod congregatis in unum discipulis, ut
legitur Act. II, repente spiritus sanctus super eos veniens eos
fecit magnalia Dei loqui: ubi dicit Glossa: nescit tarda molimina
spiritus sancti gratia. Et Eccli. XI, 23, dicitur: facile est
in oculis Dei subito honestare pauperem. Hanc etiam efficaciam Dei
intrinsecus inspirantis Augustinus ostendit in Lib. de
praedestinatione sanctorum, inducens quod habetur Ioh. VI 45:
omnis qui audivit (a patre) et didicit, venit ad me. Valde
(inquit) remota est a sensibus carnis haec schola, in qua pater
auditur, et docet, ut veniatur ad filium: nec agit hoc cum carnis
aure, sed cordis; et postea subdit: itaque gratia quae occulte
humanis cordibus divina largitate tribuitur, a nullo corde duro
respuitur: ideo quippe tribuitur ut cordis duritia penitus auferatur.
Hanc etiam efficaciam inspirationis internae Gregorius in homilia
Pentecostes commendat dicens: o qualis est artifex iste spiritus.
Nulla ad discendum mora agitur in omne quod voluerit; mox ut tetigerit
mentem docet; solumque tetigisse docuisse est. Nam humanum animum
subito ut illustrat immutat; abnegat hoc repente quod erat, exhibet
repente quod non erat. Virtutem igitur spiritus sancti vel ignorat vel
ei resistere nititur qui a spiritu sancto motum diuturnitate consilii
detinere contendit. Nec solum sacrorum doctorum auctoritatibus
assertionis eorum convincitur falsitas, sed etiam philosophicis
documentis. Dicit enim Aristotiles in quodam capitulo Eudimicae
Ethic. quod intitulatur de bona fortuna: quod autem quaeritur quid
est motus principium in anima, palam quemadmodum in toto Deus;
rationis enim principium non ratio, sed aliquid melius. Quid igitur
utique erit melius scientia et intellectu, nisi Deus? Et postea
subdit de his qui a Deo moventur consiliari non expedit eis; habent
enim principium tale quod melius intellectu et consilio. Erubescat
igitur qui se dicit Catholicum, divinitus inspiratos ad humana
transmittens consilia, quibus eos philosophus ethnicus asserit non
egere. Videamus autem ulterius ad quid consilio indigeant hi quibus
est sacrae religionis propositum inspiratum. Et primo quidem dubitare
an id quod Christus consuluit, melius sit sacrilegum est; dubitare
vero an propter contristationem amicorum, vel quodcumque temporalium
detrimentum homo debeat religionis propositum praetermittere, est animi
adhuc carnali amore irretiti. Unde Hieronymus dicit in epistola ad
Heliodorum: licet parvulus ex collo pendeat nepos; licet sparso crine
et scissis vestibus ubera, quibus te nutrierat, mater ostendat; licet
in limine pater iaceat: per calcatum perge patrem, siccis oculis ad
vexillum crucis evola. Solum pietatis genus est in hac re esse
crudelem. Et postea subdit: gladium tenet hostis ut me perimat, et
ego de patris lacrymis cogitabo? Propter patrem militiam deseram, cui
sepulturam Christi causa non debeo?. Et ad hoc etiam plura alia
superius sunt inducta. Forte autem aliquis inducetur ad consilium
requirendum, an possit implere quod in proposito gerit. Sed et huic
dubitationi occurrit Augustinus 8 Confess. de se ipso loquens, qui
consilium continentiae assumere formidabat. Aperiebatur, inquit, ab
ea parte qua intenderam faciem, et quo transire trepidabam, casta
dignitas continentiae blandiens ut venirem neque dubitarem, extendens
ad me suscipiendum et amplectendum pias manus plenas gregibus bonorum
exemplorum. Ibi tot pueri et puellae, ibi iuventus multa, et omnis
aetas, et graves viduae et virgines anus. Et irridebat me irrisione
exhortatoria, quasi diceret: tu non poteris quod isti et istae? An
isti et istae in semet ipsis possunt, et non in domino Deo suo?
Dominus Deus eorum me dedit eis. Quid in te stas, et non stas?
Proice te in eum, noli metuere: non se subtrahet ut cadas. Proiice
te securus: et excipiet te et sanabit te. Restant autem duo de quibus
consiliari relinquitur his qui religionis assumendae propositum gerunt:
quorum unum est de modo religionem intrandi; aliud autem est, si
aliquod speciale impedimentum habeant, per quod impediantur a
religionis ingressu; puta, si sint servi, vel matrimonio iuncti, vel
aliquid huiusmodi. Sed ab hoc consilio primo quidem amovendi sunt
carnis propinqui. Dicitur enim Prov. XXV, 9: causam tuam
tracta cum amico tuo, et secretum extraneo non reveles. Propinqui
autem carnis in hoc proposito amici non sunt, sed potius inimici,
secundum illud quod habetur Mich. VII, 6: inimici hominis
domestici eius: quod etiam dominus introducit Matth. X, 36. In
hoc igitur casu sunt praecipue vitanda carnalium propinquorum consilia.
Hinc est quod Ieronymus in epistola ad Heliodorum impedimenta
religiosi propositi, quae a propinquis carnalibus ingeruntur,
enumerat, dicens: nunc tibi blandis vidua soror haeret lacertis, nunc
illi cum quibus adolevisti, vernaculi aiunt: cui nos servituros
relinquis? Nunc et gerula quondam, iam anus, et nutritius secundus
post naturalem pietate pater clamitant: morituros expecta paulisper,
et sepeli. Et Gregorius dicit in III Moralium: callidus
adversarius cum a bonorum cordibus repelli se conspicit, eos qui ab
illis valde diliguntur, exquirit, et per eorum verba blandiens
loquitur, qui plus ceteris amantur, ut dum vis amoris cor perforat,
facile persuasionis eius gladius ad intimae rectitudinis munimina
irrumpat. Hinc est quod beatus Benedictus, ut Gregorius refert in
2 dialogorum, nutricem suam occulte fugiens, deserti loci secessum
petiit; sed Romano monacho propositum suum aperuit, qui eius
desiderium et secretum tenuit, et adiutorium impendit. Arcendi sunt
etiam ab hoc consilio carnales homines, apud quos Dei sapientia
stultitia reputatur: unde Eccli. XXXVII, 12, irrisorie
dicitur: cum viro irreligioso tracta de sanctitate, et cum iniusto de
iustitia: et postea subdit: non attendas his in omni consilio, sed
cum viro sancto assiduus esto: a quo est petendum consilium, si de
aliquibus in hoc casu consiliari oporteat.
|
|