|
Et videtur quod non.
1. Ubicumque enim est actus animae, ibi est et anima. Sed in
embryone actus animae vegetabilis praecedit actum animae sensibilis, et
actus animae sensibilis actum animae rationalis. Ergo in concepto
primum est anima vegetabilis, quam sensibilis, et sensibilis quam
rationalis; et ita non sunt idem secundum substantiam.
2. Sed dicebat quod actus animae vegetabilis et sensibilis non est in
embryone ab anima quae sit in embryone, sed a virtute in eo existente
ab anima parentis.- Sed contra, nullum agens finitum agit sua
virtute nisi secundum determinatam distantiam, ut patet in motu
proiectionis. Proiiciens enim usque ad locum determinatum proiicit
secundum modum suae virtutis. Sed in embryone apparent motus et
operationes animae, quantumcumque parens distet, cuius tamen virtus
finita est. Non igitur operationes animae sunt in embryone per
virtutem animae parentis.
3. Praeterea, philosophus dicit in libro de Generat. animalium,
quod embryo prius est animal quam homo. Sed animal non est nisi quod
habet animam sensibilem, homo autem est per animam rationalem. Ergo
ipsa anima sensibilis est prius in embryone quam anima rationalis; et
non solum virtus eius.
4. Praeterea, vivere et sentire sunt operationes quae non possunt
esse nisi a principio intrinseco: sunt enim actus animae. Ergo cum
embryo vivat et sentiat antequam habeat animam rationalem, vivere et
sentire non erunt ex anima exteriori parentis, sed ab anima intus
existente.
5. Praeterea, philosophus dicit in II de anima, quod anima est
causa corporis viventis non solum sicut forma, sed sicut efficiens et
finis. Sed non esset efficiens causa corporis nisi adesset corpori
quando formatur. Formatur autem ante infusionem animae rationalis.
Ergo ante infusionem animae rationalis est in embryone anima, et non
solum animae virtus.
6. Sed dicebat quod formatio corporis fit ab anima, non quae est in
embryone, sed ab anima parentis.- Sed contra, corpora viventia
secundum motus proprios movent seipsa. Sed generatio corporis viventis
est quidam motus eius proprius, cum eius principium proprium sit
potentia generativa. Ergo secundum istum modum res viva movet
seipsam. Sed movens seipsum componitur ex movente et moto, ut
probatur in VIII Phys. Ergo principium generationis, quod format
corpus vivum, est anima quae est in embryone.
7. Praeterea, manifestum est quod embryo augetur. Augmentum autem
est motus secundum locum, ut dicitur in IV Physic. Cum ergo animal
secundum locum moveat seipsum, movebit etiam seipsum secundum
augmentum; et ita oportet quod in embryone sit principium talis motus,
et non habeat hunc motum ab anima extrinseca.
8. Praeterea, philosophus dicit in libro de Generat. animalium,
quod non potest dici quod in embryone non sit anima; sed primo est ibi
anima cibativa, postea sensitiva.
9. Sed dicebat quod hoc dicit philosophus non quod sit ibi anima in
actu, sed in potentia. Sed contra, nihil agit nisi in quantum est
actu. Sed in embryone sunt actiones animae. Ergo est ibi anima in
actu; et ita relinquitur quod non sit tantum una substantia.
10. Praeterea, impossibile est quod idem sit ab extrinseco et
intrinseco. Sed anima rationalis est in homine ab extrinseco,
vegetabilis autem et sensibilis ab intrinseco, id est a principio quod
est in semine, ut patet per philosophum in libro de Generat.
animalium. Ergo non est idem in homine secundum substantiam anima
vegetabilis, sensibilis et rationalis.
11. Praeterea, impossibile est ut quod est substantia in uno sit
accidens in alio; unde dicit philosophus in VIII Metaph. quod
calor non est forma substantialis ignis, cum sit accidens in aliis.
Sed anima sensibilis est substantia in brutis animalibus. Non est
ergo potentia tantum in homine, cum potentiae sint quaedam proprietates
et accidentia animae.
12. Praeterea, homo est nobilius animal quam bruta animalia. Sed
animal dicitur propter animam sensibilem. Ergo anima sensibilis est
nobilior in homine quam in brutis animalibus. Sed in brutis animalibus
est quaedam substantia, et non tantum potentia animae. Ergo multo
magis in homine est quaedam substantia per se.
13. Praeterea, impossibile est quod idem secundum substantiam sit
corruptibile et incorruptibile. Sed anima rationalis est
incorruptibilis; animae vero sensibiles et vegetabiles sunt
corruptibiles. Ergo impossibile est quod anima rationalis, sensibilis
et vegetabilis sint idem secundum substantiam.
14. Sed dicebat quod anima sensibilis in homine est
incorruptibilis.- Sed contra, corruptibile et incorruptibile
differunt secundum genus, ut dicit philosophus in X Metaphys. Sed
anima sensibilis in brutis est corruptibilis. Si igitur in homine
anima sensibilis est incorruptibilis, non erit eiusdem generis anima
sensibilis in homine et in equo. Et ita, cum animal dicatur per
animam sensibilem, homo et equus non essent in uno genere animalis;
quod patet esse falsum.
15. Praeterea, impossibile est quod idem secundum substantiam sit
rationale et irrationale, quia contradictio non verificatur de eodem.
Sed anima sensibilis et vegetabilis sunt irrationales. Ergo non
possunt idem esse in substantia cum anima rationali.
16. Praeterea, corpus est proportionatum animae. Sed in corpore
sunt diversa principia operationum animae, quae vocantur membra
principalia. Ergo non est tantum una anima, sed plures.
17. Praeterea, potentiae animae naturaliter ab essentia animae
fluunt. Ab uno autem naturaliter non procedit nisi unum. Si ergo
anima est una tantum in homine, non procederent ab ea vires quaedam
affixae organis et quaedam non affixae.
18. Praeterea, genus sumitur a materia, differentia vero a forma.
Sed genus hominis est animal, differentia vero rationalis. Cum ergo
animal dicatur ab anima sensibili, videtur quod non solum corpus, sed
etiam anima sensibilis comparetur ad animam rationalem per modum
materiae. Ergo non sunt idem in substantia anima rationalis et anima
sensibilis.
19. Praeterea, homo et equus conveniunt in animali. Animal autem
dicitur per animam sensibilem. Ergo conveniunt in anima sensibili.
Sed anima sensibilis in equo non est rationalis. Ergo nec in homine.
20. Praeterea, si anima rationalis, sensibilis et vegetabilis sint
idem secundum substantiam in homine, oportet quod in quacumque parte
est una earum, sit et alia. Hoc autem est falsum. Nam in ossibus
est anima vegetabilis, quia nutriuntur et augentur; non autem anima
sensibilis, quia sine sensu sunt. Ergo non sunt idem secundum
substantiam.
Sed contra, est quod dicitur in Lib. de Eccles. dogmatibus: neque
duas animas in uno homine esse dicimus, sicut Iacobus et alii Syrorum
scribunt; unam animalem qua animetur corpus, et aliam rationalem quae
rationi ministret; sed dicimus unam eamdemque animam in homine, quae
corpus sua societate vivificet, et semetipsam sua ratione disponat.
Respondeo. Dicendum quod circa hanc quaestionem sunt diversae
opiniones, non solum modernorum, sed etiam antiquorum. Plato enim
posuit diversas animas esse in corpore. Et hoc quidem consequens erat
suis principiis. Posuit enim Plato quod anima unitur corpori ut
motor, et non ut forma; dicens animam esse in corpore sicut est nauta
in navi: ubi autem apparent diversae actiones secundum genus, oportet
ponere diversos motores; sicut in navi alius est qui gubernat, et
alius qui remigat. Nec eorum diversitas repugnat unitati navis: quia
sicut actiones ordinatae sunt, ita et motores qui sunt in navi,
ordinati sunt, unus sub alio. Et similiter non videtur repugnare
unitati hominis vel animalis, si sint plures animae in uno corpore, ut
motores ordinati sub invicem secundum ordinem operationum animae. Sed
secundum hoc cum ex motore et mobili non fiat unum simpliciter et per
se, homo non esset unum simpliciter et per se, neque animal; neque
esset generatio aut corruptio simpliciter, cum corpus accipit animam
vel amittit. Unde oportet dicere, quod anima unitur corpori non solum
ut motor, sed ut forma; ut etiam ex superioribus manifestum est. Sed
etiam hoc posito, adhuc secundum Platonis principia consequens est
quod sint plures animae in homine et in animali. Posuerunt enim
Platonici universalia esse formas separatas, quae de sensibilibus
praedicantur in quantum participata sunt ab eis: utpote Socrates
dicitur animal in quantum participat ideam animalis, et homo in quantum
participat ideam hominis. Et secundum hoc relinquitur quod alia sit
forma secundum essentiam, secundum quam Socrates dicitur esse animal,
et alia secundum quam dicitur esse homo. Unde ad hoc sequitur quod
anima sensibilis et rationalis secundum substantiam differant. Sed hoc
non potest stare: quia ex diversis actu existentibus non fit aliquid
unum per se. Quia si de aliquo subiecto praedicentur aliqua secundum
diversas formas per se, unum illorum praedicatur de altero per
accidens. Sicut de Socrate dicitur album secundum albedinem, et
musicum secundum musicam; unde musicum de albo secundum accidens
praedicatur. Si igitur Socrates dicatur homo et animal secundum aliam
et aliam formam, sequeretur quod haec praedicatio homo est animal, sit
per accidens; et quod homo non sit vere id quod est animal. Contingit
tamen secundum diversas formas fieri praedicationem per se, quando
habent ordinem ad invicem; ut si dicatur quod habens superficiem est
coloratum. Nam color est in substantia mediante superficie. Sed hic
modus praedicandi per se non est quia praedicatum ponatur in definitione
subiecti; sed magis e converso. Superficies enim ponitur in
definitione coloris sicut numerus in definitione paris. Si ergo hoc
modo esset praedicatio per se hominis et animalis, cum anima sensibilis
quasi materialiter ordinetur ad rationalem, si diversae sint, sequetur
quod animal non praedicabitur per se de homine, sed magis e contrario.
Sequitur etiam aliud inconveniens. Ex pluribus enim actu existentibus
non fit unum simpliciter, nisi sit aliquid uniens et aliquo modo ligans
ea ad invicem. Sic ergo, si secundum diversas formas Socrates esset
animal et rationale, indigerent haec duo, ad hoc quod unirentur
simpliciter, aliquo quod faceret ea unum. Unde, cum hoc non sit
assignare, remanebit quod homo non erit unum nisi aggregatione; sicut
acervus, qui est secundum quid unum et simpliciter multa. Et ita
etiam non erit homo ens simpliciter, quia unumquodque in tantum est
ens, in quantum est unum. Iterum aliud inconveniens sequitur. Cum
enim genus sit substantiale praedicatum, oportet quod forma secundum
quam individuum substantiae recipit praedicationem generis, sit forma
substantialis. Et ita oportet quod anima sensibilis, secundum quam
Socrates dicitur animal, sit forma substantialis in eo; et sic
necesse est quod det esse simpliciter corpori, et faciat ipsum hoc
aliquid. Anima ergo rationalis, si est alia secundum substantiam,
non facit hoc aliquid nec esse simpliciter, sed solum esse secundum
quid; cum adveniat rei iam subsistenti. Unde non erit forma
substantialis, sed accidentalis; et sic non dabit speciem Socrati,
cum etiam species sit praedicatum substantiale. Relinquitur ergo quod
in homine sit tantum una anima secundum substantiam, quae est
rationalis, sensibilis et vegetabilis. Et hoc consequens est ei,
quod in praecedentibus ostendimus de ordine formarum substantialium:
scilicet quod nulla forma substantialis unitur materiae mediante alia
forma substantiali; sed forma perfectior dat materiae quidquid dabat
forma inferior, et adhuc amplius. Unde anima rationalis dat corpori
humano quidquid dat anima sensibilis brutis, vegetabilis plantis, et
ulterius aliquid; et propter hoc ipsa est in homine et vegetabilis et
sensibilis et rationalis. Huic etiam attestatur, quod, cum operatio
unius potentiae fuerit intensa, impeditur alterius operatio, et e
contra fit redundantia ab una potentia in aliam: quod non esset, nisi
omnes potentiae in una essentia animae radicarentur.
Ad primum ergo dicendum quod supposito quod sit tantum una substantia
animae in corpore humano, diversimode ad hoc argumentum respondetur a
diversis. Quidam enim dicunt quod in embryone ante animam rationalem
non est anima, sed quaedam virtus procedens ab anima parentis, et ab
huiusmodi virtute sunt operationes quae in embryone apparent: quae
dicitur virtus formativa. Sed hoc non est omnino verum: quia in
embryone apparet non solum formatio corporis, quae potest attribui
praedictae virtuti; sed etiam aliae operationes, quae non possunt
attribui nisi animae, ut augeri, sentire, et huiusmodi. Posset
tamen hoc sustineri, si praedictum principium activum in embryone pro
tanto diceretur virtus animae, non anima, quia nondum est anima
perfecta, sicut nec embryo est animal perfectum. Sed tunc eadem
remanebit difficultas. Dicunt enim aliqui quod, licet primo in
embryone sit anima vegetabilis quam sensibilis et sensibilis quam
rationalis, non tamen est alia et alia. Sed primo quidem reducitur
semen in actum animae vegetabilis per principium activum, quod est in
semine. Quae quidem anima in processu temporis magis ad ulteriorem
producitur perfectionem per processum generationis, et ipsamet fit
anima sensibilis; quae quidem ulterius producitur in maiorem
perfectionem a principio extrinseco, et fit anima rationalis. Sed
secundum hanc positionem sequetur quod ipsa substantia animae rationalis
sit a principio activo quod est in semine, sed alia perfectio adveniat
ibi ultimo a principio extrinseco. Et ita sequeretur quod anima
rationalis secundum suam substantiam sit corruptibilis: non enim potest
esse incorruptibile quod a virtute quae est in semine causatur. Et
ideo aliter dicendum est, quod generatio animalis non est tantum una
generatio simplex; sed succedunt sibi invicem multae generationes et
corruptiones. Sicut dicitur quod primo habet formam seminis, et
secundo formam sanguinis, et sic deinceps quousque perficiatur
generatio. Et ideo cum corruptio et generatio non sint sine abiectione
et additione formae, oportet quod forma imperfecta quae prius inerat
abiiciatur et perfectior inducatur; et hoc quousque conceptum habeat
formam perfectam. Et ideo dicitur quod anima vegetabilis prius est in
semine; sed illa abiicitur in processu generationis, et succedit
alia, quae non solum est vegetabilis, sed etiam sensibilis. Ad istam
iterum additur alia quae simul est vegetabilis, sensibilis et
rationalis.
Ad secundum dicendum quod virtus quae est in semine a patre, est
virtus permanens ab intrinseco, non influens ab extrinseco, sicut
virtus moventis quae est in proiectis: et ideo quantumcumque pater
distet secundum locum, virtus quae est in semine, operatur. Non enim
virtus activa quae est in semine potest esse a matre, licet hoc quidam
dicant, quod femina non est principium activum, sed passivum. Tamen
quantum ad aliquid est simile: sicut enim virtus proiicientis, quae
est finita, movet motu locali usque ad determinatam distantiam loci,
ita virtus generantis movet motu generationis usque ad determinatam
formam.
Ad tertium dicendum quod illa virtus habet rationem animae, ut dictum
est; et ideo ab ea embryo potest dici animal.
Et similiter dicendum ad quartum, quintum, sextum, septimum et
octavum.
Ad nonum dicendum quod sicut anima est in embryone in actu, sed
imperfecte, ita operatur secundum operationes imperfectas.
Ad decimum dicendum quod, licet anima sensibilis in brutis sit ab
intrinseco, tamen in homine substantia animae, quae est simul
vegetabilis, sensibilis et rationalis, est ab extrinseco, ut iam
dictum est.
Ad undecimum dicendum quod anima sensibilis non est accidens in
homine, sed substantia, cum sit idem in substantia cum anima
rationali; sed potentia sensitiva est accidens in homine, sicut et in
aliis animalibus.
Ad duodecimum dicendum quod anima sensibilis est nobilior in homine
quam in aliis animalibus: quia in homine non tantum sensibilis est,
sed etiam rationalis.
Ad decimumtertium dicendum quod anima sensibilis in homine secundum
substantiam est incorruptibilis, cum eius substantia sit substantia
animae rationalis; licet forte potentiae sensitivae, quae sunt actus
corporis, non remaneant post corpus, ut quibusdam videtur.
Ad decimumquartum dicendum quod si anima sensibilis quae est in
brutis, et anima sensibilis quae est in homine, collocarentur secundum
se in genere vel specie, non essent unius generis; nisi forte logice
loquendo secundum aliquam intentionem communem. Sed id quod est in
genere et specie proprie, est compositum, quod utrobique est
corruptibile.
Ad decimumquintum dicendum quod anima sensibilis in homine non est
anima irrationalis, sed est anima sensibilis et rationalis simul. Sed
verum est quod potentiae animae sensitivae, quaedam quidem sunt
irrationales secundum se, sed participant rationem secundum quod
obediunt rationi; potentiae autem animae vegetabilis sunt penitus
irrationabiles, quia non obediunt rationi, ut patet per philosophum in
I Ethic.
Ad decimumsextum dicendum quod, licet sint plura principalia membra in
corpore, in quibus manifestantur principia quarumdam operationum
animae, tamen omnia dependent a corde sicut a primo principio
corporali.
Ad decimumseptimum dicendum quod ab anima humana in quantum unitur
corpori effluunt vires affixae organis; in quantum vero excedit sua
virtute corporis capacitatem, effluunt ab ea vires non affixae
organis.
Ad decimumoctavum dicendum quod sicut ex superioribus quaestionibus
patet, ab una et eadem forma materia recipit diversos gradus
perfectionis; et secundum quod materia perficitur inferiori gradu
perfectionis, remanet adhuc materialis dispositio ad ulterioris
perfectionis gradum. Et sic secundum quod corpus perficitur in esse
sensibili ab anima humana, remanet adhuc ut materiale respectu ulterius
perfectionis. Et secundum hoc, animal quod est genus, sumitur a
materia; et rationale, quod est differentia, sumitur a forma.
Ad decimumnonum dicendum quod sicut animal, in quantum animal, neque
est rationale neque irrationale: sed ipsum animal rationale est homo,
animal vero irrationale est animal brutum; ita anima sensibilis, in
quantum huiusmodi, neque rationalis neque irrationalis est; sed ipsa
anima sensibilis in homine est rationalis, in brutis vero
irrationalis.
Ad vicesimum dicendum quod, licet una sit anima sensibilis et
vegetabilis, non tamen oportet quod in quocumque apparet operatio
unius, appareat operatio alterius, propter diversam partium
dispositionem. Ex quo etiam contingit quod nec omnes operationes
animae sensibilis exercentur per unam partem; sed visus per oculum,
auditus per aures, et sic de aliis.
|
|