|
Supposito, secundum fidem
Catholicam, quod mundus durationis initium habuit, dubitatio mota
est, utrum potuerit semper fuisse. Cuius dubitationis ut veritas
explicetur, prius distinguendum est in quo cum adversariis convenimus,
et quid est illud in quo ab eis differimus. Si enim intelligatur quod
aliquid praeter Deum potuit semper fuisse, quasi possit esse aliquid
tamen ab eo non factum: error abominabilis est non solum in fide, sed
etiam apud philosophos, qui confitentur et probant omne quod est
quocumque modo, esse non posse nisi sit causatum ab eo qui maxime et
verissime esse habet. Si autem intelligatur aliquid semper fuisse, et
tamen causatum fuisse a Deo secundum totum id quod in eo est, videndum
est utrum hoc possit stare. Si autem dicatur hoc esse impossibile,
vel hoc dicetur quia Deus non potuit facere aliquid quod semper
fuerit, aut quia non potuit fieri, etsi Deus posset facere. In
prima autem parte omnes consentiunt: in hoc scilicet quod Deus potuit
facere aliquid quod semper fuerit, considerando potentiam ipsius
infinitam. Restat igitur videre, utrum sit possibile aliquid fieri
quod semper fuerit. Si autem dicatur quod hoc non potest fieri, hoc
non potest intelligi nisi duobus modis, vel duas causas veritatis
habere: vel propter remotionem potentiae passivae, vel propter
repugnantiam intellectuum. Primo modo posset dici, antequam Angelus
sit factus, non potest Angelus fieri, quia non praeexistit ad eius
esse aliqua potentia passiva, cum non sit factus ex materia
praeiacente; tamen Deus poterat facere Angelum, poterat etiam facere
ut Angelus fieret, quia fecit, et factus est. Sic ergo
intelligendo, simpliciter concedendum est secundum fidem quod non
potest creatum semper esse: quia hoc ponere esset ponere potentiam
passivam semper fuisse: quod haereticum est. Tamen ex hoc non
sequitur quod Deus non possit facere ut fiat aliquid semper ens.
Secundo modo dicitur propter repugnantiam intellectuum aliquid non
posse fieri, sicut quod non potest fieri ut affirmatio et negatio sint
simul vera; quamvis Deus hoc possit facere, ut quidam dicunt.
Quidam vero dicunt, quod nec Deus hoc posset facere, quia hoc nihil
est. Tamen manifestum est quod non potest facere ut hoc fiat, quia
positio qua ponitur esse, destruit se ipsam. Si tamen ponatur quod
Deus huiusmodi potest facere ut fiant, positio non est haeretica,
quamvis, ut credo, sit falsa; sicut quod praeteritum non fuerit,
includit in se contradictionem. Unde Augustinus in libro contra
Faustum: quisquis ita dicit: si omnipotens est Deus, faciat ut ea
quae facta sunt, facta non fuerint: non videt hoc se dicere: si
omnipotens est Deus, faciat ut ea quae vera sunt, eo ipso quo vera
sunt, falsa sint. Et tamen quidam magni pie dixerunt Deum posse
facere de praeterito quod non fuerit praeteritum; nec fuit reputatum
haereticum. Videndum est ergo utrum in his duobus repugnantia sit
intellectuum, quod aliquid sit creatum a Deo, et tamen semper
fuerit. Et quidquid de hoc verum sit, non erit haereticum dicere quod
hoc potest fieri a Deo ut aliquid creatum a Deo semper fuerit. Tamen
credo quod, si esset repugnantia intellectuum, esset falsum. Si
autem non est repugnantia intellectuum, non solum non est falsum, sed
etiam impossibile: aliter esset erroneum, si aliter dicatur. Cum
enim ad omnipotentiam Dei pertineat ut omnem intellectum et virtutem
excedat, expresse omnipotentiae Dei derogat qui dicit aliquid posse
intelligi in creaturis quod a Deo fieri non possit. Nec est instantia
de peccatis, quae inquantum huiusmodi nihil sunt. In hoc ergo tota
consistit quaestio, utrum esse creatum a Deo secundum totam
substantiam, et non habere durationis principium, repugnent ad
invicem, vel non. Quod autem non repugnent ad invicem, sic
ostenditur. Si enim repugnant, hoc non est nisi propter alterum
duorum, vel propter utrumque: aut quia oportet ut causa agens
praecedat duratione; aut quia oportet quod non esse praecedat
duratione; propter hoc quod dicitur creatum a Deo ex nihilo fieri.
Primo ostendam, quod non est necesse ut causa agens, scilicet Deus,
praecedat duratione suum causatum, si ipse voluisset. Primo sic.
Nulla causa producens suum effectum subito, necessario praecedit
duratione suum effectum. Sed Deus est causa producens effectum suum
non per motum, sed subito. Ergo non est necessarium quod duratione
praecedat effectum suum. Prima per inductionem patet in omnibus
mutationibus subitis, sicut est illuminatio et huiusmodi. Nihilominus
tamen potest probari per rationem sic. In quocumque instanti ponitur
res esse, potest poni principium actionis eius, ut patet in omnibus
generabilibus, quia in illo instanti in quo incipit ignis esse,
calefacit. Sed in operatione subita, simul, immo idem est principium
et finis eius, sicut in omnibus indivisibilibus. Ergo in quocumque
instanti ponitur agens producens effectum suum subito, potest poni
terminus actionis suae. Sed terminus actionis simul est cum ipso
facto. Ergo non repugnat intellectui si ponatur causa producens
effectum suum subito non praecedere duratione causatum suum. Repugnat
autem in causis producentibus per motum effectus suos, quia oportet
quod principium motus praecedat finem eius. Et quia homines sunt
assueti considerare huiusmodi factiones quae sunt per motus, ideo non
facile capiunt quod causa agens duratione effectum suum non praecedat.
Et inde est quod multorum inexperti ad pauca respicientes facile
enuntiant. Nec potest huic rationi obviare quod Deus est causa agens
per voluntatem: quia etiam voluntas non est necessarium quod praecedat
duratione effectum suum; nec agens per voluntatem, nisi per hoc quod
agit ex deliberatione; quod absit ut in Deo ponamus. Praeterea.
Causa producens totam rei substantiam non minus potest in producendo
totam substantiam, quam causa producens formam in productione formae;
immo multo magis: quia non producit educendo de potentia materiae,
sicut est in eo qui producit formam. Sed aliquod agens quod producit
solum formam, potest in hoc quod forma ab eo producta sit quandocumque
ipsum est, ut patet in sole illuminante. Ergo multo fortius Deus,
qui producit totam rei substantiam, potest facere ut causatum suum sit
quandocumque ipse est. Praeterea. Si aliqua causa sit qua posita in
aliquo instanti non possit poni effectus eius ab ea procedens in eodem
instanti, hoc non est nisi quia causae deest aliquid de complemento:
causa enim completa et causatum sunt simul. Sed Deo nunquam defuit
aliquid de complemento. Ergo causatum eius potest poni semper eo
posito; et ita non est necessarium quod duratione praecedat.
Praeterea. Voluntas volentis nihil diminuit de virtute eius, et
praecipue in Deo. Sed omnes solventes ad rationes Aristotelis,
quibus probatur res semper fuisse a Deo per hoc quod idem semper facit
idem, dicunt quod hoc sequeretur si non esset agens per voluntatem.
Ergo et si ponatur agens per voluntatem, nihilominus sequitur quod
potest facere ut causatum ab eo nunquam non sit. Et ita patet quod non
repugnat intellectui, quod dicitur agens non praecedere effectum suum
duratione; quia in illis quae repugnant intellectui, Deus non potest
facere ut illud sit. Nunc restat videre an repugnet intellectui
aliquod factum nunquam non fuisse, propter quod necessarium sit non
esse eius duratione praecedere, propter hoc quod dicitur ex nihilo
factum esse. Sed quod hoc in nullo repugnet, ostenditur per dictum
Anselmi in Monologio, 8 cap., exponentis quomodo creatura dicatur
facta ex nihilo. Tertia, inquit, interpretatio, qua dicitur aliquid
esse factum de nihilo, est cum intelligimus esse quidem factum, sed
non esse aliquid unde sit factum. Per similem significationem dici
videtur, cum homo contristatus sine causa, dicitur contristatus de
nihilo. Secundum igitur hunc sensum, si intelligatur quod supra
conclusum est, quia praeter summam essentiam cuncta quae sunt ab
eadem, ex nihilo facta sunt, idest non ex aliquo; nihil inconveniens
sequetur. Unde patet quod secundum hanc expositionem non ponitur
aliquis ordo eius quod factum est ad nihil, quasi oportuerit illud quod
factum est, nihil fuisse, et postmodum aliquid esse. Praeterea,
supponatur quod ordo ad nihil in praepositione importatus remaneat
affirmatus, ut sit sensus: creatura facta est ex nihilo, idest facta
est post nihil: haec dictio post ordinem importat absolute. Sed ordo
multiplex est: scilicet durationis et naturae. Si igitur ex communi
et universali non sequitur proprium et particulare, non esset
necessarium ut propter hoc quod creatura dicitur esse post nihil, prius
duratione fuerit nihil, et postea fuerit aliquid: sed sufficit, si
prius natura sit nihil quam ens; prius enim naturaliter inest unicuique
quod convenit sibi in se, quam quod ex alio habetur. Esse autem non
habet creatura nisi ab alio; sibi autem relicta in se considerata nihil
est: unde prius naturaliter est sibi nihilum quam esse. Nec oportet
quod propter hoc sit simul nihil et ens, quia duratione non praecedit:
non enim ponitur, si creatura semper fuit, ut in aliquo tempore nihil
sit: sed ponitur quod natura eius talis esset quod esset nihil, si
sibi relinqueretur; ut si dicamus aerem semper illuminatum fuisse a
sole, oportebit dicere, quod aer factus est lucidus a sole. Et quia
omne quod fit, ex incontingenti fit, idest ex eo quod non contingit
simul esse cum eo quod dicitur fieri; oportebit dicere quod sit factus
lucidus ex non lucido, vel ex tenebroso; non ita quod umquam fuerit
non lucidus vel tenebrosus, sed quia esset talis, si eum sibi sol
relinqueret. Et hoc expressius patet in stellis et orbibus quae semper
illuminantur a sole. Sic ergo patet quod in hoc quod dicitur, aliquid
esse factum et nunquam non fuisse, non est intellectus aliqua
repugnantia. Si enim esset aliqua, mirum est quomodo Augustinus eam
non vidit: quia hoc esset efficacissima via ad improbandum aeternitatem
mundi, cum tamen ipse multis rationibus impugnet aeternitatem mundi in
undecimo et duodecimo de Civ. Dei, hanc etiam viam omnino
praetermittit? Quinimmo videtur innuere quod non sit ibi repugnantia
intellectuum: unde dicit decimo de Civ. Dei, 31 cap., de
Platonicis loquens: id quomodo intelligant, invenerunt non esse hoc,
scilicet temporis, sed substitutionis initium. Sic enim, inquiunt,
si pes ex aeternitate semper fuisset in pulvere, semper ei subesset
vestigium, quod tamen vestigium a calcante factum nemo dubitaret; nec
alterum altero prius esset, quamvis alterum ab altero factum esset:
sic, inquiunt, et mundus et dii in illo creati semper fuerunt, semper
existente qui fecit; et tamen facti sunt. Nec unquam dicit hoc non
posse intelligi: sed alio modo procedit contra eos. Item dicit
undecimo Lib., 4 cap.: qui autem a Deo quidem mundum factum
fatentur, non tamen eum temporis sed suae creationis initium habere,
ut modo quodam vix intelligibili semper sit factus; dicunt quidem
aliquid et cetera. Causa autem quare est vix intelligibile, tacta est
in prima ratione. Mirum est etiam quomodo nobilissimi philosophorum
hanc repugnantiam non viderunt. Dicit enim Augustinus in eodem Lib.
cap. 5, contra illos loquens de quibus in praecedenti auctoritate
facta est mentio: cum his agimus qui et Deum corporum et omnium
naturarum quae non sunt quod ipse, creatorem nobiscum sentiunt; de
quibus postea subdit: isti philosophos ceteros nobilitate et
auctoritate vicerunt. Et hoc etiam patet diligenter consideranti
dictum eorum qui posuerunt mundum semper fuisse, quia nihilominus
ponunt eum a Deo factum, nihil de hac repugnantia intellectuum
percipientes. Ergo illi qui tam subtiliter eam percipiunt, soli sunt
homines, et cum illis oritur sapientia. Sed quia quaedam auctoritates
videntur pro eis facere, ideo ostendendum est quod praestant eis debile
fulcimentum. Dicit enim Damascenus I Lib. 8 cap.: non aptum
natum est quod ex non ente ad esse deducitur coaeternum esse ei quod
sine principio est et semper est. Item Hugo de sancto Victore in
principio Lib. sui de sacramentis dicit: ineffabilis omnipotentiae
virtus non potuit aliud praeter se habere coaeternum, quo faciendo
iuvaretur. Sed harum auctoritatum et similium intellectus patet per
hoc quod dicit Boetius in ult. de consolatione: non recte quidam,
cum audiunt visum Platoni mundum hunc nec habuisse initium temporis,
nec habiturum esse defectum, hoc modo conditori conditum mundum fieri
coaeternum putant. Aliud enim est per interminabilem vitam duci, quod
mundo Plato tribuit; aliud interminabilis vitae totam pariter
complexam esse praesentiam, quod divinae mentis esse proprium
manifestum est. Unde patet quod etiam non sequitur quod quidam
obiiciunt, scilicet quod creatura aequaretur Deo in duratione; et
quod per hunc modum dicatur, quod nullo modo potest esse aliquid
coaeternum Deo, quia scilicet nihil potest esse immutabile nisi solus
Deus, patet per hoc quod dicit Augustinus, in libro XII de Civ.
Dei, cap. 15: tempus, quoniam mutabilitate transcurrit,
aeternitati immutabili non potest esse coaeternum. Ac per hoc etiam si
immortalitas Angelorum non transit in tempore, nec praeterita est
quasi iam non sit, nec futura quasi nondum sit; tamen eorum motus,
quibus tempora peraguntur, ex futuro in praeteritum transeunt. Et
ideo creatori, in cuius motu dicendum non est vel fuisse quod iam non
sit, vel futurum esse quod nondum sit, coaeterni esse non possunt.
Similiter etiam dicit octavo super Gen.: quia omnino incommutabilis
est illa natura Trinitatis, ob hoc ita aeterna est ut ei aliquid
coaeternum esse non possit. Consimilia verba dicit in undecimo
confessionum. Addunt etiam pro se rationes quas etiam philosophi
tetigerunt et eas solverunt; inter quas illa est difficilior quae est
de infinitate animarum: quia si mundus semper fuit, necesse est modo
infinitas animas esse. Sed haec ratio non est ad propositum, quia
Deus mundum facere potuit sine hominibus et animabus, vel tunc homines
facere quando fecit, etiam si totum mundum fecisset ab aeterno; et sic
non remanerent post corpora animae infinitae. Et praeterea non est
adhuc demonstratum, quod Deus non possit facere ut sint infinita
actu. Aliae etiam rationes sunt a quarum responsione supersedeo ad
praesens, tum quia eis alibi responsum est, tum quia quaedam earum
sunt adeo debiles quod sua debilitate contrariae parti videntur
probabilitatem afferre.
|
|