|
Et videtur quod non.
1. Perfectioris enim substantiae est perfectior operatio. Sed anima
unita corpori est perfectior quam separata, ut videtur: quia quaelibet
pars perfectior est unita toti quam separata. Si igitur anima unita
corpori non potest intelligere substantias separatas, videtur quod nec
a corpore separata.
2. Praeterea, anima nostra aut potest cognoscere substantias
separatas per naturam, aut per gratiam tantum. Si per naturam, cum
naturale sit animae quod corpori uniatur, non impediretur per unionem
ad corpus quin substantias separatas cognosceret. Si autem per
gratiam, cum non omnes animae separatae habeant gratiam, sequitur quod
ad minus non omnes animae separatae cognoscant substantias separatas.
3. Praeterea, anima unita est corpori, ut perficiatur in eo
scientiis et virtutibus. Maxima autem perfectio animae consistit in
cognitione substantiarum separatarum. Si igitur ex hoc solo quod
separatur, cognosceret substantias separatas, frustra anima corpori
uniretur.
4. Praeterea, si anima separata cognoscit substantiam separatam,
oportet quod cognoscat eam vel per essentiam eius vel per speciem
ipsius. Sed non per essentiam substantiae separatae, quia essentia
substantiae separatae non est unum cum anima separata. Similiter nec
per speciem eius; quia a substantiis separatis, cum sint simplices,
non potest fieri abstractio speciei. Ergo anima separata nullo modo
cognoscit substantias separatas.
5. Praeterea, si anima separata cognoscit substantiam separatam,
aut cognoscit eam sensu, aut intellectu. Manifestum est autem quod
non cognoscit eam sensu, quia substantiae separatae non sunt
sensibiles. Similiter etiam nec per intellectum, quia intellectus non
est singularium; substantiae autem separatae sunt quaedam substantiae
singulares. Ergo anima separata nullo modo cognoscit substantiam
separatam.
6. Praeterea, intellectus possibilis animae nostrae plus distat ab
Angelo quam imaginatio nostra ab intellectu possibili; quia imaginatio
et intellectus possibilis radicantur in eadem substantia animae. Sed
imaginatio nullo modo potest intelligere intellectum possibilem. Ergo
intellectus possibilis noster nullo modo potest apprehendere substantiam
separatam.
7. Praeterea, sicut se habet voluntas ad bonum, ita intellectus ad
verum. Sed voluntas quarumdam animarum separatarum, scilicet
damnatarum, non potest ordinari ad bonum. Ergo et intellectus earum
nullo modo potest ordinari ad verum; quod potissime intellectus
consequitur in cognitione substantiae separatae. Ergo non omnis anima
separata potest cognoscere substantiam separatam.
8. Praeterea, felicitas ultima secundum philosophos ponitur in
intelligendo substantias separatas, ut dictum est. Si autem animae
damnatorum intelligunt substantias separatas, quas non possumus hic
intelligere, videtur quod damnati sint propinquiores felicitati quam
nos; quod est inconveniens.
9. Praeterea, una intelligentia intelligit aliam per modum suae
substantiae, ut dicitur in libro de causis. Sed anima separata non
potest cognoscere suam substantiam, ut videtur; quia intellectus
possibilis non cognoscit seipsum, nisi per speciem a phantasmatibus
abstractam vel acceptam, ut dicitur in III de anima. Ergo anima
separata non potest cognoscere separatas substantias.
10. Praeterea, duplex est modus cognoscendi. Unus modus secundum
quem a posterioribus devenimus in priora; et sic quae sunt magis nota
simpliciter, cognoscuntur a nobis per ea quae sunt minus nota
simpliciter. Alio modo a prioribus in posteriora devenimus; et sic
quae sunt magis nota simpliciter, prius cognoscuntur a nobis. In
animabus autem separatis non potest esse primus modus cognoscendi.
Ille enim modus competit nobis secundum quod cognitionem a sensu
accipimus. Ergo anima separata intelligit modo secundo, scilicet
deveniendo a prioribus in posteriora. Et sic quae sunt magis nota
simpliciter, sunt per prius ei nota. Sed maxime notum est essentia
divina. Si igitur anima separata naturaliter cognoscit substantias
separatas, videtur quod ex solis naturalibus possit videre essentiam
divinam, quae est vita aeterna; et hoc est contra apostolum, qui
dicit Rom. VI: gratia Dei vita aeterna.
11. Praeterea inferior substantia separata intelligit aliam,
secundum quod impressio superioris est in inferiori. Sed impressio
substantiae separatae est in anima separata multum deficienter a
substantia separata. Ergo non potest eam intelligere.
Sed contra, simile a simili cognoscitur. Sed anima separata est
substantia separata. Ergo potest intelligere substantias separatas.
Respondeo. Dicendum quod secundum ea quae fides tenet, convenienter
videtur dicendum quod animae separatae cognoscant substantias
separatas. Substantiae enim separatae dicuntur Angeli et Daemones,
in quorum societatem deputantur animae hominum separatae, bonorum vel
malorum. Non videtur autem probabile quod animae damnatorum Daemones
ignorent, quorum societati deputantur, et qui animabus terribiles esse
dicuntur. Multo autem minus probabile videtur quod animae bonorum
ignorent Angelos, quorum societate laetantur. Hoc autem quod animae
separatae substantias separatas ubicumque cognoscant, rationabiliter
accidit. Manifestum est enim quod anima humana corpori unita aspectum
habet ex unione corporis ad inferiora directum; unde non perficitur
nisi per ea quae ab inferioribus accipit, scilicet per species a
phantasmatibus abstractas. Unde neque in cognitionem sui ipsius neque
in cognitionem aliorum potest devenire, nisi in quantum ex praedictis
speciebus manuducitur, ut supra dictum est. Sed quando iam anima erit
a corpore separata, aspectus eius non ordinabitur ad aliqua inferiora,
ut ab eis accipiat; sed erit absolutus, potens a superioribus
substantiis influentiam recipere sine inspectione phantasmatum, quae
tunc omnino non erunt, et per huiusmodi influentiam reducetur in
actum. Et sic seipsam cognoscet directe suam essentiam intuendo, et
non a posteriori, sicut nunc accidit. Sua autem essentia pertinet ad
genus substantiarum separatarum intellectualium, et eumdem modum
subsistendi habet, licet sit infima in hoc genere; omnes enim sunt
formae subsistentes. Sicut igitur una aliquarum aliarum substantiarum
separatarum cognoscit aliam intuendo substantiam suam, in quantum in ea
est aliqua similitudo alterius substantiae cognoscendae, per hoc quod
recipit influentiam ab ipsa vel ab aliqua altiori substantia, quae est
communis causa utriusque; ita etiam anima separata intuendo directe
essentiam suam cognoscet substantias separatas secundum influentiam
receptam ab eis vel a superiori causa, scilicet Deo. Non tamen ita
perfecte cognoscet substantias separatas naturali cognitione, sicut
ipsae cognoscunt se invicem; eo quod anima est infima inter eas, et
infimo modo recipit intelligibilis luminis emanationem.
Ad primum ergo dicendum quod anima unita corpori est quodammodo
perfectior quam separata, scilicet quantum ad naturam speciei. Sed
quantum ad actum intelligibilem habet aliquam perfectionem a corpore
separata, quam habere non potest dum est corpori unita. Nec hoc est
inconveniens: quia operatio intellectualis competit animae secundum
quod supergreditur corporis proportionem; intellectus enim non est
actus alicuius organi corporalis.
Ad secundum dicendum quod loquimur de cognitione animae separatae quae
sibi per naturam competit; nam loquendo de cognitione quae sibi dabitur
per gratiam, aequabitur Angelis in cognoscendo. Haec autem
cognitio, ut cognoscat praedicto modo substantias separatas, est sibi
naturalis, non simpliciter, sed in quantum est separata. Unde in
quantum est unita, non competit sibi.
Ad tertium dicendum quod ultima perfectio cognitionis naturalis animae
humanae haec est, ut intelligat substantias separatas. Sed perfectius
ad hanc cognitionem habendam pervenire potest per hoc quod in corpore
est, quia ad hoc disponitur per studium, et maxime per meritum. Unde
non frustra corpori unitur.
Ad quartum dicendum quod anima separata non cognoscit substantiam
separatam per essentiam eius, sed ipsius speciem et similitudinem.
Sciendum tamen est quod non semper species per quam aliquid cognoscitur
est abstracta a re, quae per ipsam cognoscitur; sed tunc solum quando
cognoscens accipit speciem a re. Et tunc haec species accepta est
simplicior et immaterialior in cognoscente quam in re quae cognoscitur.
Si autem fuerit e contrario, scilicet quod res cognita immaterialior
sit et simplicior quam cognoscens, tunc species rei cognitae in
cognoscente non dicitur abstracta, sed impressa et influxa. Et sic
est in proposito.
Ad quintum dicendum quod singulare non repugnat cognitioni intellectus
nostri, nisi in quantum individuatur per hanc materiam. Species enim
intellectus nostri oportet esse a materia abstractas. Si vero fuerint
aliqua singularia in quibus natura speciei non individuetur per
materiam, sed unumquodque eorum sit quaedam natura speciei
immaterialiter subsistens, unumquodque eorum per se intelligibile
erit. Et huiusmodi singularia sunt substantiae separatae.
Ad sextum dicendum quod imaginatio et intellectus possibilis humanus
magis conveniunt subiecto, quam intellectus possibilis humanus et
intellectus angelicus; qui tamen plus conveniunt specie et ratione,
cum utrumque eorum pertineat ad esse intelligibile. Actio enim
consequitur formam secundum naturam suae speciei, et non ex parte
subiecti. Unde quantum ad convenientiam in actione magis attendenda
est convenientia duarum formarum eiusdem speciei in diversis
substantiis, quam formarum differentium specie in eodem subiecto.
Ad septimum dicendum quod damnati sunt deordinati ab ultimo fine; unde
voluntas eorum non est in bonum, secundum hunc ordinem. Tendit tamen
in aliquod bonum, quia etiam Daemones, ut dicit Dionysius, bonum et
optimum concupiscunt, vivere, esse, et intelligere; sed hoc bonum
non ordinant in summum bonum, et ideo voluntas eorum perversa est.
Unde et nihil prohibet quin animae damnatorum multa vera intelligant;
sed non illud primum verum, scilicet Deum, cuius visione efficiantur
beati.
Ad octavum dicendum quod felicitas ultima hominis non consistit in
cognitione alicuius creaturae, sed solum in cognitione Dei. Unde
dicit Augustinus in libro confessionum: beatus est qui te novit,
etiam si illa nesciat, scilicet creaturas; infelix autem, si illa
sciat, te autem ignoret. Qui autem te et illa novit, non propter
illa beatior, sed propter te solum beatus. Licet ergo damnati aliqua
sciant quae nos nescimus, sunt tamen a vera beatitudine remotiores quam
nos, qui ad eam possumus pervenire, illi autem non possunt.
Ad nonum dicendum quod anima humana alio modo cognoscet seipsam cum
fuerit separata; et alio modo nunc, ut dictum est.
Ad decimum dicendum quod animae separatae licet competat ille modus
cognoscendi quo ea quae sunt notiora simpliciter magis cognoscit, non
tamen sequitur quod vel anima separata vel quaecumque alia substantia
separata creata, per sua naturalia et per suam essentiam possit intueri
Deum. Sicut enim substantiae separatae alterius modi esse habent quam
substantiae materiales, ita Deus alterius modi esse habet quam omnes
substantiae separatae. In rebus enim materialibus tria est
considerare, quorum nullum est aliud: scilicet individuum, naturam
speciei et esse. Non enim possumus dicere quod hic homo sit sua
humanitas, quia humanitas consistit tantum in speciei principiis; sed
hic homo supra principia speciei addit principia individuantia,
secundum quod natura speciei in hac materia recipitur et individuatur.
Similiter etiam nec humanitas est ipsum esse hominis. In substantiis
autem separatis, quia immateriales sunt, natura speciei non recipitur
in aliqua materia individuante, sed est ipsa natura per se subsistens.
Unde non est in eis aliud habens quidditatem, et aliud quidditas
ipsa. Sed tamen aliud est in eis esse, et aliud quidditas. Deus
autem est ipsum suum esse subsistens. Unde, sicut cognoscendo
quidditates materiales non possumus cognoscere substantias separatas,
ita nec substantiae separatae per cognitionem suae substantiae possunt
cognoscere divinam essentiam.
Ad undecimum dicendum quod per hoc quod impressiones substantiarum
separatarum in anima separata deficienter recipiuntur, non sequitur
quod nullo modo eas cognoscere possint, sed quod imperfecte eas
cognoscant.
|
|