|
Et videtur quod non.
1. Quia contraria sunt quae maxime distant. Sed contrarietas
obiectorum non diversificat potentias; eadem enim potentia albi et
nigri est visus. Ergo nulla differentia obiectorum diversificat
potentias.
2. Praeterea, magis differunt quae differunt secundum substantiam,
quam quae differunt secundum accidens. Sed homo et lapis differunt
secundum substantiam, sonus autem et coloratum differunt secundum
accidens. Cum igitur homo et lapis ad eamdem potentiam pertineant,
multo magis sonus et coloratum; et ita nulla differentia obiectorum
facit differre potentias.
3. Praeterea, si differentia obiectorum esset causa diversitatis
potentiarum, oporteret quod unitas obiecti esset causa identitatis in
potentiis. Videmus autem quod idem obiectum ad diversas potentias se
habet: idem enim est quod intelligitur et desideratur; bonum enim
intelligibile est obiectum voluntatis. Ergo differentia obiectorum non
est causa diversitatis potentiarum.
4. Praeterea, ubi est eadem causa est idem effectus. Si ergo
obiecta diversa diversificarent potentias aliquas, oporteret quod
diversitatem facerent ubique in potentiis. Hoc autem non videmus: nam
quaedam obiecta diversa comparantur quidem ad diversas potentias, sicut
sonus et color ad auditum et visum; et iterum ad unam potentiam,
scilicet ad imaginationem et intellectum. Relinquitur ergo quod
differentia obiectorum non sit causa diversitatis potentiarum.
5. Praeterea, habitus sunt perfectiones potentiarum, perfectibilia
enim distinguuntur per perfectiones proprias. Ergo potentiae
distinguuntur secundum habitus et non secundum obiecta.
6. Praeterea, omne quod est in aliquo, est in eo per modum
recipientis. Sed potentiae animae sunt in organis corporeis. Sunt
enim actus organorum. Ergo distinguuntur secundum organa corporis, et
non secundum obiecta.
7. Praeterea, potentiae animae non sunt ipsa essentia animae, sed
proprietates eius. Proprietates autem rei sunt ab essentia eius. Ab
uno autem non est nisi unum immediate. Ergo una sola potentia animae
est prima fluens ab essentia animae, et mediante ea fluunt aliae
secundum aliquem ordinem. Ergo potentiae animae differunt secundum
originem, et non secundum obiecta.
8. Praeterea, si potentiae animae sunt diversae, oportet quod una
earum oriatur ab alia; quia non possunt omnes oriri ab essentia animae
immediate, cum sit una et simplex. Sed impossibile videtur quod una
potentia animae oriatur ex alia; tum quia omnes potentiae animae sunt
simul, tum etiam quia accidens oritur a subiecto. Unum autem accidens
non potest esse subiectum alterius. Non ergo possunt esse diversae
potentiae animae per diversitatem obiectorum.
9. Praeterea, quanto aliqua substantia est altior, tanto eius
virtus est maior et per consequens minus multiplicata: quia omnis
virtus unita plus est infinita quam multiplicata, ut dicitur in libro
de causis. Anima autem inter omnia inferiora est sublimior. Ergo
virtus eius est magis una, et tamen ad plura se habens. Non ergo
multiplicatur secundum differentiam obiectorum.
10. Praeterea, si diversitas potentiarum animae est secundum
differentiam obiectorum, oportet etiam quod ordo potentiarum sit
secundum ordinem obiectorum. Hoc autem non videtur: nam intellectus,
cuius obiectum est quod quid est et substantia, est posterior sensu,
cuius obiecta sunt accidentia, ut color et sonus. Tactus autem est
prior visu, cum tamen visibile sit prius et communius tangibili. Ergo
nec diversitas potentiarum est solum secundum differentiam obiectorum.
11. Praeterea, omne appetibile est sensibile vel intelligibile.
Intelligibile autem est perfectio intellectus, et sensibile perfectio
sensus. Cum igitur unumquodque appetat naturaliter suam perfectionem,
sequitur quod intellectus et sensus appetant naturaliter omne
appetibile. Non igitur oportet ponere potentiam appetitivam praeter
sensitivam.
12. Praeterea, appetitus non est nisi voluntas irascibilis et
concupiscibilis. Sed voluntas est in intellectu, irascibilis et
concupiscibilis in sensu, ut dicitur in III de anima. Ergo
potentia appetitiva non est ponenda praeter sensitivam et
intellectivam.
13. Praeterea, philosophus probat in III de anima, quod
principia motus localis in animalibus sunt sensus sive imaginatio, et
intellectus et appetitus. Sed potentia in animalibus nihil aliud est
quam principium motus. Ergo potentia motiva non est praeter
cognoscitivam et appetitivam.
14. Praeterea, potentiae animae ordinantur ad aliquid altius quam
est natura; alias in omnibus corporibus naturalibus essent vires
animae. Sed potentiae quae attribuuntur animae vegetabili non videntur
ordinari ad aliquid altius quam natura. Ordinantur enim ad
conservationem speciei per generationem, et conservationem individui
per nutrimentum, et perfectam quantitatem per augmentum; quae omnia
operatur natura etiam in rebus naturalibus. Non igitur ad huiusmodi
ordinandae sunt potentiae animae.
15. Praeterea, quanto aliqua virtus est altior, tanto, una
existens, ad plura se extendit. Sed virtus animae est supra virtutem
naturae. Cum igitur natura eadem virtute producat in esse corpus
naturale, et det ei debitam quantitatem, et conservet ipsum in esse;
videtur hoc fortius quod anima una virtute operetur. Non igitur sunt
diversae potentiae generativa, nutritiva et augmentativa.
16. Praeterea, sensus est cognoscitivus accidentium. Sed aliqua
alia accidentia magis ad invicem differunt quam sonus et color et
huiusmodi; quae sunt non solum in eodem genere qualitatis, sed etiam
in eadem specie, quae est tertia. Si igitur potentiae distinguuntur
secundum differentiam obiectorum non deberent potentiae animae distingui
penes huiusmodi accidentia, sed magis penes alia quae magis distant.
17. Praeterea, cuiuslibet generis est una contrarietas prima. Si
igitur penes diversa genera qualitatum possibilium diversificantur
potentiae sensitivae, videtur quod ubicumque sunt diversae
contrarietates sint diversae potentiae sensitivae. Sed hoc alicubi
invenitur: visus enim est albi et nigri, auditus gravis et acuti;
alicubi vero non: tactus enim est calidi et frigidi, humidi et sicci,
mollis et duri, et huiusmodi. Ergo potentiae non distinguuntur penes
obiecta.
18. Praeterea, memoria non videtur esse alia potentia a sensu; est
enim passio primi sensitivi, secundum philosophum. Obiecta tamen
eorum differunt, quia obiectum sensus est praesens, obiectum vero
memoriae praeteritum. Ergo potentiae non distinguuntur penes obiecta.
19. Praeterea, omnia quae cognoscuntur per sensum, cognoscuntur
etiam per intellectum, et alia plura. Si igitur potentiae sensitivae
distinguuntur secundum pluralitatem obiectorum, oportet etiam quod
intellectus distinguatur secundum diversas potentias, sicut et sensus;
quod patet esse falsum.
20. Praeterea, intellectus possibilis et agens sunt diversae
potentiae, ut supra ostensum est. Sed idem est obiectum utriusque.
Non igitur potentiae distinguuntur secundum differentiam obiectorum.
1. Sed contra. Est quod dicitur in II de anima, quod potentiae
distinguuntur per actus, et actus per obiecta.
2. Praeterea, perfectibilia distinguuntur penes perfectiones. Sed
obiecta sunt perfectiones potentiarum. Ergo potentiae distinguuntur
penes obiecta.
Respondeo. Dicendum quod potentia secundum id quod est, dicitur ad
actum; unde oportet quod per actum definiatur potentia, et secundum
diversitatem actuum diversificentur potentiae. Actus autem ex obiectis
speciem habent: nam si sint actus passivarum potentiarum, obiecta sunt
activa; si autem sunt activarum potentiarum, obiecta sunt ut fines.
Secundum autem utrumque horum considerantur species operationis; nam
calefacere et infrigidare distinguuntur quidem secundum quod huius
principium est calor, illius autem frigus; et iterum in similes fines
terminantur. Nam agens ad hoc agit ut similitudinem suam in aliis
inducat. Relinquitur ergo quod secundum distinctionem obiectorum
attenditur distinctio potentiarum animae. Oportet tamen attendere
distinctionem obiectorum secundum quod obiecta sunt differentiae
actionum animae, et non secundum aliud; quia in nullo genere species
diversificatur nisi differentiis quae per se dividunt genus. Non enim
albo et nigro distinguuntur species animalis, sed rationali et
irrationali. Oportet autem in actionibus animae tres gradus
considerare. Actio enim animae transcendit actionem naturae in rebus
inanimatis operantis; sed hoc contingit quantum ad duo: scilicet
quantum ad modum agendi, et quantum ad id quod agitur. Oportet autem
quod quantum ad modum agendi omnis actio animae transcendat operationem
vel actionem naturae inanimati; quia, cum actio animae sit actio
vitae, vivum autem est quod seipsum movet ad operandum, oportet quod
omnis operatio animae sit secundum aliquod intrinsecum agens. Sed
quantum ad id quod agitur, non omnis actio transcendit actionem naturae
inanimati. Oportet enim quod fit esse naturale, et quae ad ipsum
requiruntur: sic in corporibus inanimatis, sicut in corporibus
animatis. Sed in corporibus inanimatis fit ab agente extrinseco, in
corporibus vero animatis ab agente intrinseco; et huiusmodi sunt
actiones ad quas ordinantur potentiae animae vegetabilis. Nam ad hoc
quod individuum producatur in esse, ordinatur potentia generativa; ad
hoc autem quod quantitatem debitam consequatur, ordinatur vis
augmentativa; ad hoc autem quod conservetur in esse, ordinatur vis
nutritiva. Haec autem consequuntur corpora inanimata ab agente
naturali extrinseco tantum; et propter hoc praedictae vires animae
dicuntur naturales. Sunt autem aliae altiores actiones animae, quae
transcendunt actiones formarum naturalium, etiam quantum ad id quod
agitur, in quantum scilicet in anima sunt nata esse omnia secundum esse
immateriale. Est enim anima quodammodo omnia secundum quod est
sentiens et intelligens. Oportet autem esse diversum gradum huiusmodi
esse immaterialis. Unus enim gradus est secundum quod in anima sunt
res sine propriis materiis, sed tamen secundum singularitatem et
conditiones individuales, quae consequuntur materiam. Et iste est
gradus sensus, qui est susceptivus specierum individualium sine
materia, sed tamen in organo corporali. Altior autem et
perfectissimus immaterialitatis gradus est intellectus, qui recipit
species omnino a materia et conditionibus materiae abstractas, et
absque organo corporali. Sicut autem per formam naturalem res habet
inclinationem ad aliquid, et habet motum aut actionem ad consequendum
id ad quod inclinatur; ita ad formam etiam sensibilem vel
intelligibilem sequitur inclinatio ad rem sive per sensum sive per
intellectum comprehensam; quae quidem pertinet ad potentiam
appetitivam. Et iterum oportet consequenter esse motum aliquem per
quem perveniatur ad rem desideratam; et hoc pertinet ad potentiam
motivam. Ad perfectam autem sensus cognitionem, quae sufficiat
animali, quinque requiruntur. Primo, quod sensus recipiat speciem a
sensibilibus: et hoc pertinet ad sensum proprium. Secundo, quod de
sensibilibus perceptis diiudicet, et ea ad invicem discernat: quod
oportet fieri per potentiam ad quam omnia sensibilia perveniunt, quae
dicitur sensus communis. Tertium est quod species sensibilium receptae
conserventur. Indiget autem animal apprehensione sensibilium non solum
ad eorum praesentiam, sed etiam postquam abierint: et hoc necessarium
est reduci in aliquam potentiam. Nam et in rebus corporalibus aliud
principium est recipiendi, et aliud conservandi, nam quae sunt bene
receptibilia sunt interdum male conservativa. Huiusmodi autem potentia
dicitur imaginatio sive phantasia. Quarto autem, requiruntur
intentiones aliquae quas sensus non apprehendit, sicut nocivum et utile
et alia huiusmodi. Et ad haec quidem cognoscenda pervenit homo
inquirendo et conferendo; alia vero animalia quodam naturali
instinctu, sicut ovis naturaliter fugit lupum tamquam nocivum. Unde
ad hoc in aliis animalibus ordinatur aestimativa naturalis; in homine
autem vis cogitativa, quae est collativa intentionum particularium:
unde et ratio particularis dicitur, et intellectus passivus. Quinto
autem, requiritur quod ea quae prius fuerunt apprehensa per sensus et
interius conservata, iterum ad actualem considerationem revocentur.
Et hoc quidem pertinet ad rememorativam virtutem: quae in aliis quidem
animalibus absque inquisitione suam operationem habet, in hominibus
autem cum inquisitione et studio; unde in hominibus non solum est
memoria, sed reminiscentia. Necesse autem fuit ad hoc potentiam ab
aliis distinctam ordinari, quia actus aliarum potentiarum sensitivarum
est secundum motus a rebus ad animam, actus autem memorativae potentiae
est e contrario secundum motum ab anima ad res. Diversi autem motus
diversa principia motiva requirunt: principia autem motiva potentiae
dicuntur. Quia vero sensus proprius, qui est primus in ordine
sensitivarum potentiarum, immediate a sensibilibus immutatur, necesse
fuit quod secundum diversitatem immutationum sensibilium in diversas
potentias distingueretur. Cum enim sensus sit susceptivus specierum
sensibilium sine materia, necesse est gradum et ordinem immutationum
quibus immutantur sensus a sensibilibus, accipere per comparationem ad
immateriales immutationes. Sunt igitur quaedam sensibilia quorum
species, licet immaterialiter in sensu recipiantur, tamen etiam
materialem immutationem faciunt in animalibus sentientibus. Huiusmodi
autem sunt qualitates quae sunt principia transmutationum etiam in rebus
materialibus: sicut calidum, frigidum, humidum et siccum et alia
huiusmodi. Quia igitur huiusmodi sensibilia immutant nos etiam
materialiter agendo, materialis autem immutatio fit per contactum,
necesse est quod huiusmodi sensibilia contingendo sentiantur. Propter
quod potentia sensitiva comprehendens ea vocatur tactus. Sunt autem
quaedam sensibilia quae quidem non materialiter immutant, sed tamen
eorum immutatio habet materialem immutationem annexam; quod contingit
dupliciter. Uno modo sic quod materialis immutatio annexa sit tam ex
parte sensibilis quam ex parte sentientis; et hoc pertinet ad gustum.
Licet enim sapor non immutet organum sensus faciendo ipsum saporosum,
tamen haec immutatio non est sine aliquali transmutatione tam saporosi
quam etiam organi gustus, et praecipue secundum humectationem. Alio
modo sic quod transmutatio materialis annexa sit solum ex parte
sensibilis. Huiusmodi autem transmutatio vel est secundum resolutionem
et alterationem quamdam sensibilis, sicut accidit in sensu odoratus;
vel solum secundum loci mutationem, sicut accidit in auditu. Unde
auditus et odoratus, quia sunt sine mutatione materiali sentientis,
licet adsit materialis mutatio ex parte sensibilis, non tangendo, sed
per medium extrinsecum sentiunt. Gustus autem solum in tangendo
sentit, quia requiritur immutatio materialis ex parte sentientis.
Sunt autem alia sensibilia quae immutant sensum absque materiali
immutatione annexa, sicut lux et color, quorum est visus. Unde visus
est altior inter omnes sensus et universalior; quia sensibilia ab eo
percepta sunt communia corporibus corruptibilibus et incorruptibilibus.
Similiter autem vis appetitiva, quae consequitur apprehensionem
sensus, necesse est quod in duo dividatur. Quia aliquid est
appetibile vel ea ratione quod est delectabile sensui et conveniens, et
ad hoc est vis concupiscibilis; vel ea ratione quod per hoc habetur
potestas fruendi delectabilibus secundum sensum. Quod quandoque
contingit cum aliquo tristabili secundum sensum, sicut cum animal
pugnando adipiscitur quamdam potestatem fruendi proprio delectabili,
repellendo impedientia; et ad hoc ordinatur vis irascibilis. Vis
autem motiva, cum ad motum ordinetur, non diversificatur nisi secundum
diversitatem motuum; qui vel competunt diversis animalibus, quorum
quaedam sunt reptibilia, quaedam volatilia, quaedam gressibilia,
quaedam alio modo mobilia; vel etiam secundum diversas partes eiusdem
animalis, nam singulae partes habent quosdam proprios motus. Gradus
autem intellectualium potentiarum similiter distinguuntur in
cognoscitivas et appetitivas. Motiva autem communis est et sensui et
intellectui; nam idem corpus eodem motu movetur ab utroque. Cognitio
autem intellectus requirit duas potentias: scilicet intellectum agentem
et possibilem, ut ex superioribus patet. Sic igitur manifestum est
quod sunt tres gradus potentiarum animae: scilicet secundum animam
vegetabilem, sensitivam et rationalem. Sunt autem quinque genera
potentiarum: scilicet nutritivum, sensitivum, intellectivum,
appetitivum et motivum secundum locum; et horum quodlibet continet sub
se potentias plures, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod contraria maxime differunt, sed in eodem
genere. Diversitas autem obiectorum secundum genus convenit
diversitati potentiarum, quia et genus quodammodo in potentia est. Et
ideo contraria referuntur ad eamdem potentiam.
Ad secundum dicendum quod licet sonus et color sint diversa
accidentia, tamen per se differunt quantum ad immutationem sensus, ut
dictum est; non autem homo et lapis, quia eis eodem modo immutatur
sensus. Et ideo homo et lapis differunt per accidens in quantum
sentiuntur; licet differant per se in quantum sunt substantiae. Nihil
enim prohibet differentiam aliquam esse per se comparatam ad unum
genus, comparatam vero ad aliud esse per accidens; sicut album et
nigrum per se differunt in genere coloris, non autem in genere
substantiae.
Ad tertium dicendum quod eadem res comparatur ad diversas potentias
animae non secundum eamdem rationem obiecti, sed secundum aliam et
aliam.
Ad quartum dicendum quod quanto aliqua potentia est altior, tanto ad
plura se extendit; unde habet communiorem rationem obiecti. Et inde
est quod quaedam conveniunt in ratione obiecti superioris potentiae,
quae distinguuntur in ratione obiecti quantum ad potentias inferiores.
Ad quintum dicendum quod habitus non sunt perfectiones potentiarum,
propter quas sunt potentiae; sed sicut quibus aliqualiter se habent ad
ea propter quae sunt, id est ad obiecta. Unde potentiae non
distinguuntur penes habitus, sed penes obiecta; sicut nec
artificialia, penes obiecta, sed penes fines.
Ad sextum dicendum quod potentiae non sunt propter organa, sed magis e
converso; unde magis distinguuntur organa penes obiecta quam e
converso.
Ad septimum dicendum quod anima habet aliquem praecipuum finem, sicut
anima humana bonum intelligibile. Habet autem et alios fines ordinatos
ad hunc ultimum finem, sicut quod sensibile ordinatur ad
intelligibile. Et quia anima ordinatur ad sua obiecta per potentias,
sequitur quod etiam potentia sensitiva sit in homine propter
intellectivam, et sic de aliis. Sic igitur secundum rationem finis
oritur una potentia animae ex alia per comparationem ad obiecta. Unde
potentias animae distingui per potentias et obiecta non est contrarium.
Ad octavum dicendum quod licet accidens non possit esse per se
subiectum accidentis, tamen subiectum subiicitur uni accidenti mediante
alio; sicut corpus colori mediante superficie. Et sic unum accidens
oritur ex subiecto mediante alio, et una potentia ab essentia animae
mediante alia.
Ad nonum dicendum quod anima una virtute in plura potest quam res
naturalis; sicut visus apprehendit omnia visibilia. Sed anima propter
sui nobilitatem habet multo plures operationes quam res inanimata; unde
oportet quod habeat plures potentias.
Ad decimum dicendum quod ordo potentiarum animae est secundum ordinem
obiectorum. Sed utrobique potest attendi ordo vel secundum
perfectionem, et sic intellectus est prior sensu; vel secundum
generationis viam, et sic est sensus prior intellectu: quia in
generationis via prius inducitur accidentalis dispositio quam forma
substantialis.
Ad undecimum dicendum quod intellectus quidem naturaliter appetit
intelligibile ut est intelligibile; appetit enim naturaliter
intellectus intelligere, et sensus sentire. Sed quia res sensibilis
vel intelligibilis non solum appetitur ad sentiendum et ad intelligendum
sed etiam ad aliquid aliud, ideo praeter sensum et intellectum necesse
est esse appetitivam potentiam.
Ad duodecimum dicendum quod voluntas est in ratione in quantum sequitur
apprehensionem rationis; operatio vero voluntatis pertinet ad eumdem
gradum operationis potentiarum animae, sed non ad idem genus. Et
similiter est dicendum de irascibili et concupiscibili respectu sensus.
Ad decimumtertium dicendum quod intellectus et appetitus movent sicut
imperantes motum; sed oportet esse potentiam motivam quae motum
exequatur, secundum quam scilicet membra sequuntur imperium appetitus,
et intellectus vel sensus.
Ad decimumquartum dicendum quod potentiae animae vegetabilis dicuntur
vires naturales, quia non operantur nisi quod natura facit in
corporibus; sed dicuntur vires animae, quia altiori modo hoc faciunt,
ut supra dictum est.
Ad decimumquintum dicendum quod res naturalis inanimata simul recipit
speciem et debitam quantitatem; quod non est possibile in rebus
viventibus, quas oportet in principio generationis esse modicae
quantitatis, quia generantur ex semine. Et ideo oportet quod praeter
vim generativam in eis sit vis augmentativa, quae perducat ad debitam
quantitatem. Hoc autem fieri oportet per hoc quod aliquid convertatur
in substantiam augmentandi, et sic additur ei. Haec autem conversio
fit per calorem, quia etiam convertit id quod extrinsecum apponitur,
et resolvit etiam quod inest. Unde ad conservationem individui, ut
continuo restauretur deperditum, et addatur quod deest ad perfectionem
quantitatis et quod necessarium est ad generationem seminis, necessaria
fuit vis nutritiva, quae deservit et augmentativae et generativae; et
propter hoc individuum conservat.
Ad decimumsextum dicendum quod sonus et calor et huiusmodi differunt
secundum diversum modum immutationis sensus, non autem sensibilia
diversorum generum. Et ideo penes ea non diversificantur potentiae
sensitivae.
Ad decimumseptimum dicendum quod quia contrarietates quarum est tactus
cognoscitivus non reducuntur in aliquod unum genus, sicut diversae
contrarietates quae possunt considerari circa visibilia reducuntur in
unum genus coloris, ideo philosophus determinat in II de anima, quod
tactus non est unus sensus, sed plures. Sed tamen omnes conveniunt in
hoc quod non per medium extrinsecum sentiunt; et omnes dicuntur
tactus, ut sit unus sensus genere divisum in plures species. Posset
tamen dici quod esset simpliciter unus sensus, quia omnes
contrarietates, quarum tactus est cognoscitivus, cognoscuntur per se.
Cognoscunt enim se invicem, et reducuntur in unum genus, sed est
innominatum; nam et genus proximum calidi et frigidi innominatum est.
Ad decimumoctavum dicendum quod, cum potentiae animae sint
proprietates quaedam, per hoc quod dicitur memoria esse passio primi
sensitivi, non excluditur quin memoria sit alia potentia a sensu; sed
ostenditur ordo eius ad sensum.
Ad decimumnonum dicendum quod sensus recipit species sensibilium in
organis corporalibus, et est cognoscitivus particularium; intellectus
autem recipit species rerum absque organo corporali, et est
cognoscitivus universalium. Et ideo aliqua diversitas obiectorum
requirit diversitatem potentiarum in parte sensitiva, quae non requirit
diversitatem potentiarum in parte intellectiva. Recipere enim et
retinere in rebus materialibus non est secundum idem; sed in
immaterialibus secundum idem est. Et similiter secundum diversos modos
immutationis oportet diversificari sensum, non autem intellectum.
Ad vicesimum dicendum quod idem obiectum, scilicet intelligibile in
actu, comparatur ad intellectum agentem ut factum ab eo; ad
intellectum vero possibilem ut movens ipsum. Et sic patet quod non
secundum eamdem rationem idem comparatur ad intellectum agentem et
possibilem.
|
|