|
Et videtur quod sic.
1. Quia in libro de spiritu et anima dicitur quod anima habet vires
quibus miscetur corpori. Sed vires animae sunt aliud quam eius
essentia. Ergo anima unitur corpori per aliquod medium.
2. Sed dicebat quod anima unitur corpori mediantibus potentiis, in
quantum est motor, sed non in quantum est forma.- Sed contra, anima
est forma corporis in quantum est actus; motor autem est in quantum est
principium operationis. Principium vero operationis est in quantum est
actus, quia unumquodque agit secundum quod actu est. Ergo secundum
idem anima est forma corporis et motor. Non ergo est distinguendum de
anima secundum quod est motor corporis vel forma.
3. Praeterea, anima ut est motor corporis non unitur corpori per
accidens, quia sic ex anima et corpore non fieret unum per se. Ergo
unitur ei per se. Sed quod unitur alicui per seipsum, unitur ei sine
medio. Non ergo anima, in quantum est motor, unitur corpori per
medium.
4. Praeterea, anima unitur corpori ut motor, in quantum est
principium operationis. Sed operationes animae non sunt animae
tantum, sed compositi, ut dicitur in I de anima; et sic inter animam
et corpus non cadit aliquod medium quantum ad operationes. Non ergo
anima unitur corpori per medium in quantum est motor.
5. Praeterea, videtur quod etiam uniatur ei per medium, in quantum
est forma. Forma enim non unitur cuilibet materiae, sed propriae.
Fit autem materia propria huius formae vel illius per dispositiones
proprias, quae sunt propria accidentia rei; sicut calidum et siccum
sunt propria accidentia ignis. Ergo forma unitur materiae mediantibus
propriis accidentibus. Sed propria accidentia animatorum sunt
potentiae animae. Ergo anima unitur corpori ut forma mediantibus
potentiis.
6. Praeterea, animal est movens seipsum. Movens autem seipsum
dividitur in duas partes, quarum una est movens et alia est mota, ut
probatur in VIII Physic. Pars autem movens est anima. Sed pars
mota non potest esse materia sola: quia quod est in potentia tantum non
movetur, ut dicitur in V Physic. Et ideo corpora gravia et levia,
licet habeant in seipsis motum, non tamen movent seipsa; quia
dividuntur solum in materiam et formam, quae non potest esse mota.
Relinquitur ergo quod animal dividatur in animam, et aliquam partem
quae sit composita ex materia et forma; et sic sequitur quod anima
uniatur materiae corporali mediante aliqua forma.
7. Praeterea, in definitione cuiuslibet formae ponitur propria
materia eius. Sed in definitione animae, in quantum est forma,
ponitur corpus physicum organicum potentia vitam habens, ut patet in
II de anima. Ergo anima unitur huiusmodi corpori ut propriae
materiae. Sed hoc non potest esse nisi per aliquam formam; scilicet
quod sit aliquod corpus physicum organicum potentia vitam habens. Ergo
anima unitur materiae mediante aliqua forma primo materiam perficiente.
8. Praeterea, Genes. II, dicitur: formavit Deus hominem de
limo terrae, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae.
Spiraculum autem vitae est anima. Ergo aliqua forma praecedit in
materia unionem animae; et sic anima mediante alia forma unitur
materiae corporali.
9. Praeterea, secundum hoc formae uniuntur materiae quod materia est
in potentia ad eas. Sed materia per prius est in potentia ad formas
elementorum quam ad alias formas. Ergo anima et aliae formae non
uniuntur materiae nisi mediantibus formis elementorum.
10. Praeterea, corpus humanum et cuiuslibet animalis est corpus
mixtum. Sed in mixto oportet quod remaneant formae elementorum per
essentiam; alias esset corruptio elementorum et non mixtio. Ergo
anima unitur materiae mediantibus aliis formis.
11. Praeterea, anima intellectualis est forma in quantum est
intellectualis. Sed intelligere est mediantibus aliis potentiis.
Ergo anima unitur corpori ut forma mediantibus aliis potentiis.
12. Praeterea, anima non unitur cuilibet corpori, sed corpori sibi
proportionato. Oportet ergo proportionem esse inter animam et corpus,
et sic mediante proportione anima unitur corpori.
13. Praeterea, unumquodque operatur in remotiora per id quod est
maxime proximum. Sed vires animae diffunduntur in totum corpus per
cor. Ergo cor est vicinius quam ceterae partes corporis; et ita
mediante corde unietur corpori.
14. Praeterea, in partibus corporis est invenire diversitatem, et
ordinem ad invicem. Sed anima est simplex secundum suam essentiam.
Cum ergo forma sit proportionata materiae perfectibili, videtur quod
anima uniatur primo uni parti corporis, et, ea mediante, aliis.
15. Praeterea, anima est superior corpore. Sed inferiores vires
animae ligant superiores corporis; non enim intellectus indiget corpore
nisi propter imaginationem et sensum, a quibus accipit. Ergo e
contrario corpus unitur animae per ea quae sunt suprema et simpliciora,
sicut per spiritum et humorem.
16. Praeterea, illud quo subtracto solvitur unio aliquorum
unitorum, videtur esse medium inter ea. Sed subtracto spiritu, et
calido naturali extincto, et humido radicali exsiccato, solvitur unio
animae et corporis. Ergo praedicta sunt medium inter animam et
corpus.
17. Praeterea, sicut anima naturaliter unitur corpori, ita haec
anima unitur huic corpori. Sed hoc corpus est per hoc quod est sub
aliquibus dimensionibus terminatis. Ergo anima unitur corpori
mediantibus dimensionibus terminatis.
18. Praeterea, distantia non coniunguntur nisi per medium. Sed
anima et corpus humanum videntur esse maxime distantia, cum unum eorum
sit incorporeum et simplex, aliud corporeum et maxime compositum.
Ergo anima non unitur corpori nisi per medium.
19. Praeterea, anima humana est similis in natura intellectuali
substantiis separatis, quae movent caelestia corpora. Sed eadem
videtur esse habitudo motorum et mobilium. Ergo videtur quod corpus
humanum, quod est motum ab anima, habeat aliquid in se de natura
caelestis corporis, quo mediante anima sibi uniatur.
Sed contra, est quod dicit philosophus in VIII Metaph., quod
forma unitur materiae immediate. Anima autem unitur corpori ut forma.
Ergo unitur sibi immediate.
Respondeo. Dicendum quod inter omnia, esse est illud quod
immediatius et intimius convenit rebus, ut dicitur in Lib. de
causis; unde oportet, cum materia habeat esse actu per formam, quod
forma dans esse materiae, ante omnia intelligatur advenire materiae,
et immediatius ceteris sibi inesse. Est autem hoc proprium formae
substantialis quod det materiae esse simpliciter; ipsa enim est per
quam res est hoc ipsum quod est. Non autem per formas accidentales
habet esse simpliciter, sed esse secundum quid: puta esse magnum, vel
coloratum, vel aliquid tale. Si qua ergo forma est quae non det
materiae esse simpliciter, sed adveniat materiae iam existenti in actu
per aliquam formam, non erit forma substantialis. Ex quo patet quod
inter formam substantialem et materiam non potest cadere aliqua forma
substantialis media, sicut quidam voluerunt, ponentes quod secundum
ordinem generum, quorum unum sub altero ordinatur, est ordo diversarum
formarum in materia; utpote si dicamus, quod materia secundum unam
formam habet quod sit substantia in actu, et secundum aliam quod sit
corpus, et iterum secundum aliam quod sit animatum corpus, et sic
deinceps. Sed hac positione facta, sola prima forma, quae faceret
esse substantiam actu, esset substantialis, aliae vero omnes
accidentales; quia forma substantialis est quae facit hoc aliquid, ut
iam dictum est. Oportet igitur dicere, quod eadem numero forma sit
per quam res habet quod sit substantia, et quod sit in ultima specie
specialissima, et in omnibus intermediis generibus. Relinquitur ergo
dicendum quod cum formae rerum naturalium sint sicut numeri, in quibus
est diversitas speciei addita vel subtracta unitate, ut dicitur in
VIII Metaphys.; oportet intelligere diversitatem formarum
naturalium, secundum quas constituitur materia in diversis speciebus,
ex hoc quod una addit perfectionem super aliam, ut puta quod una forma
constituit in esse corporali tantum (hunc enim oportet esse infimum
gradum formarum animalium, eo quod materia non est in potentia nisi ad
formas corporales. Quae enim incorporea sunt, immaterialia sunt, ut
in praecedentibus ostensum est). Alia autem perfectior forma
constituit materiam in esse corporali, et ulterius dat ei esse vitale.
Et ulterius alia forma dat ei et esse corporale et esse vitale, et
super hoc addit ei esse sensitivum; et sic est in aliis. Oportet ergo
intelligere quod forma perfectior secundum quod simul cum materia
compositum constituit in perfectione inferioris gradus, intelligatur ut
materiale respectu ulterioris perfectionis, et sic ulterius
procedendo. Utpote materia prima, secundum quod iam constituta est in
esse corporeo, est materia respectu ulterioris perfectionis, quae est
vita; et exinde est quod corpus est genus corporis viventis; et
animatum, sive vivens, est differentia. Nam genus sumitur a materia
et differentia a forma; et sic quodammodo una et eadem forma, secundum
quod constituit materiam in actu inferioris gradus, est media inter
materiam et seipsam, secundum quod constituit eam in actu superioris
gradus. Materia autem prout intelligitur constituta in esse
substantiali secundum perfectionem inferioris gradus, per consequens
intelligi potest ut accidentibus subiecta. Nam substantia secundum
illum inferiorem gradum perfectionis necesse est quod habeat quaedam
accidentia propria quae necesse est ei inesse. Sicut ex hoc quod
materia constituitur in esse corporeo per formas, statim consequitur ut
sint in ea dimensiones, per quas intelligitur materia divisibilis per
diversas partes, ut sic secundum diversas sui partes possit esse
susceptiva diversarum formarum. Et ulterius ex quo materia
intelligitur constituta in esse quodam substantiali, intelligi potest
ut susceptiva accidentium quibus disponitur ad ulteriorem perfectionem,
secundum quam materia fit propria ad ulteriorem perfectionem
suscipiendam. Huiusmodi autem dispositiones praeintelliguntur formae
ut inductae ab agente in materiam, licet sint quaedam accidentia
impropria formae, quae non nisi ex ipsa forma causentur in materia.
Unde non praeintelliguntur in materia formae quasi dispositiones, sed
magis forma praeintelligitur eis, sicut causa effectibus. Sic igitur
cum anima sit forma substantialis, quia constituit hominem in
determinata specie substantiae, non est aliqua alia forma substantialis
media inter animam et materiam primam; sed homo ab ipsa anima rationali
perficitur secundum diversos gradus perfectionum, ut sit scilicet
corpus, et animatum corpus, et animal rationale. Sed oportet quod
materia secundum quod intelligitur ut recipiens ab ipsa anima rationali
perfectiones inferioris gradus, puta quod sit corpus et animatum corpus
et animal, intelligatur, simul cum dispositionibus convenientibus,
quod sit materia propria ad animam rationalem, secundum quod dat
ultimam perfectionem. Sic igitur anima, secundum quod est forma dans
esse, non habet aliquid aliud medium inter se et materiam primam. Sed
quia eadem forma quae dat esse materiae est etiam operationis
principium, eo quod unumquodque agit secundum quod est actu; necesse
est quod anima, sicut et quaelibet alia forma, sit etiam operationis
principium. Sed considerandum est quod secundum gradum formarum in
perfectione essendi est etiam gradus earum in virtute operandi, cum
operatio sit existentis in actu. Et ideo quanto aliqua forma est
maioris perfectionis in dando esse, tanto etiam est maioris virtutis in
operando. Unde formae perfectiores habent plures operationes et magis
diversas quam formae minus perfectae. Et inde est quod ad diversitatem
operationum in rebus minus perfectis sufficit diversitas accidentium.
In rebus autem magis perfectis requiritur ulterius diversitas partium;
et tanto magis, quanto forma fuerit perfectior. Videmus enim quod
igni conveniunt diversae operationes secundum diversa accidentia; sicut
ferri sursum secundum levitatem, calefacere secundum calorem, et sic
de aliis. Sed tamen quaelibet harum operationum competit igni secundum
quamlibet partem eius. In corporibus vero animatis quae habent
nobiliores formas, diversis operationibus deputantur diversae partes;
sicut in plantis alia est operatio radicis, alia rami et stipitis. Et
quanto corpora animata fuerint perfectiora, tanto propter maiorem
perfectionem necesse est inveniri maiorem diversitatem in partibus.
Unde cum anima rationalis sit perfectissima formarum naturalium, in
homine invenitur maxima distinctio partium propter diversas
operationes; et anima singulis earum dat esse substantiale, secundum
illum modum qui competit operationi ipsorum. Cuius signum est, quod
remota anima, non remanet neque caro neque oculus nisi aequivoce. Sed
cum oporteat ordinem instrumentorum esse secundum ordinem operationum,
diversarum autem operationum quae sunt ab anima, una naturaliter
praecedit alteram, necessarium est quod una pars corporis moveatur per
aliam ad suam operationem. Sic ergo inter animam secundum quod est
motor et principium operationum et totum corpus, cadit aliquid medium;
quia mediante aliqua prima parte primo mota movet alias partes ad suas
operationes, sicut mediante corde movet alia membra ad vitales
operationes: sed secundum quod dat esse corpori, immediate dat esse
substantiale et specificum omnibus partibus corporis. Et hoc est quod
a multis dicitur quod anima unitur corpori ut forma sine medio, ut
motor autem per medium. Et haec opinio procedit secundum sententiam
Aristotelis qui ponit animam esse formam substantialem corporis. Sed
quidam ponentes secundum opinionem Platonis animam uniri corpori sicut
unam substantiam, alii, necesse habuerunt ponere media quibus anima
uniretur corpori; quia diversae substantiae et distantes non
colligantur, nisi sit aliquid quod uniat eas. Et sic posuerunt quidam
spiritum et humorem esse medium inter animam et corpus, et quidam
lucem, et quidam potentias animae, vel aliquid aliud huiusmodi. Sed
nullum istorum est necessarium, si anima est forma corporis; quia
unumquodque secundum quod est ens, est unum. Unde cum forma secundum
seipsam det esse materiae, secundum seipsam unitur materiae primae, et
non per aliud aliquod ligamentum.
Ad primum ergo dicendum quod vires animae sunt qualitates eius quibus
operatur; et ideo cadunt media inter animam et corpus, secundum quod
anima movet corpus, non autem secundum quod dat ei esse. Tamen
sciendum, quod liber qui inscribitur de spiritu et anima non est
Augustini, et quod auctor illius opinatus est quod anima sit suae
potentiae. Unde totaliter cessat obiectio.
Ad secundum dicendum quod, licet anima sit forma in quantum est
actus, et similiter in quantum est motor, et ita secundum idem sit
forma et motor; tamen alius est effectus eius secundum quod est forma,
et alius secundum quod est motor; et propter hoc locum habet
distinctio.
Ad tertium dicendum quod ex motore et mobili non fit unum per se in
quantum huiusmodi; sed ex hoc motore qui est anima et ex hoc mobili
quod est corpus, fit unum per se, in quantum anima est forma
corporis.
Ad quartum dicendum quod, quantum ad illam operationem animae quae est
compositi, non cadit aliquod medium inter animam et quamlibet partem
corporis; sed est una pars corporis per quam primo exercet anima illam
operationem quae cadit media inter animam secundum quod est principium
illius operationis, et omnes alias partes corporis, quae participant
illam operationem.
Ad quintum dicendum quod dispositiones accidentales quae faciunt
materiam propriam ad aliquam formam, non sunt mediae totaliter inter
formam et materiam; sed inter formam secundum quod dat ultimam
perfectionem, et materiam secundum quod iam est perfecta perfectione
inferioris gradus. Materia enim secundum seipsam est prima respectu
infimi gradus perfectionis, quia secundum seipsam est in potentia ad
esse substantiale corporeum. Nec ad hoc requirit aliquam
dispositionem; sed hac perfectione praesupposita in materia requiruntur
dispositiones ad ulteriorem perfectionem. Tamen sciendum est quod
potentiae animae sunt accidentia propria animae, quae non sunt sine
ea. Unde non habent rationem dispositionis ad animam secundum quod
sunt eius potentiae, nisi secundum quod potentiae inferioris partis
animae dicuntur dispositiones ad superiorem partem; sicut potentia
animae vegetabilis ad animam sensibilem, secundum quod ex praemissis
intelligi potest.
Ad sextum dicendum quod ratio illa concludit quod anima vel animal
dividatur in duas partes, quarum una est sicut corpus mobile, et alia
sicut motor. Quod quidem verum est. Sed oportet intelligere quod
anima movet corpus per apprehensionem et appetitum. Apprehensio autem
et appetitus in homine duplex est. Una quidem quae est animae tantum,
non per organum corporale, quae est partis intellectivae. Alia quae
est coniuncti, et est partis sensitivae. Illa autem quae est partis
intellectivae non movet corpus nisi mediante ea quae est partis
sensitivae; quia, cum motus sit circa aliquod singulare, apprehensio
universalis quae est intellectus, non movet nisi mediante particulari,
quae est sensus. Sic igitur homo vel animal cum dividitur in partem
moventem et partem motam, non est haec divisio in solam animam et solum
corpus; sed in unam partem corporis animati, et animam. Nam illa
pars animati corporis cuius operatio est apprehendere et appetere,
movet totum corpus. Sed si supponatur quod pars intellectiva immediate
moveat, ita quod pars movens in homine sit anima tantum; adhuc
remanebit responsio, secundum praehabita. Nam anima humana erit
movens secundum id quod est supremum in ipsa, scilicet per partem
intellectivam; motum autem erit non materia prima tantum, sed materia
prima secundum quod est constituta in esse corporali et vitali, non per
aliam formam nisi per eamdem animam. Unde non erit necessarium ponere
formam substantialem mediam inter animam et materiam primam. Sed quia
in animali est quidam motus qui non est per apprehensionem et
appetitum, sicut motus cordis, et etiam motus augmenti et decrementi,
et motus alimenti diffusi per totum corpus, quod etiam est commune
plantis; quantum ad huiusmodi motus dicendum est quod (cum anima
animali non solum det id quod est proprium sibi, sed etiam id quod est
inferiorum formarum, ut ex dictis patet), sicut inferiores formae
sunt principia naturalis motus in corporibus naturalibus, ita etiam
anima in corpore animalis. Unde philosophus dicit in II de anima,
quod anima est naturalis corporis; et propter hoc operationes animae
distinguuntur in animales et naturales. Ut illae dicantur animales
quae sunt ab anima secundum id quod est proprium sibi; naturales autem
quae sunt ab anima secundum quod facit effectum inferiorum formarum
naturalium. Secundum hoc ergo dicendum, quod sicut ignis per formam
suam naturalem habet naturalem motum quo tendit sursum; ita aliqua pars
corporis animati in qua primo invenitur motus qui non est per
apprehensionem, habet hunc motum naturaliter per animam. Sicut enim
ignis naturaliter movetur sursum ita sanguis naturaliter movetur ad loca
propria et determinata. Et similiter cor naturaliter movetur motu sibi
proprio: licet ad hoc etiam cooperetur resolutio spirituum facta ex
sanguine, quibus cor dilatatur et constringitur, ut Aristoteles dicit
ubi agit de respiratione et inspiratione. Sic ergo prima pars in qua
talis motus invenitur, non est movens seipsam, sed movetur
naturaliter, sicut ignis; sed ista pars movet aliam. Et sic totum
animal est movens seipsum, cum una pars eius sit movens, et alia sit
mota.
Ad septimum dicendum quod corpus physicum organicum comparatur ad
animam sicut materia ad formam. Non quod sit tale per aliquam aliam
formam, sed quia hoc ipsum habet per animam, ut supra ostensum est.
Et similiter dicendum ad octavum. Nam quod in Genesi dicitur,
formavit Deus hominem de limo terrae, non praecedit tempore hoc quod
sequitur: et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae; sed ordine
naturae tantum.
Ad nonum dicendum quod materia secundum ordinem est in potentia ad
formas; non quod recipiat diversas formas substantiales ordinatim, sed
quia id quod est proprium superioris formae non recipitur nisi mediante
eo quod est proprium inferioris formae, sicut expositum est. Et per
hunc modum intelligitur quod mediantibus formis elementaribus recipiat
alias formas.
Ad decimum dicendum quod formae elementares non actu sunt in mixto
secundum essentiam, licet hoc Avicenna posuerit: non enim possent
esse in una parte materiae; si autem essent in diversis partibus, non
esset mixtio secundum totum, quae est vera mixtio, sed esset mixtio
minima, quae est mixtio ad sensum. Dicere etiam quod formae
elementorum recipiant magis et minus, ut Averroes dicit, ridiculum
est; cum sint formae substantiales, quae magis et minus recipere non
possunt. Nec aliquid est medium inter substantiam et accidens, ut
ipse fingit. Nec dicendum est quod totaliter corrumpantur; sed quod
maneant virtute, ut Aristoteles dicit. Et hoc est in quantum manent
accidentia propria elementorum secundum aliquem modum, in quibus manet
virtus elementorum.
Ad undecimum dicendum quod licet anima sit forma corporis secundum
essentiam animae intellectualis, non tamen secundum operationem
intellectualem.
Ad duodecimum dicendum quod proportio quae est inter animam et corpus
est in ipsis proportionatis; unde non oportet quod sit aliqua res media
inter animam et corpus.
Ad decimumtertium dicendum quod cor est primum instrumentum per quod
anima movet ceteras partes corporis; et ideo eo mediante anima unitur
reliquis partibus corporis ut motor, licet ut forma uniatur unicuique
parti corporis per se et immediate.
Ad decimumquartum dicendum quod licet anima sit forma simplex secundum
essentiam, est tamen multiplex virtute secundum quod est principium
diversarum operationum. Et quia forma perficit materiam, non solum
quantum ad esse sed etiam ad operandum, ideo oportet quod licet anima
sit una forma, partes corporis diversimode perficiantur ab ipsa, et
unaquaeque secundum quod competit eius operationi. Et secundum hoc
etiam oportet esse ordinem in partibus secundum ordinem operationum, ut
dictum est; sed iste ordo est secundum operationem corporis ad animam,
ut est motor.
Ad decimumquintum dicendum quod inferiores vires animae possunt
intelligi ligare superiores vires corporis quantum ad operationem;
prout scilicet superiores vires indigent operationibus inferiorum, quae
exercentur per corpus. Et eodem modo corpus per superiores sui partes
coniungitur animae secundum operationem et motum.
Ad decimumsextum dicendum quod forma sicut non advenit materiae nisi
sit facta propria per debitas dispositiones, ita cessantibus propriis
dispositionibus forma in materia remanere non potest; et hoc modo unio
animae ad corpus solvitur remoto calore et humiditate naturali, et
aliis huiusmodi, in quantum his disponitur corpus ad susceptionem
animae. Unde huiusmodi cadunt media inter animam et corpus ut
dispositiones. Quod quomodo sit, dictum est supra.
Ad decimumseptimum dicendum quod dimensiones non possunt intelligi in
materia nisi secundum quod materia intelligitur constituta per formam
substantialem in esse substantiali corporeo: quod quidem non fit per
aliam formam in homine quam per animam, ut dictum est. Unde huiusmodi
dimensiones non praeintelliguntur ante animam in materia totaliter, sed
quantum ad ultimos gradus perfectionis, ut supra expositum est.
Ad decimumoctavum dicendum quod anima et corpus non sunt distantia
sicut res diversorum generum vel specierum, cum neuter eorum sit in
genere vel specie, ut in superioribus quaestionibus habitum est, sed
solum compositum ex eis. Sed anima est forma corporis per seipsam dans
ei esse; unde per se et immediate ei unitur.
Ad decimumnonum dicendum quod corpus humanum habet aliquam
communicationem cum corpore caelesti; non quod aliquid corporis
caelestis, ut lux, interveniat medium inter animam et corpus; sed
secundum quod est constitutum in quadam aequalitate complexionis remotae
a contrarietate, ut in superioribus expositum est.
|
|