|
Et videtur quod sit corruptibilis.
1. Dicitur enim Eccl. III: unus est interitus hominis et
iumentorum, et aequa utriusque conditio. Sed iumenta cum intereunt,
interit eorum anima. Ergo cum homo interierit anima eius corrumpitur.
2. Praeterea, corruptibile et incorruptibile differunt secundum
genus, ut dicitur X Metaphys. Sed anima humana et anima iumentorum
non differunt secundum genus; quia nec homo a iumentis genere differt.
Ergo anima hominis et anima iumentorum non differunt secundum
corruptibile et incorruptibile. Sed anima iumentorum est
corruptibilis. Ergo anima humana non est incorruptibilis.
3. Praeterea, Damascenus dicit quod Angelus est gratia, non
natura, immortalitatem suscipiens. Sed Angelus non est inferior
anima. Ergo anima non est naturaliter immortalis.
4. Praeterea, philosophus probat in VIII Phys., quod primum
movens est infinitae virtutis, quia movet tempore infinito. Si igitur
anima habet virtutem Durandi tempore infinito, sequitur quod virtus
eius sit infinita. Sed virtus infinita non est in essentia finita.
Ergo sequitur quod essentia animae sit infinita, si sit
incorruptibilis. Hoc autem est impossibile, quia sola essentia divina
est infinita. Ergo anima humana non est incorruptibilis.
5. Sed dicebat, quod anima est incorruptibilis non per essentiam
propriam, sed per virtutem divinam.- Sed contra, illud quod non
competit alicui per essentiam propriam, non est ei essentiale. Sed
corruptibile et incorruptibile essentialiter praedicatur de quibuscumque
dicuntur, ut dicit philosophus in X Metaph. Ergo si anima est
incorruptibilis, oportet quod sit incorruptibilis per essentiam suam.
6. Praeterea, omne quod est, aut est corruptibile aut
incorruptibile. Si igitur anima humana secundum suam naturam non est
incorruptibilis, sequitur quod secundum suam naturam sit
corruptibilis.
7. Praeterea, omne incorruptibile habet virtutem quod sit semper.
Si igitur anima humana sit incorruptibilis, sequitur quod habet
virtutem quod sit semper. Ergo non habet esse post non esse; quod est
contra fidem.
8. Praeterea, Augustinus dicit quod sicut Deus est vita animae,
ita anima est vita corporis. Sed mors est privatio vitae. Ergo per
mortem anima privatur et tollitur.
9. Praeterea, forma non habet esse nisi in eo in quo est. Si
igitur anima est forma corporis, non potest esse nisi in corpore; ergo
perit perempto corpore.
10. Sed dicebat quod hoc est verum de anima secundum quod est
forma, non secundum suam essentiam.- Sed contra anima non est forma
corporis per accidens; alioquin, cum anima constituat hominem secundum
quod est forma corporis, sequeretur quod homo esset ens per accidens.
Quidquid autem competit alicui non per accidens, convenit ei secundum
suam essentiam. Ergo est forma secundum suam essentiam. Si ergo
secundum quod est forma est corruptibilis, et secundum suam essentiam
erit corruptibilis.
11. Praeterea, quaecumque conveniunt ad unum esse, ita se habent
quod corrupto uno corrumpitur aliud. Sed anima et corpus conveniunt ad
unum esse, scilicet ad esse hominis. Ergo corrupto corpore
corrumpitur anima.
12. Praeterea, anima sensibilis et anima rationalis sunt unum
secundum substantiam in homine. Sed anima sensibilis est
corruptibilis. Ergo et rationalis.
13. Praeterea, forma debet esse materiae proportionata. Sed anima
humana est in corpore ut forma in materia. Cum igitur corpus sit
corruptibile, et anima erit corruptibilis.
14. Praeterea, si anima potest a corpore separari, oportet quod
sit aliqua operatio eius sine corpore, eo quod nulla substantia est
otiosa. Sed nulla operatio potest esse animae sine corpore, neque
etiam intelligere, de quo magis videtur; quia non est intelligere sine
phantasmate, ut philosophus dicit: phantasma autem non est sine
corpore. Ergo anima non potest separari a corpore, sed corrumpitur
corrupto corpore.
15. Praeterea, si anima humana sit incorruptibilis, hoc non erit
nisi quia est intelligens. Sed videtur quod intelligere non sibi
conveniat; quia id quod est supremum inferioris naturae imitatur
aliqualiter actionem naturae superioris, sed ad eam non pervenit.
Sicut simia imitatur aliqualiter operationem hominis, non tamen ad eam
pertingit. Et similiter videtur quod cum homo sit supremum in ordine
materialium rerum, imitetur aliqualiter actionem substantiarum
separatarum intellectualium quae est intelligere, sed ad eam non
perveniat. Nulla igitur necessitas videtur ponendi animam hominis esse
immortalem.
16. Praeterea, ad operationem propriam speciei pertingunt vel omnia
vel plurima eorum quae sunt in specie. Sed paucissimi homines
perveniunt ad hoc quod sint intelligentes. Ergo intelligere non est
propria operatio animae humanae; et ita non oportet animam humanam esse
incorruptibilem eo quod sit intellectualis.
17. Praeterea, philosophus dicit in I Phys., quod omne finitum
consumitur, semper ablato quodam. Sed bonum naturale animae est
finitum bonum. Cum ergo per aliquod peccatum minuatur bonum naturale
animae humanae, videtur quod tandem totaliter tollatur; et sic anima
humana quandoque corrumpitur.
18. Praeterea, ad debilitatem corporis anima debilitatur, ut patet
in eius operationibus. Ergo et ad corruptionem corporis anima
corrumpitur.
19. Praeterea, omne quod est ex nihilo est vertibile in nihil.
Sed anima humana ex nihilo creata est. Ergo vertibilis est in nihil.
Et sic sequitur quod anima sit corruptibilis.
20. Praeterea, manente causa manet effectus. Sed anima est causa
vitae corporis. Si ergo anima semper manet, videtur quod corpus
semper vivat; quod patet esse falsum.
21. Praeterea, omne quod est per se subsistens est hoc aliquid in
genere vel specie collocatum. Sed anima humana, ut videtur, non est
hoc aliquid nec collocatur in specie vel genere tanquam individuum vel
species, cum sit forma; esse enim in genere vel specie convenit
composito, non materiae neque formae, nisi per reductionem. Ergo
anima humana non est per se subsistens; et ita, corrupto corpore,
remanere non potest.
1. Sed contra. Est quod dicitur Sapient. cap. II: Deus fecit
hominem inexterminabilem, et ad imaginem suae similitudinis fecit
illum. Ex quo potest accipi quod homo est inexterminabilis, id est
incorruptibilis, secundum quod est ad imaginem Dei. Est autem ad
imaginem Dei secundum animam, ut Augustinus dicit in Lib. de
Trinit. Ergo anima humana est incorruptibilis.
2. Praeterea, omne quod corrumpitur habet contraria, vel est ex
contrariis compositum. Sed anima humana est omnino absque
contrarietate; quia illa etiam quae sunt contraria in se, in anima non
sunt contraria. Rationes enim contrariorum in anima contrariae non
sunt. Ergo anima humana est incorruptibilis.
3. Praeterea, corpora caelestia dicuntur esse incorruptibilia, quia
non habent materiam qualem generabilia et corruptibilia. Sed anima
humana omnino est immaterialis; quod patet ex hoc quod rerum species
immaterialiter recipit. Ergo anima est incorruptibilis.
4. Praeterea, philosophus dicit quod intellectus separatur sicut
perpetuum a corruptibili. Intellectus autem est pars animae, ut ipse
dicit. Ergo anima humana est incorruptibilis.
Respondeo. Dicendum quod necesse est omnino animam humanam
incorruptibilem esse. Ad cuius evidentiam considerandum est, quod id
quod per se consequitur ad aliquid, non potest removeri ab eo. Sicut
ab homine non removetur quod sit animal, neque a numero quod sit par
vel impar. Manifestum est autem quod esse per se consequitur formam:
unumquodque enim habet esse secundum propriam formam; unde esse a forma
nullo modo separari potest. Corrumpuntur igitur composita ex materia
et forma per hoc quod amittunt formam ad quam consequitur esse. Ipsa
autem forma per se corrumpi non potest, sed per accidens corrupto
composito corrumpitur, in quantum deficit esse compositi quod est per
formam; si forma sit talis quae non sit habens esse, sed sit solum quo
compositum est. Si ergo sit aliqua forma quae sit habens esse,
necesse est illam formam incorruptibilem esse. Non enim separatur esse
ab aliquo habente esse, nisi per hoc quod separatur forma ab eo; unde
si id quod habet esse, sit ipsa forma, impossibile est quod esse
separetur ab eo. Manifestum est autem quod principium quo homo
intelligit est forma habens esse in se, et non solum sicut quo aliquid
est. Intelligere enim, ut philosophus probat in III de anima, non
est actus expletus per organum corporale. Non enim posset inveniri
aliquod organum corporale quod esset receptivum omnium naturarum
sensibilium; praesertim quia recipiens debet esse denudatum a natura
recepti, sicut pupilla caret colore. Omne autem organum corporale
habet naturam aliquam sensibilem. Intellectus vero quo intelligimus
est cognoscitivus omnium sensibilium naturarum; unde impossibile est
quod eius operatio, quae est intelligere, exerceatur per aliquod
organum corporale. Unde apparet quod intellectus habet operationem per
se, in qua non communicat corpus. Unumquodque autem operatur secundum
quod est: quae enim per se habent esse, per se operantur. Quae vero
per se non habent esse, non habent per se operationem; non enim calor
per se calefacit, sed calidum. Sic igitur patet quod principium
intellectivum quo homo intelligit, habet esse elevatum supra corpus,
non dependens a corpore. Manifestum est etiam quod huiusmodi
intellectivum principium non est aliquid ex materia et forma
compositum, quia species omnino recipiuntur in ipso immaterialiter.
Quod declaratur ex hoc quod intellectus est universalium, quae
considerantur in abstractione a materia et a materialibus
conditionibus. Relinquitur ergo quod principium intellectivum quo homo
intelligit, sit forma habens esse; unde necesse est quod sit
incorruptibilis. Et hoc est quod etiam philosophus dicit quod
intellectus est quoddam divinum et perpetuum. Ostensum est autem in
praecedentibus quaestionibus quod principium intellectivum quo homo
intelligit, non est aliqua substantia separata; sed est aliquid
formaliter inhaerens homini, quod est anima, vel pars animae. Unde
relinquitur ex praedictis quod anima humana sit incorruptibilis. Omnes
enim qui posuerunt animam humanam corrumpi, interemerunt aliquid
praemissorum. Quidam enim animam ponentes esse corpus, posuerunt eam
non esse formam, sed aliquid ex materia et forma compositum. Alii
vero ponentes intellectum non differre a sensu, posuerunt per
consequens quod non habet operationem nisi per organum corporale, et
sic non habet esse elevatum supra corpus; unde non est forma habens
esse. Alii vero posuerunt intellectum, quo homo intelligit, esse
substantiam separatam. Quae omnia in superioribus ostensa sunt esse
falsa. Unde relinquitur animam humanam esse incorruptibilem. Signum
autem huius ex duobus accipi potest. Primo quidem, ex parte
intellectus: quia ea etiam quae sunt in seipsis corruptibilia,
secundum quod intellectu percipiuntur, incorruptibilia sunt. Est enim
intellectus apprehensivus rerum in universali, secundum quem modum non
accidit eis corruptio. Secundo, ex naturali appetitu qui in nulla re
frustrari potest. Videmus enim hominibus appetitum esse
perpetuitatis. Et hoc rationabiliter: quia cum ipsum esse secundum se
sit appetibile, oportet quod ab intelligente qui apprehendit esse
simpliciter, et non hic et nunc, appetatur esse simpliciter, et
secundum omne tempus. Unde videtur quod iste appetitus non sit
inanis; sed quod homo secundum animam intellectivam sit
incorruptibilis.
Ad primum ergo dicendum quod Salomon in libro Sap. loquitur, quasi
concionator, nunc ex persona sapientum, nunc ex persona stultorum;
verbum autem inductum loquitur ex persona stultorum.- Vel potest dici
quod unus dicitur interitus hominis et iumentorum, quantum ad
corruptionem compositi, quae utrobique est per separationem animae a
corpore; licet post separationem anima humana remaneat, non autem
anima iumentorum.
Ad secundum dicendum quod si anima humana et anima iumentorum per se
collocarentur in genere, sequeretur quod diversorum generum essent
secundum naturalem generis considerationem. Sic enim corruptibile et
incorruptibile necesse est genere differre, licet in aliqua ratione
communi possent convenire. Ex quo et in uno genere possunt esse
secundum logicam considerationem. Nunc autem anima non est in genere
sicut species, sed sicut pars speciei. Utrumque autem compositum
corruptibile est: tam illud cuius pars est anima humana, quam illud
cuius pars est anima iumentorum; et propter hoc nihil prohibet ea esse
unius generis.
Ad tertium dicendum quod, sicut dicit Augustinus, vera immortalitas
est vera immutabilitas. Immutabilitatem autem quae est secundum
electionem, ne scilicet de bono in malum mutari possint, tam anima
quam Angelus habent per gratiam.
Ad quartum dicendum quod esse comparatur ad formam sicut per se
consequens ipsam, non autem sicut effectus ad virtutem agentis, ut
puta motus ad virtutem moventis. Licet ergo quod aliquid possit movere
infinito tempore, demonstraret infinitatem virtutis moventis; tamen
quod aliquid possit esse tempore infinito, non demonstrat infinitatem
formae per quam aliquid est. Sicut nec hoc quod dualitas semper est
par, ostendit infinitatem ipsius. Magis autem hoc quod aliquid est
tempore infinito, demonstrat virtutem infinitam eius quod est causa
essendi.
Ad quintum dicendum quod corruptibile et incorruptibile sunt
essentialia praedicata, quia consequuntur essentiam sicut principium
formale vel materiale, non autem sicut principium activum; sed
principium activum perpetuitatis aliquorum est extrinsecus.
Et per hoc patet solutio ad sextum.
Ad septimum dicendum quod anima habet virtutem ut sit semper, sed
illam virtutem non semper habuit; et ideo non oportet quod semper
fuerit, sed quod in futurum nunquam deficiat.
Ad octavum dicendum quod anima dicitur forma corporis in quantum est
causa vitae, sicut forma est principium essendi: vivere enim
viventibus est esse, ut dicit philosophus in II de anima.
Ad nonum dicendum quod anima est talis forma, quae habet esse non
dependens ab eo cuius est forma; quod operatio ipsius ostendit, ut
dictum est.
Ad decimum dicendum, quod, licet anima per suam essentiam sit forma,
tamen aliquid potest ei competere in quantum est talis forma, scilicet
forma subsistens, quod non competit ei in quantum est forma. Sicut
intelligere non convenit homini in quantum est animal, licet homo sit
animal secundum suam essentiam.
Ad undecimum dicendum quod, licet anima et corpus conveniant ad unum
esse hominis, tamen illud esse est corpori ab anima; ita quod anima
humana esse suum in quo subsistit corpori communicat, ut ex praemissis
quaestionibus ostensum est; et ideo remoto corpore adhuc remanet
anima.
Ad duodecimum dicendum quod anima sensibilis in brutis corruptibilis
est; sed in homine, cum sit eadem in substantia cum anima rationali,
incorruptibilis est.
Ad decimumtertium dicendum quod corpus humanum est materia animae
humanae proportionata quantum ad operationes eius; sed corruptio et
alii defectus accidunt ex necessitate materiae, ut supra ostensum est.
Vel potest dici quod corruptio advenit corpori ex peccato, non ex
prima institutione naturae.
Ad decimumquartum dicendum quod hoc quod dicit philosophus, quod non
est intelligere sine phantasmate, intelligitur quantum ad statum
praesentis vitae, in quo homo intelligit per animam; alius autem modus
erit intelligendi animae separatae.
Ad decimumquintum dicendum quod licet anima humana non pertingat ad
illum modum intelligendi quo substantiae superiores intelligunt,
pervenit tamen ad intelligendum aliquo modo, qui sufficit ad
incorruptibilitatem eius ostendendam.
Ad decimumsextum dicendum quod, licet pauci perveniant ad perfecte
intelligendum, tamen ad aliqualiter intelligendum omnes perveniunt.
Manifestum est enim quod prima demonstrationis principia sunt communes
animi conceptiones, quae intellectu percipiuntur.
Ad decimumseptimum dicendum quod peccatum gratiam totaliter tollit,
nihil autem removet de rei essentia. Removet tamen aliquid de
inclinatione sive habilitate ad gratiam; et in quantum quodlibet
peccatum de contraria dispositione inducit, dicitur aliquid de bono
naturae adimere, quod est habilitas ad gratiam. Nunquam tamen totum
bonum naturae tollitur; quia semper remanet potentia sub contrariis
dispositionibus, licet magis ac magis elongata ab actu.
Ad decimumoctavum dicendum quod anima non debilitatur debilitato
corpore, nec etiam sensitiva; ut patet per id quod philosophus dicit
in I de anima, quod si senex accipiat oculum iuvenis, videbit utique
sicut et iuvenis. Ex quo manifestum est quod debilitas actionis non
accidit propter debilitatem animae, sed organi.
Ad decimumnonum dicendum quod id quod est ex nihilo vertibile est in
nihil, nisi manu gubernantis conservetur. Sed ex hoc non dicitur
aliquid corruptibile, sed ex eo quod habet in se aliquod principium
corruptionis. Et sic corruptibile et incorruptibile sunt praedicata
essentialia.
Ad vicesimum dicendum quod, licet anima quae est causa vitae sit
incorruptibilis, tamen corpus, quod recipit vitam ab anima, est
subiectum transmutationis. Et per hoc recedit a dispositione per quam
est aptum ad recipiendum vitam; et sic incidit corruptio hominis.
Ad vicesimumprimum dicendum quod anima, licet per se possit esse, non
tamen per se habet speciem, cum sit pars speciei.
|
|