|
Et videtur quod sic.
1. Dicitur enim in libro de spiritu et anima: anima habet sua
naturalia, et illa omnia est: potentiae namque atque vires eius idem
sunt quod ipsa. Habet accidentia, et illa non sunt suae vires, et
suae virtutes non sunt; non est enim sua prudentia, sua temperantia,
sua iustitia, sua fortitudo. Ex hoc expresse videtur haberi quod
anima sit suae potentiae.
2. Praeterea, in eodem libro, dicitur: anima secundum sui operis
officium variis nuncupatur nominibus: dicitur namque anima dum
vegetat, sensus dum sentit, animus dum sapit, mens dum intelligit,
ratio dum discernit, memoria dum recordatur, voluntas dum vult. Ista
tamen non differunt in substantia, quemadmodum in nominibus: quoniam
ista sunt anima. Ex hoc etiam idem habetur quod prius.
3. Praeterea, Bernardus dicit: tria quaedam intueor in anima:
memoriam, intelligentiam et voluntatem; et haec tria esse ipsam
animam. Sed eadem ratio est etiam de aliis potentiis animae. Ergo
anima est suae potentiae.
4. Praeterea, Augustinus dicit in VI de Trinit., quod
memoria, intelligentia et voluntas sunt una vita, una essentia. Sed
nonnisi essentia animae. Ergo potentiae animae sunt idem quod eius
essentia.
5. Praeterea, nullum accidens excedit suum subiectum. Sed memoria
intelligentia et voluntas, excedunt animam: non enim sui solum anima
meminit, neque se solum intelligit et vult, sed etiam alia. Ergo
haec tria non sunt accidentia animae: sunt igitur idem quod essentia
animae, et eadem ratione aliae potentiae.
6. Praeterea, secundum haec tria attenditur imago Trinitatis in
anima. Sed anima est ad imaginem Trinitatis secundum seipsam, et non
solum secundum eius accidentia. Ergo praedictae potentiae non sunt
accidentia animae: sunt igitur de essentia eius.
7. Praeterea, accidens est quod potest adesse et abesse praeter
subiecti corruptionem. Sed potentiae animae non possunt abesse. Ergo
non sunt accidentia animae; et sic idem quod prius.
8. Praeterea, nullum accidens est principium substantialis
differentiae; quia differentia complet definitionem rei, quae
significat quid est res. Sed potentiae animae sunt principia
differentiarum substantialium; sensibile enim dicitur secundum sensum,
rationale secundum rationem. Ergo potentiae non sunt accidentia
animae, sed sunt ipsa anima, quae est forma corporis; nam forma est
principium substantialis differentiae.
9. Praeterea, forma substantialis est virtuosior quam accidentalis.
Sed accidentalis a seipsa agit, et non per aliam potentiam mediam.
Ergo et substantialis. Cum igitur anima sit forma substantialis,
potentiae quibus agit non sunt aliud quam ipsa.
10. Praeterea, idem est principium essendi et operandi. Sed anima
secundum seipsam est principium essendi, quia secundum suam essentiam
est forma. Ergo sua essentia est principium operandi. Sed potentia
nihil est aliud quam principium operandi. Essentia igitur animae est
eius potentia.
11. Praeterea, substantia animae, in quantum est in potentia ad
intelligibilia, est intellectus possibilis; in quantum autem est
actu, est agens. Sed esse actu et esse in potentia non significant
aliud quam ipsam rem quae est in potentia et in actu. Ergo anima est
intellectus agens et possibilis; et eadem ratione est suae potentiae.
12. Praeterea, sicut materia prima est in potentia ad formas
sensibiles, ita anima intellectiva est in potentia ad formas
intelligibiles. Sed materia prima est sua potentia. Ergo anima
intellectiva est sua potentia.
13. Praeterea, philosophus in libro Ethic. dicit quod homo est
intellectus. Sed hoc non est nisi ratione animae rationalis. Ergo
anima est intellectus, et eadem ratione est etiam suae potentiae.
14. Praeterea, philosophus in II de anima dicit quod anima est
actus primus, sicut scientia. Sed scientia est immediatum principium
actus secundi, qui est considerare. Ergo anima est immediatum
principium operationum suarum. Sed immediatum principium operationis
dicitur potentia. Ergo anima est suae potentiae.
15. Praeterea, omnes partes sunt consubstantiales toti, quia totum
consistit ex partibus. Sed potentiae animae sunt partes eius, ut
patet in II de anima. Ergo sunt substantiales animae, et non sunt
accidentia.
16. Praeterea, forma simplex non potest esse subiectum. Sed anima
est forma simplex, ut supra ostensum est. Ergo non potest esse
subiectum accidentium. Potentiae ergo quae sunt in anima, non sunt
eius accidentia.
17. Praeterea, si potentiae sunt accidentia animae, oportet quod
ab essentia eius fluant; accidentia enim propria causantur ex
principiis subiecti. Sed essentia animae, cum sit simplex, non
potest esse causa tantae diversitatis accidentium, quantum apparet in
potentiis animae. Potentiae igitur animae non sunt eius accidentia.
Relinquitur ergo quod ipsa anima sit suae potentiae.
1. Sed contra. Sicut se habet essentia ad esse, ita posse ad
agere. Ergo permutatim, sicut se habent esse et agere ad invicem,
ita se habent potentia et essentia. Sed in solo Deo idem est esse et
agere. Ergo in solo Deo idem est potentia et essentia. Anima ergo
non est suae potentiae.
2. Praeterea, nulla qualitas est substantia. Sed potentia
naturalis est quaedam species qualitatis, ut patet in praedicamentis.
Ergo potentiae naturales animae non sunt ipsa essentia animae.
Respondeo. Dicendum quod circa hanc quaestionem sunt diversae
opiniones. Quidam enim dicunt, quod anima est suae potentiae; alii
vero hoc negant dicentes, potentias animae esse quasdam proprietates
ipsius. Et ut harum opinionum diversitas cognoscatur, sciendum quod
potentia nihil aliud est quam principium operationis alicuius, sive sit
actio sive passio. Non quidem principium quod est subiectum agens aut
patiens, sed id quo agens agit aut patiens patitur; sicut ars
aedificativa est potentia in aedificatore qui per eam aedificat, et
calor in igne qui calore calefacit, et siccum est potentia in lignis,
quia secundum hoc sunt combustibilia. Ponentes igitur quod anima sit
suae potentiae, hoc intelligunt quod ipsa essentia animae sit
principium immediatum omnium operationum animae; dicentes quod homo per
essentiam animae intelligit, sentit et alia huiusmodi operatur, et
secundum diversitatem operationum diversis nominibus nominatur: sensus
quidem in quantum est principium sentiendi, intellectus autem in
quantum est intelligendi principium, et sic de aliis. Utpote si
calorem ignis nominaremus potentiam liquefactivam, calefactivam et
desiccativam, quia haec omnia operatur. Sed haec opinio stare non
potest. Primo quidem, quia unumquodque agit secundum quod actu est,
illud scilicet quod agit; ignis enim calefacit non in quantum actu est
lucidum, sed in quantum est actu calidum: et exinde est quod omne
agens agit sibi simile. Unde oportet quod ex eo quod agitur,
consideretur principium quo agitur; oportet enim utrumque esse
conforme. Unde in II Physic. dicitur quod forma et generans sunt
idem specie. Cum ergo id quod agit non pertinet ad esse substantiale
rei, impossibile est quod principium quo agit sit aliquid de essentia
rei; et hoc manifeste apparet in agentibus naturalibus. Quia enim
agens naturale in generatione agit transmutando materiam ad formam,
quod quidem fit secundum quod materia primo disponitur ad formam, et
tandem consequitur formam, secundum quod generatio est terminus
alterationis; necesse est quod ex parte agentis id quod immediate agit
sit forma accidentalis correspondens dispositioni materiae. Sed
oportet ut forma accidentalis agat in virtute formae substantialis,
quasi instrumentum eius; alias non induceret agendo formam
substantialem. Et propter hoc in elementis non apparent aliqua
principia actionum, nisi qualitates activae et passivae, quae tamen
agunt in virtute formarum substantialium. Et propter hoc earum actio
non solum terminatur ad dispositiones accidentales, sed etiam ad formas
substantiales. Nam et in artificialibus actio instrumenti terminatur
ad formam intentam ab artifice. Si vero est aliquod agens quod directe
et immediate sua actione producat substantiam (sicut nos dicimus de
Deo, qui creando producit rerum substantias, et sicut Avicenna dicit
de intelligentia agente, a qua secundum ipsum fluunt formae
substantiales in istis inferioribus), huiusmodi agens agit per suam
essentiam; et sic non erit in eo aliud potentia activa et eius
essentia. De potentia vero passiva manifestum est quod potentia
passiva quae est ad actum substantialem, est in genere substantiae; et
quae est ad actum accidentalem, est in genere accidentis per
reductionem, sicut principium, et non sicut species completa. Quia
unumquodque genus dividitur per potentiam et actum. Unde potentia homo
est in genere substantiae, et potentia album est in genere qualitatis.
Manifestum est autem quod potentiae animae, sive sint activae sive
passivae, non dicuntur directe per respectum ad aliquid substantiale,
sed ad aliquid accidentale. Et similiter esse intelligens vel sentiens
actu non est esse substantiale, sed accidentale, ad quod ordinatur
intellectus et sensus; et similiter esse magnum vel parvum, ad quod
ordinatur vis augmentativa. Generativa vero potentia et nutritiva
ordinantur quidem ad substantiam producendam vel conservandam, sed per
transmutationem materiae; unde talis actio, sicut et aliorum agentium
naturalium, fit a substantia mediante principio accidentali.
Manifestum est ergo quod ipsa essentia animae non est principium
immediatum suarum operationum, sed operatur mediantibus principiis
accidentalibus; unde potentiae animae non sunt ipsa essentia animae,
sed proprietates eius. Deinde hoc apparet ex ipsa diversitate actionum
animae, quae sunt genere diversae, et non possunt reduci ad unum
principium immediatum; cum quaedam earum sint actiones et quaedam
passiones, et aliis huiusmodi differentiis differant, quae oportet
attribui diversis principiis. Et ita, cum essentia animae sit unum
principium, non potest esse immediatum principium omnium suarum
actionum; sed oportet quod habeat plures et diversas potentias
correspondentes diversitati suarum actionum. Potentia enim ad actum
dicitur correlative, unde secundum diversitatem actionum oportet esse
diversitatem potentiarum. Et inde est quod philosophus in VI
Ethic. dicit quod scientificum animae, quod est necessariorum, et
ratiocinativum quod est contingentium, sunt diversae potentiae; quia
necessarium et contingens genere differunt.
Ad primum ergo dicendum, quod liber iste de spiritu et anima non est
Augustini, sed dicitur cuiusdam Cisterciensis fuisse; nec est multum
curandum de his quae in eo dicuntur. Si tamen sustineatur, potest
dici quod anima est suae potentiae, vel suae vires, quia sunt
naturales proprietates eius. Unde in eodem libro dicitur quod omnes
potentiae sunt una anima, proprietate quidem diversae, sed potentia
una. Et est similis modus dicendi, sicut si diceretur quod calidum,
lucidum et leve sunt unus ignis.
Et similiter dicendum ad secundum, tertium et quartum.
Ad quintum dicendum quod accidens non excedit subiectum in essendo,
excedit tamen in agendo. Calor enim ignis exteriora calefacit; et
secundum hoc potentiae animae excedunt ipsam, in quantum anima
intelligit et diligit non solum se, sed etiam alia. Augustinus autem
inducit hanc rationem comparans notitiam et amorem ad mentem, non ut ad
cognoscentem et ad amantem, sed ut ad cognitum et amatum. Si enim
secundum hanc habitudinem compararet ad ipsam ut accidentia ad
subiectum, sequeretur quod anima non cognosceret et amaret nisi se.
Unde fortassis secundum hunc intellectum dixit quod sunt una vita, una
essentia; quia notitia in actu est quodammodo cognitum, et amor in
actu est quodammodo ipsum amatum.
Ad sextum dicendum quod imago Trinitatis in anima attenditur non
secundum potentiam tantum, sed etiam secundum essentiam. Sic enim
repraesentatur una essentia in tribus personis, licet deficienter. Si
autem anima esset suae potentiae, non esset distinctio potentiarum ab
invicem nisi solis nominibus: et sic non repraesentaretur convenienter
distinctio personarum quae est in divinis.
Ad septimum dicendum quod tria sunt genera accidentium: quaedam enim
causantur ex principiis speciei, et dicuntur propria sicut risibile
homini; quaedam vero causantur ex principiis individui. Et hoc
dicitur quia, vel habent causam permanentem in subiecto, et haec sunt
accidentia inseparabilia, sicut masculinum et femininum et alia
huiusmodi; quaedam vero habent causam non permanentem in subiecto, et
haec sunt accidentia separabilia, ut sedere et ambulare. Est autem
commune omni accidenti quod non sit de essentia rei, et ita non cadit
in definitione rei. Unde de re intelligimus quod quid est, absque hoc
quod intelligamus aliquid accidentium eius. Sed species non potest
intelligi sine accidentibus quae consequuntur principium speciei.
Potest tamen intelligi sine accidentibus individui etiam
inseparabilibus; sine separabilibus vero esse potest non solum
species, sed et individuum. Potentiae vero animae sunt accidentia
sicut proprietates. Unde licet sine illis intelligatur quid est
anima, non autem animam sine eis esse est possibile neque
intelligibile.
Ad octavum dicendum quod sensibile et rationale secundum quod sunt
differentiae essentiales, non sumuntur a sensu et intellectu, sed ab
anima sensitiva et intellectiva.
Ad nonum dicendum quod quare forma substantialis non sit immediatum
principium actionis in agentibus inferioribus, ostensum est.
Ad decimum dicendum quod anima est principium operandi, sed primum,
non proximum. Operantur enim potentiae virtute animae, sicut et
qualitates elementorum, in virtute formarum substantialium.
Ad undecimum dicendum quod ipsa anima est in potentia ad ipsas formas
intelligibiles. Sed ista potentia non est essentia animae, sicut nec
potentia ad statuam quae est in aere est essentia aeris; esse enim actu
et potentia non sunt de essentia rei, quoniam actus non est
essentialis.
Ad duodecimum dicendum quod materia prima est in potentia ad actum
substantialem, qui est forma; et ideo ipsa potentia est ipsa essentia
eius.
Ad decimumtertium dicendum quod homo dicitur intellectus esse, quia
intellectus dicitur id quod est potius in homine, sicut civitas dicitur
esse rector civitatis; non tamen hoc dictum est eo quod essentia animae
sit ipsa potentia intellectus.
Ad decimumquartum dicendum quod similitudo inter animam et scientiam
attenditur secundum quod utraque est actus primus, non autem quantum ad
omnia. Unde non oportet quod anima sit immediatum principium
operationum, sicut scientia.
Ad decimumquintum dicendum quod potentiae animae non sunt partes
essentiales animae quasi constituentes essentiam eius; sed partes
potentiales, quia virtus animae distinguitur per huiusmodi potentias.
Ad decimumsextum dicendum quod forma simplex quae non est subsistens,
vel si subsistit, quae est actus purus, non potest esse subiectum
accidentis. Anima autem est forma subsistens et non est actus purus,
loquendo de anima humana; et ideo potest esse subiectum potentiarum
quarumdam, scilicet intellectus et voluntatis. Potentiae autem
sensitivae et nutritivae partis sunt in composito sicut in subiecto;
quia cuius est actus eius est potentia, ut patet per philosophum in
libro de Somn. et vigilia.
Ad decimumseptimum dicendum quod, licet anima sit una in essentia,
tamen est in ea potentia et actus, et habet diversam habitudinem ad
res. Diversimode etiam comparatur ad corpus; et propter hoc ab una
essentia animae possunt procedere diversae potentiae.
|
|