|
1. Et primo enim quaeritur, utrum anima humana possit esse forma et
hoc aliquid.
2. Secundo utrum anima humana sit separata secundum esse a corpore.
3. Tertio utrum intellectus possibilis, sive anima intellectiva,
sit una in omnibus.
4. Quarto utrum necesse sit ponere intellectum agentem.
5. Quinto utrum intellectus agens sit unus et separatus.
6. Sexto utrum anima sit composita ex materia et forma.
7. Septimo utrum Angelus et anima differant specie.
8. Octavo utrum anima rationalis tali corpori debeat uniri quale est
corpus humanum.
9. Nono utrum anima uniatur materiae corporali.
10. Decimo utrum anima sit tota in toto corpore, et in qualibet
parte eius.
11. Undecimo utrum in homine anima rationalis, sensibilis et
vegetabilis sit una substantia.
12. Duodecimo utrum anima sit suae potentiae.
13. Decimotertio de distinctione potentiarum animae, utrum
videlicet distinguantur per obiecta.
14. Decimoquarto de immortalitate animae humanae, et utrum sit
immortalis.
15. Decimoquinto utrum anima separata a corpore possit intelligere.
16. Decimosexto utrum anima coniuncta corpori possit intelligere
substantias separatas.
17. Decimoseptimo utrum anima separata possit intelligere
substantias separatas.
18. Decimoctavo utrum anima separata cognoscat omnia naturalia.
19. Decimonono utrum potentiae sensitivae remaneant in anima
separata.
20. Vicesimo utrum anima separata singularia cognoscat.
21. Vicesimoprimo utrum anima separata possit pati poenam ab igne
corporeo.
|
|