|
Et videtur quod non.
1. Nulla enim operatio coniuncti manet in anima separata. Sed
intelligere est operatio coniuncti: dicit enim philosophus in I de
anima, quod dicere animam intelligere simile est ac si dicat eam quis
texere vel aedificare. Ergo intelligere non manet in anima a corpore
separata.
2. Praeterea, philosophus dicit in III de anima, quod nequaquam
est intelligere sine phantasmate. Sed phantasmata, cum sint in
organis sentiendi, non possunt esse in anima separata. Ergo anima
separata non intelligit.
3. Sed dicebat quod philosophus loquitur de anima secundum quod est
unita corpori, non de anima separata.- Sed contra, anima separata
non potest intelligere nisi per potentiam intellectivam. Sed, sicut
dicit philosophus in I de anima, intelligere vel est phantasia, vel
non est sine phantasia. Phantasia autem non est sine corpore. Ergo
nec intelligere. Anima ergo separata non intelligit.
4. Praeterea, philosophus dicit in III de anima, quod ita se
habet intellectus ad phantasmata, sicut visus ad colores. Sed visus
non potest videre sine coloribus. Ergo nec intellectus intelligit sine
phantasmatibus; ergo neque sine corpore.
5. Praeterea, philosophus dicit in I de anima quod intelligere
corrumpitur interius quodam corrupto, scilicet vel corde, vel calore
naturali; quod quidem corrumpitur, anima a corpore separata. Ergo
anima a corpore separata intelligere non potest.
6. Sed dicebat quod anima a corpore separata intelligit quidem, non
autem isto modo quo nunc intelligit a phantasmatibus abstrahendo.-
Sed contra, forma unitur materiae non propter materiam, sed propter
formam; nam forma est finis et perfectio materiae. Unitur autem forma
materiae propter complementum suae operationis; unde talem materiam
forma requirit per quam operatio formae compleri possit, sicut forma
serrae requirit materiam ferream ad perficiendum opus secandi. Anima
autem est forma corporis. Unitur ergo tali corpori ad complementum
suae operationis. Propria autem eius operatio est intelligere. Ergo
si potest sine corpore intelligere, frustra corpori unitur.
7. Praeterea, si anima separata intelligere potest, nobilius
intelligit sine corpore quam corpori unita. Nobiliori enim modo
intelligunt quae phantasmatibus non indigent ad intelligendum, scilicet
substantiae separatae, quam nos qui per phantasmata intelligimus.
Bonum autem animae est in intelligendo; nam perfectio cuiuslibet
substantiae est propria operatio eius. Ergo si anima sine corpore
intelligere potest praeter phantasmata, nocivum esset ei corpori
uniri; et sic non esset ei naturale.
8. Praeterea, potentiae diversificantur penes obiecta. Sed animae
intellectivae obiecta sunt phantasmata, ut dicitur in III de anima.
Si igitur sine phantasmatibus intelligit separata a corpore, oportet
quod habeat alias potentias; quod est impossibile, cum potentiae sint
naturales animae, et inseparabiliter ei inhaereant.
9. Praeterea, si anima separata intelligit, oportet quod per
aliquam potentiam intelligat. Potentiae autem intellectivae in anima
non sunt nisi duae, scilicet intellectus agens et possibilis. Per
neutrum autem horum potest anima separata intelligere, ut videtur; nam
operatio utriusque intellectus respicit phantasmata. Intellectus enim
agens facit phantasmata esse intelligibilia actu, intellectus autem
possibilis recipit species intelligibiles a phantasmatibus abstractas.
Videtur ergo quod nullo modo anima separata intelligere possit.
10. Praeterea, unius rei una est propria operatio, sicut et unius
perfectibilis una est perfectio. Si ergo operatio animae sit
intelligere accipiendo a phantasmatibus, videtur quod non possit esse
eius operatio, scilicet intelligere, praeter phantasmata; et ita,
separata a corpore, non intelliget.
11. Praeterea, si anima separata intelligit, oportet quod aliquo
intelligat; quia intelligere est per similitudinem rei intellectae in
intelligente. Non potest autem dici quod anima separata intelligat per
suam essentiam, hoc enim solius Dei est. Unius enim essentia, quia
infinita est, omnem in se perfectionem praehabens, similitudo est
omnium rerum. Similiter etiam neque per essentiam rei intellectae;
quia sic intelligeret solum illa quae per essentiam suam sunt in anima.
Neque etiam per aliquas species, ut videtur, intelligere potest.
Non per species innatas, sive concreatas: hoc enim videtur redire in
opinionem Platonis, qui posuit omnes scientias esse nobis naturaliter
inditas.
12. Praeterea, huiusmodi species frustra viderentur esse animae
innatae, cum per eas intelligere non possit dum est in corpore.
Species autem intelligibiles ad nihil aliud ordinari videntur nisi ut
per eas intelligatur.
13. Sed dicebat quod anima, quantum est de se, potest intelligere
per species innatas; sed impeditur a corpore, ne per eas intelligere
possit.- Sed contra, quanto aliquid est perfectius in sua natura,
tanto perfectius est in operando. Sed anima unita corpori est
perfectior in sua natura quam cum est a corpore separata; sicut
quaelibet pars in suo toto existens perfectior est. Si igitur anima
separata a corpore per species innatas intelligere potest, multo magis
corpori unita potest intelligere per easdem.
14. Praeterea, nihil naturalium alicuius rei totaliter impeditur
per id quod ad naturam pertinet. Ad naturam autem animae pertinet ut
corpori uniatur, cum sit corporis forma. Ergo si species
intelligibiles sunt naturaliter inditae animae, non impedietur per
unionem corporis quin per eas intelligere possit; cuius contrarium
experimur.
15. Praeterea, neque etiam potest dici, ut videtur, quod anima
separata intelligat per species prius acquisitas in corpore. Multae
enim animae humanae remanebunt a corporibus separatae quae nullas
species intelligibiles acquisierunt; sicut patet de animabus puerorum,
et maxime eorum qui in maternis uteris defuncti sunt. Si igitur animae
separatae non possent intelligere nisi per species prius acquisitas,
sequeretur quod non omnes animae separatae intelligerent.
16. Praeterea, si anima separata non intelligeret nisi per species
prius acquisitas, sequi videtur quod non intelligat nisi ea quae prius
intellexit dum fuit corpori unita. Hoc autem non videtur verum;
intelligit enim multa de poenis et de praemiis, quae nunc non
intelligit. Non ergo anima separata intelliget tantum per species
prius acquisitas.
17. Praeterea, intellectus efficitur in actu per speciem
intelligibilem in eo existentem. Sed intellectus actu existens actu
intelligit. Ergo intellectus in actu intelligit omnia illa quorum
species intelligibiles sunt actu in ipso. Videtur igitur quod species
intelligibiles non conserventur in intellectu postquam desinit actu
intelligere, et ita non remanent in anima post separationem, ut per
eas intelligere possit.
18. Praeterea, habitus acquisiti actus similes reddunt illis
actibus ex quibus acquiruntur, ut patet per philosophum in II
Ethic.; aedificando enim fit homo aedificator, et iterum aedificator
factus potest aedificare. Sed species intelligibiles acquiruntur
intellectui per hoc quod convertitur ad phantasmata. Ergo nunquam per
eas potest intelligere nisi convertendo se ad phantasmata. Separata
igitur a corpore, per species acquisitas intelligere non potest, ut
videtur.
19. Praeterea, neque etiam dici posset, quod intelligat per
species influxas ab aliqua superiori substantia. Quia unumquodque
receptivum habet proprium agens a quo natum est recipere. Intellectus
autem humanus natus est recipere a sensibus. Non igitur recipit a
substantiis superioribus.
20. Praeterea, ad ea quae nata sunt causari per agentia inferiora,
non sufficit sola actio superioris agentis. Sicut animalia quae sunt
nata generari ex semine, non inveniuntur generata ex actione solis
tantum. Sed anima humana nata est recipere species a sensibilibus.
Non ergo sufficit, ad hoc quod acquirat species intelligibiles, solum
influxus substantiarum superiorum.
21. Praeterea, agens debet esse proportionatum patienti, et
influens recipienti. Sed intelligentia substantiarum superiorum non
est proportionata intellectui humano, cum habeat scientiam magis
universalem, et incomprehensibilem nobis. Non igitur anima separata
per species influxas a substantiis superioribus intelligere potest, ut
videtur; et sic non relinquitur aliquis modus quo intelligere possit.
1. Sed contra. Intelligere est maxima et propria operatio animae.
Si igitur intelligere non convenit animae sine corpore, nulla alia
operatio ipsius conveniet ei. Sed si non conveniet ei aliqua operatio
sine corpore, impossibile est animam separatam esse. Ponimus autem
animam separatam. Ergo necesse est ponere eam intelligere.
2. Praeterea, illi qui resuscitati leguntur in Scripturis, eamdem
notitiam postea habuerunt quam prius. Ergo notitia eorum quae homo in
hoc mundo scit, non tollitur post mortem. Potest ergo anima per
species prius acquisitas intelligere.
3. Praeterea, similitudo inferiorum invenitur in superioribus; unde
et mathematici futura praenuntiant, considerantes similitudines eorum
quae hic aguntur, in caelestibus corporibus. Sed anima est superior
in natura omnibus corporalibus rebus. Ergo omnium corporalium
similitudo est in anima, et per modum intelligibilem, cum ipsa sit
substantia intellectiva. Videtur ergo quod per suam naturam omnia
corporalia intelligere possit, etiam cum fuerit separata.
Respondeo. Dicendum quod huic quaestioni dubitationem affert hoc quod
anima nostra secundum praesentem statum ad intelligendum sensibilibus
indigere invenitur; unde secundum huiusmodi diversam indigentiae
rationem diversimode oportet de veritate huius quaestionis existimare.
Posuerunt enim quidam, scilicet Platonici, quod sensus sunt animae
necessarii ad intelligendum, non per se, quasi ex sensibus in nobis
causetur scientia, sed per accidens; in quantum scilicet per sensus
quodammodo excitatur anima nostra ad rememorandum quae prius novit, et
quorum scientiam naturaliter inditam habet. Et sciendum est, ad
huiusmodi intelligentiam, quod Plato posuit species rerum separatas
subsistentes et actu intelligibiles, et nominavit eas ideas; per
quarum participationem, et quodammodo influxum, posuit animam nostram
scientem et intelligentem esse. Et antequam anima corpori uniretur,
ista scientia libere poterat uti; sed ex unione ad corpus in tantum
erat praegravata, et quodammodo absorpta, quod eorum quae prius
sciverat, et quorum scientiam connaturalem habebat, oblita videbatur.
Sed excitabatur quodammodo per sensus, ut in seipsam rediret, et
reminisceretur eorum quae prius intellexit, et quorum scientiam innatam
habuit. Sicut etiam nobis interdum accidit quod ex inspectione
aliquorum sensibilium, manifeste reminiscimur aliquorum, quorum obliti
videbamur. Haec autem eius positio de scientia et sensibilibus,
conformis est positioni eius circa generationem rerum naturalium. Nam
formas rerum naturalium per quas unumquodque individuum in specie
collocatur, ponebat provenire ex participatione idearum praedictarum;
ita quod agentia inferiora non sunt nisi disponentia materiam ad
participationem specierum separatarum. Et si quidem haec opinio
teneatur, haec quaestio facilis et absoluta est. Nam secundum hoc,
anima non indiget sensibilibus ad intelligendum secundum suam naturam,
sed per accidens; quod quidem tollitur cum anima fuerit a corpore
separata. Tunc enim cessante aggravatione corporis, excitante non
indigebit; sed ipsa per seipsam erit quasi vigil et expedita ad omnia
intelligenda.- Sed secundum hanc opinionem non videtur quod possit
assignari rationabilis causa propter quam anima corpori uniatur. Non
enim est hoc propter animam: cum anima, corpori non unita, perfecte
propriam operationem habere possit, et ex unione ad corpus eius
operatio propria impeditur. Similiter etiam non potest dari quod
propter corpus: non enim anima est propter corpus, sed corpus magis
propter animam, cum anima sit nobilior corpore. Unde et inconveniens
videtur quod anima ad nobilitandum corpus sustineat in sua operatione
detrimentum. Videtur etiam sequi ex hac opinione quod unio animae ad
corpus non sit naturalis: nam quod est naturale alicui non impedit eius
propriam operationem. Si igitur unio corporis impedit intelligentiam
animae, non erit naturale animae corpori uniri, sed contra naturam.
Et ita homo qui constituitur ex unione animae ad corpus, non erit
aliquod naturale; quod videtur absurdum. Similiter in experimento
patet quod scientia in nobis non provenit ex participatione specierum
separatarum, sed a sensibilibus accipitur; quia quibus deest unus
sensus, deest scientia sensibilium quae illo sensu apprehenduntur;
sicut caecus natus non potest habere scientiam de coloribus. Alia
autem positio est quod sensus prosunt animae humanae ad intelligendum,
non per accidens, sicut praedicta opinio ponit, sed per se: non
quidem ut a sensibilibus accipiamus scientiam, sed quia sensus disponit
animam ad acquirendum scientiam aliunde. Et haec est opinio
Avicennae. Ponit enim quod est quaedam substantia separata, quam
vocat intellectum vel intelligentiam agentem, et quod ab ea effluunt
species intelligibiles in intellectu nostro, per quas intelligimus.
Et quod per operationem sensitivae partis, scilicet imaginationem et
alia huiusmodi, praeparatur intellectus noster ut convertat se ad
intelligentiam agentem, et recipiat influentiam specierum
intelligibilium ab ipsa. Et hoc etiam consonat ei quod ipse opinatur
circa generationes rerum naturalium. Ponit enim quod omnes formae
substantiales effluunt ab intelligentia agente, et quod agentia
naturalia disponunt solum materiam ad recipiendum formas ab
intelligentia agente. Secundum hanc etiam opinionem videtur quaestio
haec parum difficultatis habere. Si enim sensus non sunt necessarii ad
intelligendum nisi secundum quod disponunt ad recipiendum species ab
intelligentia agente, per hoc quod anima nostra convertatur ad ipsam;
quando iam erit a corpore separata, per seipsam convertetur ad
intelligentiam agentem, et recipiet species intelligibiles ab ea. Nec
sensus erunt ei necessarii ad intelligendum: sicut navis, quae est
necessaria ad transfretandum, cum aliquis iam transfretaverit, ei
necessaria non est.- Sed ex hac opinione videtur sequi quod homo
statim acquirat omnem scientiam, tam eorum quae sensu percepit, quam
aliorum. Si enim intelligimus per species effluentes in nos ab
intelligentia agente, et ad huiusmodi influentiae receptionem non
requiritur nisi conversio animae nostrae ad intelligentiam praedictam;
quandocumque fuerit ad eam conversa, poterit recipere quarumcumque
specierum intelligibilium influxum. Non enim potest dici quod
convertatur quantum ad unum, et non quantum ad aliud. Et ita caecus
natus imaginando sonos poterit accipere scientiam colorum, vel
quorumcumque aliorum sensibilium. Quod patet esse falsum. Manifestum
est etiam quod potentiae sensitivae sunt nobis necessariae ad
intelligendum non solum in acquisitione scientiae, sed etiam in utendo
scientia iam acquisita. Non enim possumus considerare etiam ea quorum
scientiam habemus, nisi convertendo nos ad phantasmata; licet ipse
contrarium dicat. Inde enim est quod, laesis organis potentiarum
sensitivarum per quas conservantur et apprehenduntur phantasmata,
impeditur usus animae in considerando etiam ea quorum scientiam habet.
Manifestum est etiam quod in revelationibus quae nobis divinitus fiunt
per influxum substantiarum superiorum, indigemus aliquibus
phantasmatibus; unde dicit Dionysius I cap. Cael. Hierar. quod
impossibile est nobis aliter lucere divinum radium, nisi varietate
sacrorum velaminum velatum. Quod quidem non esset, si phantasmata non
essent nobis necessaria nisi ad convertendum nos ad substantias
superiores. Et ideo aliter dicendum est quod potentiae sensitivae sunt
necessariae animae ad intelligendum, non per accidens tamquam
excitantes, ut Plato posuit; neque disponentes tantum, sicut posuit
Avicenna; sed ut repraesentantes animae intellectivae proprium
obiectum, ut dicit philosophus in III de anima: intellectivae
animae phantasmata sunt sicut sensibilia sensui. Sed sicut colores non
sunt visibiles actu nisi per lumen, ita phantasmata non sunt
intelligibilia actu nisi per intellectum agentem. Et hoc consonat ei
quod ponimus circa generationem rerum naturalium. Sicut enim ponimus
quod agentia superiora mediantibus agentibus naturalibus causant formas
naturales; ita ponimus quod intellectus agens per phantasmata ab eo
facta intelligibilia actu, causat scientiam in intellectu possibili
nostro. Nec refert ad propositum, utrum intellectus agens sit
substantia separata, ut quidam ponunt; vel sit lumen, quod anima
nostra participat ad similitudinem substantiarum superiorum. Sed
secundum hoc iam difficilius est videre quomodo anima separata
intelligere possit. Non enim erunt phantasmata, quae indigent ad sui
apprehensionem et conservationem organis corporeis; quibus sublatis,
ut videtur, non potest intelligere anima. Sicut nec coloribus
sublatis, potest visus videre. Ad hanc igitur difficultatem tollendam
considerandum est, quod anima, cum sit infima in ordine
intellectivarum substantiarum, infimo et debilissimo modo participat
intellectuale lumen, sive intellectualem naturam. Nam in primo
intelligente, scilicet Deo, natura intellectualis est adeo potens
quod per unam formam intelligibilem, scilicet essentiam suam, omnia
intelligit; inferiores vero substantiae intellectuales per species
multas. Et quanto unaquaeque earum est altior, tanto habet pauciores
formas, et virtutem magis potentem ad intelligendum omnia per formas
paucas. Si autem substantia intellectualis inferior haberet formas ita
universales sicut superior, cum non adsit ei tanta virtus in
intelligendo, remaneret eius scientia incompleta; quia tantum in
universali res cognosceret, et non posset deducere cognitionem suam ex
illis paucis ad singula. Anima ergo humana, quae est infima, si
acciperet formas in abstractione et universalitate conformes substantiis
separatis, cum habeat minimam virtutem in intelligendo,
imperfectissimam cognitionem haberet, utpote cognoscens res in quadam
universalitate et confusione. Et ideo ad hoc quod eius cognitio
perficiatur, et distinguatur per singula, oportet quod a singulis
rebus scientiam colligat veritatis; lumine tamen intellectus agentis ad
hoc necessario existente, ut altiori modo recipiantur in anima quam
sint in materia. Ad perfectionem igitur intellectualis operationis
necessarium fuit animam corpori uniri. Nec tamen dubium est quin per
motus corporeos et occupationem sensuum anima impediatur a receptione
influxus substantiarum separatarum; unde dormientibus et alienatis a
sensibus quaedam revelationes fiunt quae non accidunt sensu utentibus.
Quando ergo anima erit a corpore totaliter separata, plenius percipere
poterit influentiam a superioribus substantiis, quantum ad hoc quod per
huiusmodi influxum intelligere poterit absque phantasmate, quod modo
non potest. Sed tamen huiusmodi influxus non causabit scientiam ita
perfectam et ita determinatam ad singula, sicut est scientia quam hic
accipimus per sensus; nisi in illis animabus, quae supra dictum
naturalem influxum habebunt alium supernaturalem ad omnia plenissime
cognoscenda, et ad ipsum Deum videndum. Habebunt etiam animae
separatae determinatam cognitionem eorum quae prius hic sciverunt,
quorum species intelligibiles conservantur in eis.
Ad primum ergo dicendum quod illa verba Aristoteles dicit non secundum
propriam sententiam, sed secundum opinionem illorum qui dicebant quod
intelligere est moveri; ut patet ex his quae praemisit ibi.
Ad secundum dicendum quod philosophus loquitur de operatione
intellectuali animae, secundum quod est corpori unita; sic enim non
est sine phantasmate, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod secundum statum praesentem, quo anima corpori
unitur, non participat a substantiis superioribus species
intelligibiles, sed solum lumen intellectuale; et ideo indiget
phantasmatibus ut obiectis a quibus species intelligibiles accipiat.
Sed post separationem amplius participabit etiam intelligibiles
species; unde non indigebit exterioribus obiectis.
Et similiter dicendum est ad quartum.
Ad quintum dicendum quod philosophus loquitur secundum opinionem
quorumdam, qui posuerunt intellectum habere organum corporale sicut et
sensum; ut patet per ea quae ante praemittuntur. Hoc enim posito,
penitus anima separata intelligere non posset. Vel potest dici quod
loquitur de intelligere secundum modum intelligendi quo nunc
intelligimus.
Ad sextum dicendum quod anima unitur corpori per suam operationem,
quae est intelligere, non quia sine corpore quoquomodo intelligere non
posset, sed quia naturali ordine sine corpore perfecte non
intelligeret, ut expositum est.
Et per hoc patet solutio ad septimum.
Ad octavum dicendum quod phantasmata non sunt obiecta intellectus nisi
secundum quod fiunt intelligibilia actu per lumen intellectus agentis.
Unde quaecumque species intelligibiles actu recipiantur in intellectu
et undecumque, non habebunt aliam rationem obiecti formalem, penes
quam obiecta potentias diversificant.
Ad nonum dicendum quod operatio intellectus agentis et possibilis
respicit phantasmata secundum quod est anima corpori unita; sed cum
erit anima a corpore separata, per intellectum possibilem recipiet
species effluentes a substantiis superioribus, et per intellectum
agentem habebit virtutem ad intelligendum.
Ad decimum dicendum quod operatio propria animae est intelligere
intelligibilia actu. Nec per hoc diversificatur species intellectualis
operationis, quod intelligibilia actu sunt accepta a phantasmatibus vel
aliunde.
Ad undecimum dicendum quod anima separata non intelligit res per
essentiam suam, neque per essentiam rerum intellectarum, sed per
species influxas a substantiis superioribus in ipsa separatione; non a
principio cum esse incepit, ut Platonici posuerunt.
Per hoc etiam patet solutio ad duodecimum.
Ad decimumtertium dicendum quod anima, cum est corpori unita, si
haberet species innatas, per eas posset intelligere, sicut intelligit
per acquisitas. Sed licet sit perfectior in natura sua, tamen propter
motus suos corporeos et occupationes sensibiles retinetur ut non possit
ita libere coniungi substantiis superioribus ad recipiendum influxum
earum, sicut post separationem.
Ad decimumquartum dicendum quod non est naturale animae ut per species
influxas intelligat cum est corpori unita, sed solum postquam est
separata, ut dictum est.
Ad decimumquintum dicendum quod animae separatae poterunt etiam
intelligere per species prius acquisitas in corpore; sed tamen non
solum per eas, sed etiam per influxas, ut dictum est.
Et per hoc patet solutio ad decimumsextum.
Ad decimumseptimum dicendum quod species intelligibiles quandoque sunt
in intellectu possibili in potentia tantum; et tunc homo est
intelligens in potentia, et indiget aliquo reducente in actum vel per
doctrinam vel per inventionem. Quandoque autem sunt in eo in actu
perfecto, et tunc intelligit actu. Quandoque autem sunt in eo medio
modo inter potentiam et actum, scilicet in habitu; et tunc potest
intelligere actu quando voluerit. Et per hunc modum species
intelligibiles acquisitae sunt in intellectu possibili quando actu non
intelligit.
Ad decimumoctavum dicendum quod, sicut iam dictum est, operatio
intellectualis non differt specie, sive intelligibile actu, quod est
obiectum intellectus, accipiatur a phantasmatibus sive undecumque.
Operatio enim potentiae recipit distinctionem et speciem secundum
obiectum quantum ad formalem rationem ipsius, non secundum id quod est
materiale in ipso. Et ideo si per species intelligibiles conservatas
in intellectu, prius autem acceptas a phantasmatibus, anima separata
intelligat non convertendo se ad phantasmata, non erunt dissimiles
specie operationi quae ex speciebus acquisitis causatur, et per quam
species acquiruntur.
Ad decimumnonum dicendum quod intellectus possibilis non est natus
recipere a phantasmatibus nihil secundum quod phantasmata fiunt actu per
lumen intellectus agentis, quod est quaedam participatio luminis
substantiarum superiorum. Et ideo non removetur quin a substantiis
superioribus recipere possit.
Ad vicesimum dicendum quod scientia in anima nata est causari a
phantasmatibus secundum statum quo est corpori unita, secundum quem
statum non potest causari a superioribus agentibus tantum. Poterit
autem hoc esse, cum anima fuerit a corpore separata.
Ad vicesimumprimum dicendum quod ex hoc quod scientia substantiarum
separatarum non est proportionata animae nostrae, non sequitur quod
nullam intelligentiam ex earum influxu capere possit; sed solum quod
non possit capere perfectam et distinctam, ut dictum est.
|
|