|
Et videtur quod non.
1. Anima enim est in corpore sicut perfectio in perfectibili. Sed
perfectibile ab anima est corpus organicum: est enim anima actus
corporis physici organici potentia vitam habentis, ut dicitur in II
de anima. Ergo anima non est nisi in corpore organico. Sed non
quaelibet pars corporis est organicum corpus. Ergo anima non est in
qualibet parte corporis.
2. Praeterea, forma est proportionata materiae. Sed anima prout
est forma corporis, est quaedam essentia simplex. Ergo non respondet
ei materia multiplex. Sed diversae partes corporis vel hominis vel
animalis sunt sicut materia multiplex, cum habeant magnam diversitatem
ad invicem. Non ergo anima est forma cuiuslibet partis corporis; et
ita non est anima in qualibet parte corporis.
3. Praeterea, extra totum nihil est sumere. Si igitur anima est
tota in qualibet parte corporis, extra illam partem nihil est de
anima. Ergo impossibile est quod sit tota in qualibet parte corporis.
4. Praeterea, philosophus dicit in Lib. de causa motus animalium:
aestimandum est constare animal quemadmodum civitatem bene legibus
rectam. In civitate enim quando semel stabilitus fuerit ordo, nihil
opus est separato monarcha; quoniam non oportet esse per singula eorum
quae fiunt; sed per se quilibet facit quod auctoritate ipsius ordinatum
est, et fit hoc post hoc propter consuetudinem. In animalibus autem
idem hoc propter naturam fit, et quia natum est unumquodque sic
constitutum facere proprium opus, ut non opus sit in unoquoque esse
animam, sed in quodam principio corporis existente, alia quidem vivere
eo quod apta nata sunt, facere autem proprium opus propter naturam.
Non ergo anima est in qualibet parte corporis, sed in una tantum.
5. Praeterea, philosophus dicit in VIII Physic. quod motor
caeli oportet quod sit in centro, vel in aliquo signo circumferentiae;
quia haec duo sunt principia in motu circulari. Et ostendit quod non
potest esse in centro, sed in circumferentia; quia quanto aliqua sunt
propinquiora circumferentiae et remotiora a centro, tanto sunt
velocioris motus. Ergo a simili, oportet quod motus animae sit in
illa parte animalis in qua praecipue apparet motus. Haec autem est
eorum cor. Ergo anima est tantum in corde.
6. Praeterea, philosophus dicit in Lib. de iuventute et Senect.
quod plantae habent principium nutritivum in medio superioris et
inferioris. Sed sicut superius et inferius est in plantis, ita in
animalibus est superius et inferius, dexterum et sinistrum, ante et
retro. Ergo oportet principium vitae, quod est anima, esse in
animali in medio harum particularum. Hoc autem est cor. Ergo anima
est tantum in corde.
7. Praeterea, omnis forma quae est in aliquo toto et qualibet parte
eius, denominat totum et quamlibet partem, sicut patet de forma
ignis; nam ignis quaelibet pars, ignis est. Non autem quaelibet pars
animalis animal est. Non ergo anima est in qualibet parte corporis.
8. Praeterea, intelligere ad aliquam partem animae pertinet. Sed
intelligere non est in aliqua parte corporis. Non ergo tota anima est
in qualibet parte corporis.
9. Praeterea, philosophus dicit in II de anima quod sicut anima se
habet ad corpus, ita pars animae ad partem corporis. Si ergo anima
est in toto corpore non erit in qualibet parte corporis tota, sed pars
eius.
10. Sed dicebat quod philosophus loquitur de anima et partibus eius
in quantum est motor, non in quantum est forma.- Sed contra,
philosophus dicit ibidem, quod si oculus esset animal, visus esset
anima eius. Sed anima est forma animalis. Ergo pars animae est in
corpore ut forma, et non ut motor tantum.
11. Praeterea, anima est principium vitae in animali. Si ergo
anima esset in qualibet parte corporis, pars corporis immediate
acciperet vitam ab anima; et ita una pars non dependeret ab alia in
vivendo. Quod patet esse falsum; nam aliae partes in vivendo
dependent a corde.
12. Praeterea, anima movetur per accidens ad motum corporis in quo
est; et similiter quiescit per accidens quiescente corpore in quo est.
Contingit autem, quiescente una parte corporis, aliam moveri. Si
ergo anima est in qualibet parte corporis, oportet quod anima simul
moveatur et quiescat; quod videtur impossibile.
13. Praeterea, omnes potentiae animae radicantur in essentia
animae. Si igitur essentia animae sit in qualibet parte corporis,
oportet quod quaelibet potentia animae sit in qualibet parte corporis.
Quod patet esse falsum; nam auditus non est in oculo, sed in aure
tantum, et sic de aliis.
14. Praeterea, omne quod est in altero, est in eo per modum eius
in quo est. Si igitur anima est in corpore, oportet quod sit in eo
per modum corporis. Sed modus corporis est ut ubi est una pars non sit
alia. Ergo ubi est una pars animae non est alia; et ita non est tota
in qualibet parte corporis.
15. Praeterea, quaedam animalia imperfecta, quae dicuntur
anulosa, decisa vivunt, propter hoc quod anima remanet in qualibet
parte corporis post decisionem. Sed homo et alia animalia perfecta non
vivunt decisa. Non igitur in eis anima est in qualibet parte
corporis.
16. Praeterea, sicut homo et animal est quoddam totum ex diversis
partibus consistens, ita et domus. Sed forma domus non est in
qualibet parte domus, sed in tota. Ergo et anima, quae est forma
animalis, non est tota in qualibet parte corporis, sed in toto.
17. Praeterea, anima dat esse corpori in quantum est forma eius.
Est autem forma eius secundum suam essentiam, quae simplex est. Ergo
per suam essentiam simplicem dat esse corpori. Sed ab uno non est
naturaliter nisi unum. Si igitur sit in qualibet parte corporis sicut
forma, sequetur quod cuilibet parti corporis det esse uniforme.
18. Praeterea, magis intime unitur forma materiae quam locatum
loco. Sed unum locatum non potest esse in diversis locis simul, etiam
si sit substantia spiritualis; non enim conceditur a magistris quod
Angelus sit in diversis locis simul. Ergo nec anima potest esse in
diversis partibus corporis.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit in VI de Trin., quod
anima est tota in toto corpore, et tota in qualibet parte eius.
2. Praeterea, anima non dat esse corpori nisi secundum quod unitur
ei. Sed anima dat esse toti corpori et cuilibet parti eius. Ergo
anima est in toto corpore et in qualibet parte eius.
3. Praeterea, anima non operatur nisi ubi est. Sed operationes
animae apparent in qualibet parte corporis. Ergo anima est in qualibet
parte corporis.
Respondeo. Dicendum quod veritas huius quaestionis ex praecedenti
dependet. Ostensum est enim quod anima, secundum quod est forma
corporis, non unitur toti corpori mediante aliqua parte eius, sed toti
corpori immediate. Est enim forma et totius corporis, et cuiuslibet
partis eius. Et hoc necesse est dicere. Cum enim corpus hominis,
aut cuiuslibet alterius animalis, sit quoddam totum naturale, dicetur
unum ex eo quod unam formam habeat qua perficitur non solum secundum
aggregationem aut compositionem, ut accidit in domo, et in aliis
huiusmodi. Unde oportet quod quaelibet pars hominis et animalis
recipiat esse et speciem ab anima sicut a propria forma. Unde
philosophus dicit quod recedente anima, neque oculus neque caro neque
aliqua pars remanet nisi aequivoce. Non est autem possibile quod
aliquid recipiat esse et speciem ab aliquo separato sicut a forma; hoc
enim simile esset Platonicorum positioni, qui posuerunt huiusmodi
sensibilia recipere esse et speciem per participationem formarum
separatarum. Sed oportet quod forma sit aliquid eius cui dat esse;
nam forma et materia sunt principia intrinsecus constituentia essentiam
rei. Unde oportet quod si anima dat esse et speciem, ut forma,
cuilibet parti corporis, secundum sententiam Aristotelis, sit in
qualibet parte corporis; nam et ea ratione dicitur anima esse in toto,
quia est forma totius. Unde, si est forma cuiuslibet partis, oportet
quod sit in qualibet parte; et non in toto tantum, nec in una parte
tantum. Et haec definitio animae convenit; est enim anima actus
corporis organici. Corpus autem organicum est constitutum ex diversis
organis. Si ergo anima esset in una parte tantum ut forma, non esset
actus corporis organici; sed actus unius organi tantum, puta cordis,
aut alicuius alterius, et reliquae partes essent perfectae per alias
formas. Et sic totum non esset unum quid naturaliter, sed
compositione tantum. Relinquitur ergo quod anima sit in toto corpore
et in qualibet parte eius. Sed quia etiam quaeritur an sit tota in
toto et in qualibet parte eius, considerandum est qualiter hoc
dicitur. Potest autem attribui totalitas alicui formae tripliciter,
secundum quod tribus modis convenit aliquid habere partes. Uno enim
modo aliquid habet partes secundum divisionem quantitatis, prout
scilicet dividitur numerus aut magnitudo. Uni autem formae non
competit totalitas numeri nec magnitudinis, nisi forte per accidens,
puta in formis quae per accidens dividuntur divisione continui, sicut
albedo per divisionem superficiei. Alio modo dicitur aliquid totum per
comparationem ad partes essentiales speciei; sicut materia et forma
dicuntur partes compositi; genus et differentia partes quodammodo
speciei. Et hic modus totalitatis attribuitur etiam essentiis
simplicibus ratione suae perfectionis; eo quod sicut composita habent
perfectam speciem ex coniunctione principiorum essentialium, ita
substantiae et formae simplices habent perfectam speciem per seipsas.
Tertio modo dicitur totum per comparationem ad partes virtutis, seu
potestatis; quae quidem partes accipiuntur secundum divisionem
operationum. Si qua igitur forma accipiatur quae dividitur per
continui divisionem, et quaeratur de ea utrum sit in qualibet parte
corporis tota, utpote utrum albedo sit in parte superficiei tota: si
accipiatur per comparationem ad partes quantitativas (quae quidem
totalitas pertinet ad albedinem per accidens), non est tota in
qualibet parte, sed tota in toto, et pars in parte. Si autem
quaeratur de totalitate quae pertinet ad speciem, sic tota est in
qualibet parte; nam aeque intensa est albedo in aliqua parte sicut in
toto. Sed verum est quod adhuc secundum virtutem non est tota in
qualibet parte. Non enim potest tantum in disgregando albedo quae est
in parte superficiei, sicut albedo quae est in tota superficie; sicut
neque tantum potest calor qui est in parvo igne ad calefaciendum, sicut
calor qui est in magno igne. Supposito autem ad praesens quod sit una
tantum anima in corpore hominis (de hoc enim postea quaeretur),
dicendum quod non dividitur divisione quantitatis quae est numerus.
Planum est etiam quod non dividitur divisione continui; praecipue
anima animalium perfectorum, quae decisa non vivunt. Secus enim esset
forte de animabus animalium anulosorum, in quibus est una anima in
actu, et plures in potentia, ut philosophus docet. Relinquitur
igitur quod in anima hominis et cuiuslibet animalis perfecti, non
potest accipi totalitas nisi secundum perfectionem speciei, et secundum
potentiam seu virtutem. Dicimus ergo quod, cum perfectio speciei
pertineat ad animam secundum suam essentiam, anima autem secundum suam
essentiam est forma corporis et prout est forma corporis est in qualibet
parte corporis, ut ostensum est, relinquitur quod anima tota sit in
qualibet parte corporis secundum totalitatem perfectionis speciei. Si
autem accipiatur totalitas quantum ad virtutem et potestatem, sic non
est tota in qualibet parte corporis, nec etiam tota in toto, si
loquamur de anima hominis. Ostensum est enim ex superioribus
quaestionibus quod anima humana, quia excedit corporis capacitatem,
remanet ei virtus ad operandum operationes quasdam sine communicatione
corporis, sicut intelligere et velle. Unde intellectus et voluntas
non sunt actus alicuius organi corporalis. Sed quantum ad alias
operationes quas exercet per organa corporalia, tota virtus et potestas
eius est in toto corpore; non autem in qualibet parte corporis, quia
diversae partes corporis sunt proportionatae ad diversas operationes
animae. Unde, secundum illam potentiam, tantum est in aliqua parte
quae respicit operationem quae per illam partem corporis exercetur.
Ad primum ergo dicendum quod cum materia sit propter formam, forma
autem ordinetur ad propriam operationem, oportet quod talis sit materia
uniuscuiusque formae ut competat operationi illius formae; sicuti
materiam serrae oportet esse ferream, quod competit ad opus serrae
propter suam duritiem. Cum ergo anima propter suae virtutis
perfectionem possit in diversas operationes, necessarium est quod
materia eius sit corpus constitutum ex partibus congruentibus ad
diversas operationes animae quae dicuntur organa. Et propter hoc totum
corpus, cui respondet principaliter anima ut forma, est organum;
partes autem sunt propter totum. Unde animae non respondet pars
corporis sicut proprium et principale perfectibile, sed secundum quod
habet ordinem ad totum. Unde non oportet quod quaelibet pars animalis
sit corpus organicum, licet anima sit forma eius.
Ad secundum dicendum quod cum materia sit propter formam, hoc modo
forma dat esse et speciem materiae, secundum quod congruit suae
operationi. Et quia corpus perfectibile ab anima, ad hoc quod
congruat diversis operationibus animae, requirit diversitatem in
partibus; ideo, licet sit una et simplex secundum suam essentiam,
diversimode partes corporis perficit.
Ad tertium dicendum quod cum anima sit in una parte corporis eo modo
quo dictum est, nihil animae est extra animam quae est in hac parte
corporis. Non tamen sequitur quod animae nihil sit extra hanc partem
corporis; sed quod nihil sit extra totum corpus, quod principaliter
perficit.
Ad quartum dicendum quod philosophus ibi loquitur de anima quantum ad
potentiam motivam, principium enim motus corporis est in aliqua parte
corporis, scilicet in corde; et per illam partem movet totum corpus.
Et hoc patet per exemplum quod ponit de rectore.
Ad quintum dicendum quod motor caeli non circumscribitur loco secundum
suam substantiam; sed philosophus intendit ostendere ubi sit quantum ad
principium movendi. Et hoc modo, quantum ad principium motus, anima
est in corde.
Ad sextum dicendum quod etiam in plantis anima dicitur esse in medio
eius quod est sursum et deorsum, in quantum est principium quarumdam
operationum. Et similiter est in animalibus.
Ad septimum dicendum quod ideo non quaelibet pars animalis est animal,
sicut quaelibet pars ignis est ignis, quia omnes operationes ignis
salvantur in qualibet parte ignis; non autem omnes operationes animalis
salvantur in qualibet parte eius maxime in animalibus perfectis.
Ad octavum dicendum quod ratio illa concludit animam non esse totam in
qualibet parte corporis secundum suam virtutem; quod dictum est esse
verum.
Ad nonum dicendum quod partes animae accipiuntur a philosopho non
quantum ad essentiam animae, sed quantum ad eius potestatem. Et ideo
dicit quod, sicut anima est in toto corpore, ita pars animae in parte
corporis; quia sicut totum corpus organicum se habet ut deserviat
operationibus animae quae per corpus exercentur, ita se habet unum
organum ad unam determinatam operationem.
Ad decimum dicendum quod potentia animae radicatur in essentia; et
ideo ubicumque est aliqua potentia animae, ibi est essentia animae.
Quod ergo dicit philosophus quod si oculus animalis esset animal visus
esset anima eius, non intelligitur de potentia animae sine eius
essentia; sicut et totius corporis dicitur anima sensibilis esse forma
per essentiam suam, non per potentiam sensitivam.
Ad undecimum dicendum quod cum anima operetur in alias partes corporis
per aliquam unam potentiam - corpus autem disponatur ad hoc quod sit
proportionatum esse animae per actionem animae, quae est causa
efficiens corporis, ut Aristoteles dicit in II de anima - necesse
est quod dispositio aliarum partium, secundum quam sunt perfectibiles
ab anima, dependeat ab una prima parte, videlicet a corde. Et pro
tanto vita aliarum partium dependet a corde, quia postquam desinit esse
in aliqua parte debita dispositio, anima non unitur ei ut forma. Non
autem propter hoc removetur quin anima sit immediate forma cuiuslibet
partis corporis.
Ad duodecimum dicendum quod anima non movetur neque quiescit, moto seu
quiescente corpore, nisi per accidens. Non autem inconveniens est si
aliquid movetur et quiescit simul per accidens; sicut non est
inconveniens quod aliquid moveatur per accidens contrariis motibus, ut
puta si quis in navi deferretur contra cursum navis.
Ad decimumtertium dicendum quod, licet omnes potentiae radicentur in
essentia animae, tamen quaelibet pars corporis recipit animam secundum
suum modum; et ideo in diversis partibus est secundum diversas
potentias. Neque oportet quod in unaquaque sit secundum omnes.
Ad decimumquartum dicendum quod cum dicitur, unumquodque esse in alio
secundum modum eius in quo est, intelligitur quantum ad capacitatis
ipsius modum, non quantum ad naturam eius. Non enim oportet ut id
quod est in aliquo habeat naturam et proprietatem eius in quo est; sed
quod recipiatur in eo secundum capacitatem ipsius. Manifestum est enim
quod aqua non habet naturam amphorae; unde nec oportet quod anima
habeat istam naturam corporis, ut ubi est una pars eius, ibi sit
alia.
Ad decimumquintum dicendum quod animalia anulosa decisa vivunt, non
solum quia anima est in qualibet parte corporis; sed quia anima eorum,
cum sit imperfecta et paucarum actionum, requirit paucam diversitatem
in partibus, quae etiam invenitur in parte decisa a vivente. Unde,
cum retineat dispositionem per quam totum corpus est perfectibile ab
anima, remanet in eo anima. Secus autem est in animalibus perfectis.
Ad decimumsextum dicendum quod forma domus, sicut et aliae formae
artificiales, est forma accidentalis: unde non dat esse et speciem
toti et cuilibet parti; neque totum est unum simpliciter, sed unum
aggregatione. Anima autem est forma substantialis corporis, dans esse
et speciem toti et partibus; et totum ex partibus constitutum est unum
simpliciter; unde non est simile.
Ad decimumseptimum dicendum quod anima, quamvis sit una et simplex in
essentia, habet tamen virtutem ad diversas operationes. Et quia
naturaliter dat esse et speciem suo perfectibili in quantum est forma
corporis secundum essentiam; ea autem quae sunt naturaliter, sunt
propter finem; oportet quod anima constituat in corpore diversitatem
partium, prout congruit diversis operationibus. Et verum est quod
propter huiusmodi diversitatem, cuius ratio est ex fine, et non ex
forma tantum in constitutione viventium magis apparet quod natura
operetur propter finem quam in aliis rebus naturalibus, in quibus una
forma uniformiter perficit suum perfectibile.
Ad decimumoctavum dicendum quod simplicitas animae et Angeli non est
existimanda ad modum simplicitatis puncti, quod habet determinatum
situm in continuo; et ideo quod simplex est, non potest esse simul in
diversis partibus continui. Sed Angelus et anima dicuntur simplicia
per hoc quod omnino carent quantitate; et ideo non applicantur ad
continuum nisi per contactum virtutis. Unde totum illud quod virtute
Angeli contingitur, respondet Angelo, qui non unitur ut forma, ut
locus unus; et animae, quae unitur ut forma, ut perfectibile unum.
Et sicut Angelus est in qualibet parte sui loci totus, ita et anima
in qualibet parte sui perfectibilis, tota.
|
|