|
Et videtur quod sic.
1. Nulla enim forma impeditur a fine suo per materiam cui naturaliter
unitur. Finis enim animae intellectivae videtur esse intelligere
substantias separatas, quae sunt maxime intelligibiles. Uniuscuiusque
enim rei finis est ut perveniat ad perfectum in sua operatione. Non
ergo anima humana impeditur ab intelligendo substantias separatas per
hoc quod unitur tali corpori, quod est propria eius materia.
2. Praeterea, finis hominis est felicitas. Ultima autem
felicitas, secundum philosophum in X Ethic., consistit in
operatione altissimae potentiae, scilicet intellectus, respectu
nobilissimi obiecti, quod non videtur esse nisi substantia separata.
Ergo ultimus finis hominis est intelligere substantias separatas.
Inconveniens autem est, si homo totaliter deficiat a fine suo: sic
enim vanum esset. Cognoscere ergo potest homo substantias separatas.
Sed de ratione hominis est quod anima corpori sit unita. Ergo anima
unita corpori intelligere potest substantias separatas.
3. Praeterea, omnis generatio pervenit ad aliquem terminum: nihil
enim in infinitum movetur. Est autem quaedam intellectus generatio,
secundum quod de potentia in actum reducitur; prout scilicet fit actu
sciens. Hoc ergo non procedit in infinitum, sed pervenit quandoque ad
aliquem terminum, ut scilicet totaliter sit factus in actu. Quod esse
non potest nisi omnia intelligibilia intelligat, inter quae praecipue
sunt substantiae separatae. Ergo intellectus humanus ad hoc pervenire
potest quod intelligat substantias separatas.
4. Praeterea, difficilius videtur facere separata ea quae non sunt
separata et intelligere ea, quam intelligere ea quae secundum se sunt
separata. Sed intellectus noster etiam corpori unitus facit separata
ea quae non sunt secundum se separata, dum abstrahit species
intelligibiles a rebus materialibus, per quas res materiales
intelligit. Ergo multo fortius poterit intelligere substantias
separatas.
5. Praeterea, excellentia sensibilia pro tanto minus sentiuntur quia
corrumpunt harmoniam organi. Si autem esset aliquod organum sensus
quod non corrumperetur ab excellenti sensibili, quanto sensibile esset
excellentius, tanto magis sentiret ipsum. Intellectus autem nullo
modo corrumpitur ab intelligibili, sed magis perficitur. Ergo ea quae
sunt magis intelligibilia magis intelligit. Sed substantiae
separatae, quae sunt secundum se actu intelligibiles utpote
immateriales, sunt magis intelligibiles quam substantiae materiales,
quae non sunt intelligibiles nisi in potentia. Ergo, cum anima
intellectiva unita corpori intelligat substantias materiales, multo
magis intelligere potest substantias separatas.
6. Praeterea, anima intellectiva etiam unita corpori abstrahit
quidditatem a rebus habentibus quidditatem. Et cum non sit in
infinitum abire, necesse est quod perveniat abstrahendo ad aliquam
quidditatem quae non sit res habens quidditatem, sed quidditas tantum.
Cum ergo substantiae separatae nihil aliud sint quam quaedam
quidditates per se existentes, videtur quod anima intellectiva unita
corpori intelligere possit substantias separatas.
7. Praeterea, innatum est nobis per effectus causas cognoscere.
Oportet autem aliquos effectus substantiarum separatarum in rebus
sensibilibus et materialibus esse, cum omnia corporalia a Deo per
Angelos administrentur; ut patet per Augustinum in III de Trin.
Potest igitur anima unita corpori, per sensibilia substantias
separatas intelligere.
8. Praeterea, anima unita corpori intelligit seipsam; mens enim
intelligit se et amat se, ut dicit Augustinus in IX de Trin. Sed
ipsa est de natura substantiarum separatarum intellectualium. Ergo
unita corpori potest intelligere substantias separatas.
9. Praeterea, nihil est frustra in rebus. Frustra autem videtur
esse intelligibile, si a nullo intellectu intelligatur. Ergo
substantias separatas, cum sint intelligibiles, intellectus noster
intelligere potest.
10. Praeterea, sicut se habet visus ad visibilia, ita intellectus
ad intelligibilia. Sed visus noster potest cognoscere omnia
visibilia, etiam incorruptibilia, quamvis ipse sit corruptibilis.
Ergo intellectus noster, etiam dato quod esset corruptibilis, posset
intelligere substantias separatas incorruptibiles, cum sint per se
intelligibiles.
Sed contra, nihil sine phantasmate intelligit anima, ut dicit
philosophus in III de anima. Sed per phantasmata non possunt
intelligi substantiae separatae. Ergo anima unita corpori non potest
intelligere substantias separatas.
Respondeo. Dicendum, quod hanc quaestionem Aristoteles promisit se
determinaturum in III de anima, licet non inveniatur determinata ab
ipso in libris eius qui ad nos pervenerunt. Unde sectatoribus eius
fuit occasio diversimode procedendi ad huiusmodi quaestionis
solutionem. Quidam enim posuerunt quod anima nostra etiam corpori
unita potest pervenire ad hoc quod intelligat substantias separatas; et
hoc ponunt esse ultimam felicitatem humanam. Sed in modo intelligendi
est apud eos diversitas. Quidam enim posuerunt quod anima nostra
potest pertingere ad intelligendum substantias separatas, non quidem
eodem modo quo pervenimus ad intelligendum alia intelligibilia, de
quibus instruimur in scientiis speculativis per definitiones et
demonstrationes, sed per continuationem intellectus agentis nobiscum.
Ponunt enim intellectum agentem esse quamdam substantiam separatam,
quae naturaliter substantias separatas intelligit. Unde cum iste
intellectus agens fuerit unitus nobis sic ut per eum intelligamus,
sicut nunc intelligimus per habitus scientiarum, sequeretur quod
intelligamus substantias separatas. Modum autem quo iste intellectus
agens possit sic continuari nobis, ut per eum intelligamus, talem
assignant. Manifestum est enim ex philosopho in II de anima quod
quando nos dicimur aut esse aut operari aliquid duobus, unum eorum est
quasi forma, et aliud sicut materia. Sicut dicimur sanari sanitate et
corpore; unde sanitas comparatur ad corpus sicut forma ad materiam.
Manifestum est etiam nos intelligere per intellectum agentem, et per
intelligibilia speculata; venimus enim in cognitionem conclusionum per
principia naturaliter nota, et per intellectum agentem. Necesse est
igitur quod intellectus agens comparetur ad intelligibilia speculata
sicut principale agens ad instrumentum, et sicut ut forma ad materiam,
vel actus ad potentiam; semper enim quod est perfectius duorum, est
quasi actus alterius. Quidquid autem recipit in se id quod est quasi
materia, recipit illud etiam quod est quasi forma. Sicut corpus
recipiens superficiem, recipit etiam colorem, qui est forma quaedam
superficiei; et pupilla recipiens colorem, recipit etiam lumen, quod
est actus coloris, eo enim est visibilis actu. Sic igitur intellectus
possibilis in quantum recipit intelligibilia speculata, in tantum
recipit de intellectu agente. Quando igitur intellectus possibilis
receperit omnia speculata, tunc totaliter recipiet in se intellectum
agentem; et sic intellectus agens fiet quasi forma intellectus
possibilis, et per consequens unum nobis. Unde sicut nunc
intelligimus per intellectum possibilem, tunc intelligemus per
intellectum agentem, non solum omnia naturalia sed etiam substantias
separatas. Sed in hoc est quaedam diversitas inter quosdam sectantium
hanc opinionem. Quidam enim ponentes intellectum possibilem esse
corruptibilem, dicunt quod nullo modo intellectus possibilis potest
intelligere intellectum agentem, neque substantias separatas. Nos
autem in statu illius continuationis intellectus agentis nobiscum,
intelligimus ipsum intellectum agentem et alias substantias separatas
per ipsum intellectum agentem, in quantum unietur nobis ut forma.
Alii vero, ponentes intellectum possibilem esse incorruptibilem,
dicunt quod intellectus possibilis potest intelligere intellectum
agentem, et alias substantias separatas. Haec autem positio
impossibilis est et vana, et contra intentionem Aristotelis.
Impossibilis quidem, quia duo impossibilia ponit: scilicet quod
intellectus agens sit quaedam substantia separata a nobis secundum
esse; et quod nos per intellectum agentem intelligimus sicut per
formam. In tantum enim aliquo operamur ut forma, in quantum illo
adipiscimur aliquod esse actu. Sicut calidum calore calefacit, in
quantum est calidum actu; nihil enim agit nisi secundum quod est actu.
Oportet ergo id quod aliquid agit aut operatur formaliter, uniri ei
secundum esse. Unde impossibile est quod duarum substantiarum
separatarum secundum esse una formaliter operetur per aliam. Et sic
impossibile est, si intellectus agens est quaedam substantia separata a
nobis secundum esse, quod ea formaliter intelligamus. Posset autem
esse ut ea intelligeremus active, sicut dicimur videre sole
illuminante. Vana est etiam praedicta positio, quia rationes ad ipsam
inductae non de necessitate concludunt. Et hoc patet in duobus.
Primo quidem, quia si intellectus agens est substantia separata ut
ponunt, comparatio intellectus agentis ad intelligibilia speculata non
erit sicut luminis ad colores, sed sicut solis illuminantis. Unde
intellectus possibilis per hoc quod recipit intelligibilia speculata,
non coniungitur substantiae eius, sed alicui effectui ipsius. Sicut
oculus, per hoc quod recipit colores, non unitur substantiae solis,
sed lumini eius. Secundo, quia dato quod per hoc quod recipit
intelligibilia speculata coniungatur intellectus possibilis ipsi
substantiae intellectus agentis aliquo modo, non tamen sequitur quod
recipiendo omnia intelligibilia speculata, quae abstrahuntur a
phantasmatibus et acquiruntur per principia demonstrationum, perfecte
coniungantur substantiae intellectus agentis. Nisi hoc esset probatum
quod omnia huiusmodi intelligibilia speculata adaequarent virtutem et
substantiam intellectus agentis; quod patet esse falsum: quia
intellectus agens est altioris gradus in entibus, si est substantia
separata, quam omnia quae fiunt intelligibilia per ipsum in rebus
naturalibus. Mirum est etiam quod ipsimet non intellexerunt defectum
suae rationis. Quamvis enim ponerent quod per unum vel duo
intelligibilia speculata unirentur nobiscum, non tamen sequitur
secundum eos quod propter hoc intelligamus omnia alia intelligibilia
speculata. Manifestum est autem quod multo plus excedunt substantiae
intelligibiles separatae omnia praedicta, quae dicuntur intelligibilia
speculata, quam omnia ea simul accepta excedunt unum vel duo, vel
quolibet ex eis. Quia omnia ista sunt unius generis, et eodem modo
intelligibilia; substantiae autem separatae sunt altioris generis, et
altiori modo intelliguntur. Unde etiam si continuetur intellectus
agens nobiscum secundum quod est forma et agens istorum
intelligibilium, non sequitur propter hoc quod continuetur nobiscum
secundum quod intelligit substantias separatas. Manifestum est etiam
quod haec positio est contra intentionem Aristotelis, qui dicit in I
Ethic. quod felicitas est quoddam bonum commune, quod potest accidere
omnibus non orbatis ad virtutem. Intelligere autem omnia quae dicuntur
ab eis intelligibilia speculata, vel est impossibile alicui homini,
vel adeo rarum quod nulli unquam homini hoc accidit in statu huius
vitae, nisi Christo qui fuit Deus et homo. Unde impossibile est
quod hoc requiratur ad felicitatem humanam. Ultima autem humana
felicitas consistit in intelligendo nobilissima intelligibilia, ut
dicit philosophus in X Ethic. Non igitur ad intelligendum
substantias separatas quae sunt nobilissima intelligibilia, secundum
quod in hoc consistit felicitas humana, requiritur quod aliquis
intelligat intelligibilia speculata omnia. Alio etiam modo apparet
quod praedicta positio est contra intentionem Aristotelis. Dicitur
enim in I Ethic. quod felicitas consistit in operatione quae est
secundum perfectam virtutem. Et ideo, ut appareat in quo determinate
consistit felicitas, necesse habuit determinare de omnibus virtutibus,
ut ipsemet dicit in fine I Ethic., quarum quaedam ponuntur ab ipso
morales, ut fortitudo, temperantia, et huiusmodi; quaedam autem
intellectuales, quae sunt quinque secundum ipsum, sapientia,
intellectus, scientia, prudentia, et ars. Inter quas praecipuam
ponit sapientiam, in cuius operatione dicit consistere ultimam
felicitatem, ut in textu apparet. Sapientia autem est ipsa
philosophia prima, ut patet in I Metaphys. Unde relinquitur quod
ultima felicitas humana, quae potest haberi in hac vita, secundum
intentionem Aristotelis, est cognitio de substantiis separatis,
qualis potest haberi per principia philosophiae, et non per modum
continuationis quam aliqui somniaverunt. Unde fuit alia opinio, quod
anima humana per principia philosophiae devenire potest ad intelligendum
ipsas substantias separatas. Ad quod quidem ostendendum sic
procedebat. Manifestum est enim quod anima humana potest abstrahere a
rebus materialibus quidditates earum, et intelligere eas; hoc enim
contingit quoties intelligimus de aliqua re materiali quid est. Si
igitur illa quidditas abstracta non est quidditas pura, sed etiam res
habens quidditatem, iterum intellectus noster potest abstrahere illam.
Et, cum non possit procedere in infinitum, devenietur ad hoc quod
intelligat aliquam simplicem quidditatem et per eius considerationem
intellectus noster intelliget substantias separatas, quod nihil aliud
sunt quam quaedam simplices quidditates. Sed haec ratio omnino est
insufficiens. Primo quidem, quia quidditates rerum materialium sunt
alterius generis a quidditatibus separatis, et habent alium modum
essendi. Unde per hoc quod intellectus noster intelligit quidditates
rerum materialium, non sequitur quod intelligat quidditates separatas.
Item diversae quidditates intellectae differunt specie; et inde est
quod etiam qui intelligit quidditatem unius rei materialis, non
intelligit quidditatem alterius. Non enim qui intelligit quid est
lapis intelligit quid est animal. Unde, dato quod quidditates
separatae essent eiusdem rationis cum quidditatibus materialibus, non
sequeretur quod qui intelligit has quidditates rerum materialium,
intelligeret substantias separatas; nisi forte secundum opinionem
Platonis, qui posuit substantias separatas esse species horum
sensibilium. Et ideo aliter dicendum est, quod anima intellectiva
humana ex unione ad corpus habet aspectum inclinatum ad phantasmata;
unde non informatur ad intelligendum aliquid nisi per species a
phantasmatibus acceptas. Et huic consonat dictum Dionysii in cap. I
Cael. Hierar. Dicit enim quod impossibile est nobis lucere divinum
radium, nisi varietate sacrorum velaminum circumvelatum. In tantum
igitur anima, dum est unita corpori, potest ad cognitionem
substantiarum separatarum ascendere, in quantum potest per species a
phantasmatibus acceptas manuduci. Hoc autem non est ut intelligatur de
eis quid sint, cum illae substantiae excedant omnem proportionem horum
intelligibilium, sed possumus hoc modo de substantiis separatis aliquo
modo cognoscere quia sunt. Sicut per effectus deficientes devenimus in
causas excellentes, ut cognoscamus de eis tantum quia sunt; et dum
cognoscimus quia sunt causae excellentes, scimus de eis quia non sunt
tales quales sunt earum effectus. Et hoc est scire de eis magis quid
non sunt quam quid sunt. Et secundum hoc est aliqualiter verum quod,
in quantum intelligimus quidditates quas abstrahimus a rebus
materialibus, intellectus noster convertendo se ad illas quidditates
potest intelligere substantias separatas, ut intelligat eas esse
immateriales, sicut ipsae quidditates sunt a materia abstractae. Et
sic per considerationem intellectus nostri deducimur in cognitionem
substantiarum separatarum intelligibilium. Nec enim est mirum, si
substantias separatas non possumus in hac vita cognoscere intelligendo
quid sunt, sed quid non sunt; quia etiam quidditatem et naturam
corporum caelestium non aliter cognoscere possumus. Et sic etiam
Aristoteles notificat ea in I de caelo et mundo; scilicet ostendens
quod non sunt gravia neque levia, neque generabilia neque
corruptibilia, neque contrarietatem habentia.
Ad primum ergo dicendum quod finis ad quem se extendit naturalis
possibilitas animae humanae, est ut cognoscat substantias separatas
secundum modum praedictum; et ab hoc non impeditur per hoc quod corpori
unitur. Et similiter etiam in tali cognitione substantiae separatae
ultima est felicitas hominis ad quam per naturalia pervenire potest.
Unde patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod cum intellectus possibilis continue reducatur
de potentia in actum per hoc quod magis ac magis intelligit, finis
tamen huiusmodi reductionis sive generationis erit in intelligendo
supremum intelligibile, quod est divina essentia. Sed ad hoc non
potest pervenire per naturalia, sed per gratiam tantum.
Ad quartum dicendum quod difficilius est facere separata et
intelligere, quam intelligere quae separata sunt, si de eisdem
agatur; sed si de aliis non est necessarium. Quia maior potest esse
difficultas in intelligendo tantum aliqua separata, quam in abstrahendo
et in intelligendo alia.
Ad quintum dicendum quod sensus respectu excellentium sensibilium
duplicem defectum patitur: unum quidem, quia non potest ipsum
comprehendere propter hoc quod excedit proportionem sensus; alium autem
quia post excellentia sensibilia non percipit minora sensibilia,
propter hoc quia corrumpitur organum sensus. Licet igitur intellectus
non habeat organum quod possit corrumpi ab intelligibili excellenti,
tamen aliquod excellens intelligibile potest excedere facultatem
intellectus nostri in intelligendo. Et tale intellegibile est
substantia separata, quae excedit facultatem intellectus nostri, qui
secundum quod est unitus corpori, est natus perfici per species a
phantasmatibus abstractas. Si tamen intellectus noster intelligeret
substantias separatas, non intelligeret minus alia, sed magis.
Ad sextum dicendum quod quidditates abstractae a rebus materialibus non
sufficiunt ut per eas possimus cognoscere de substantiis separatis quid
sunt, ut ostensum est.
Et similiter dicendum ad septimum. Nam effectus deficientes, ut
supra dictum est, non sufficiunt ut per eos cognoscatur de causa quid
est.
Ad octavum dicendum quod intellectus possibilis noster intelligit
seipsum non directe apprehendendo essentiam suam, sed per speciem a
phantasmatibus acceptam. Unde philosophus dicit in III de anima
quod intellectus possibilis est intelligibilis sicut et alia. Et hoc
ideo est, quia nihil est intelligibile secundum quod est in potentia,
sed secundum quod est actu, ut dicitur in IX Metaph. Unde, cum
intellectus possibilis sit in potentia tantum in esse intelligibili,
non potest intelligi nisi per formam suam per quam fit actu, quae est
species a phantasmatibus abstracta; sicut et quaelibet alia res
intelligitur per formam suam. Et hoc est commune in omnibus potentiis
animae, quod actus cognoscuntur per obiecta, et potentiae per actus,
et anima per suas potentias. Sic igitur et anima intellectiva per suum
intelligere cognoscitur. Species autem a phantasmatibus accepta non
est forma substantiae separatae ut per eam cognosci possit, sicut per
eam aliqualiter cognoscitur intellectus possibilis.
Ad nonum dicendum quod ratio illa omnino inefficax est, propter duo.
Primo quidem, quia intelligibilia non sunt propter intellectus
intelligentes ipsa; sed magis intelligibilia sunt fines et perfectiones
intellectuum. Unde non sequitur quod si esset aliqua substantia
intelligibilis non intellecta ab aliquo alio intellectu, quod propter
hoc esset frustra; nam frustra dicitur de eo quod est ad finem ad quem
non pertingit. Secundo, quia si substantiae separatae non
intelligantur ab intellectu nostro secundum quod est corpori unitus,
intelliguntur tamen a substantiis separatis.
Ad decimum dicendum quod species quarum est visus receptivus, possunt
esse similitudines quorumcumque corporum, sive corruptibilium, sive
incorruptibilium. Sed species a phantasmatibus abstractae, quarum est
receptivus intellectus possibilis, non sunt similitudines substantiarum
separatarum; et ideo non est simile.
|
|