|
Et videtur quod non.
1. Quia sicut dicit Augustinus, Daemones multa cognoscunt per
experientiam longi temporis; quam quidem non habet anima, mox cum
fuerit separata. Cum igitur Daemon sit perspicacioris intellectus
quam anima, quia data naturalia in eis manent clara et lucida, ut
Dionysius dicit; videtur quod anima separata non cognoscat omnia
naturalia.
2. Praeterea, animae, cum sunt unitae corporibus, non cognoscunt
omnia naturalia. Si igitur separatae a corporibus omnia naturalia
cognoscunt, videtur quod post separationem huiusmodi scientiam
acquirant. Sed aliquae animae aliquorum naturalium in hac vita
scientiam acquisierunt. Ergo illorum eorumdem post separationem
habebunt duplicem scientiam; unam acquisitam hic et aliam ibi. Quod
videtur impossibile, quia duae formae eiusdem speciei non sunt in eodem
subiecto.
3. Praeterea, nulla virtus finita potest super infinita. Sed
virtus animae separatae est finita, quia et essentia eius finita est.
Ergo non potest super infinita. Sed naturalia intellecta sunt
infinita; nam species numerorum et figurarum et proportionum infinitae
sunt. Ergo anima separata non cognoscit omnia naturalia.
4. Praeterea, omnis cognitio est per assimilationem cognoscentis et
cogniti. Sed impossibile videtur esse quod anima separata, cum sit
immaterialis, assimiletur naturalibus, cum sint materialia. Ergo
impossibile videtur quod anima naturalia cognoscat.
5. Praeterea, intellectus possibilis se habet in ordine
intelligibilium sicut materia prima in ordine sensibilium. Sed materia
prima secundum unum ordinem non est receptiva nisi unius formae. Ergo
cum intellectus possibilis separatus non habeat nisi unum ordinem, cum
non trahatur ad diversa per sensus, videtur quod non possit recipere
nisi unam formam intelligibilem; et ita non potest cognoscere omnia
naturalia, sed unum tantum.
6. Praeterea, ea quae sunt diversarum specierum, non possunt esse
uni et eidem similia secundum speciem. Cognitio autem fit per
assimilationem speciei. Ergo una anima separata non potest cognoscere
omnia naturalia, cum sint specie diversa.
7. Praeterea, si animae separatae cognoscunt omnia naturalia,
oportet quod habeant in se formas quae sunt similitudines rerum
naturalium. Aut igitur quantum ad genera et species tantum; et sic
non cognoscent individua, et per consequens nec omnia naturalia, quia
individua maxime videntur esse in natura. Vel etiam quantum ad
individua; et sic, cum individua sint infinita, sequitur quod in
anima separata sint similitudines infinitae. Quod videtur
impossibile. Non igitur anima separata cognoscit omnia naturalia.
8. Sed dicebat, quod in anima separata sunt tantum similitudines
generum et specierum; sed applicando eas ad singularia potest
singularia cognoscere.- Sed contra, intellectus universalem
cognitionem, quam habet penes se, non potest applicare nisi ad
particularia quae iam novit. Si enim scio quod omnis mula est
sterilis, non possum applicare nisi ad hanc mulam quam cognosco.
Cognitio enim particularis praecedit naturalem applicationem
universalis ad particulare. Non enim applicatio huiusmodi potest esse
causa cognitionis particularium. Et sic particularia animae separatae
remanebunt ignota.
9. Praeterea, ubicumque est cognitio ibi est aliquis ordo
cognoscentis ad cognitum. Sed animae damnatorum non habent aliquem
ordinem; dicitur enim Iob X, quod ibi, scilicet in Inferno,
nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Ergo ad minus animae
damnatorum non cognoscent naturalia.
10. Praeterea, Augustinus dicit in libro de cura pro mortuis
gerenda quod animae mortuorum ea quae hic fiunt, omnino scire non
possunt. Naturalia autem sunt quae hic fiunt. Ergo animae mortuorum
non habent cognitionem naturalium.
11. Praeterea, omne quod est in potentia, reducitur in actum per
id quod est in actu. Manifestum est autem quod anima humana quamdiu
est corpori unita, est in potentia respectu vel omnium, vel plurimorum
quae naturaliter sciri possunt; non enim omnia scit actu. Ergo si
post separationem scit omnia naturalia, oportet quod per aliquid
reducatur in actum. Hoc autem non videtur esse nisi intellectus
agens, quo est omnia facere. Sed per intellectum agentem non potest
reduci in actum omnium intelligibilium, quae non intellexit. Comparat
enim philosophus in III de anima intellectum agentem lumini,
phantasmata vero coloribus. Lumen autem non sufficit ad faciendum
visum in actu omnium visibilium, nisi et colores adsint. Ergo nec
intellectus agens poterit facere intellectum possibilem actu respectu
omnium intelligibilium, cum phantasmata adesse non possint animae
separatae, cum sint in organis corporeis.
12. Sed dicebat quod non reducitur in actum omnium naturaliter
scibilium per intellectum agentem, sed per aliquam superiorem
substantiam.- Sed contra quandocumque aliquid reducitur in actum per
agens extraneum quod non est sui generis, talis reductio non est
naturalis. Sicut si aliquod sanabile sanetur per artem vel per
virtutem divinam, erit sanatio artificialis et miraculosa; non autem
naturalis, nisi quando sanatio fit per principium intrinsecum.
Proprium autem agens et connaturale respectu intellectus possibilis
humani, est intellectus agens. Si igitur intellectus possibilis
reducatur in actum per aliquod superius agens et non per intellectum
agentem, non erit cognitio naturalis de qua nunc loquimur. Et sic non
aderit omnibus animabus separatis, cum in solis naturalibus omnes
animae separatae conveniant.
13. Praeterea, si anima separata reducatur in actum omnium
naturaliter intelligibilium, aut hoc erit a Deo, aut ab Angelo.
Non autem ab Angelo, ut videtur; quia Angelus non est causa naturae
ipsius animae. Unde nec naturalis animae cognitio videtur esse per
actionem Angeli. Similiter etiam inconveniens videtur quod animae
damnatorum a Deo recipiant tantam perfectionem post mortem ut
cognoscant omnia naturalia. Nullo igitur modo videtur quod animae
separatae omnia naturalia cognoscant.
14. Praeterea, ultima perfectio uniuscuiusque existentis in
potentia est ut reducatur in actum, quantum ad omnia secundum quod est
in potentia. Sed intellectus possibilis humanus non est in potentia
naturali nisi omnium intelligibilium naturalium, id est quae naturali
cognitione intelligi possunt. Si ergo anima separata intelligit omnia
naturalia, videtur quod omnis substantia separata ex sola separatione
habeat ultimam suam perfectionem, quae est felicitas. Frustra igitur
sunt alia adminicula ad felicitatem consequendam adhibita, si sola
separatio a corpore, hoc animae praestare potest; quod videtur
inconveniens.
15. Praeterea, ad scientiam sequitur delectatio. Si igitur animae
omnes separatae cognoscunt omnia naturalia, videtur quod animae
damnatorum maximo gaudio perfruantur; quod videtur inconveniens.
16. Praeterea, super illud Is., LXIII: Abraham nescivit
nos, dicit Glossa: nesciunt mortui, etiam sancti, quid agunt vivi,
etiam eorum filii. Sed ea quae inter vivos hic aguntur, sunt
naturalia. Ergo animae separatae non cognoscunt omnia naturalia.
1. Sed contra. Anima separata intelligit substantias separatas.
Sed in substantiis separatis sunt species omnium naturalium. Ergo
anima separata cognoscit omnia naturalia.
2. Sed dicebat quod non est necessarium quod qui videt substantiam
separatam, videat omnes species in intellectu eius existentes.- Sed
contra est quod Gregorius dicit: quid est quod non videant qui
videntem omnia vident? Videntes igitur Deum vident omnia ea quae
Deus videt. Ergo eadem ratione et videntes Angelos vident ea quae
Angeli vident.
3. Praeterea, anima separata cognoscit substantiam separatam, in
quantum est intelligibilis; non enim videt eam visu corporeo. Sed
sicut est intelligibilis substantia separata, ita et species in
intellectu eius existens. Ergo anima separata non solum intelligit
substantiam separatam, sed etiam species intelligibiles in ipsa
existentes.
4. Praeterea, intellectum in actu est forma intelligentis, et est
unum cum intelligente. Si igitur anima separata intelligit substantiam
separatam intelligentem omnia naturalia, videtur quod ipsa omnia
naturalia intelligat.
5. Praeterea, quicumque intelligit maiora intelligibilia,
intelligit etiam minora, ut dicitur in III de anima. Si igitur
anima separata intelligit substantias separatas quae sunt maxime
intelligibilia, ut supra dictum est, videtur sequi quod intelligat
omnia alia intelligibilia.
6. Praeterea, si aliquid est in potentia ad multa, reducitur in
actum quantum ad omnia illa ab activo, quod est actu omnia illa.
Sicut materia quae est in potentia calida et sicca, ab igne fit actu
calida et sicca. Sed intellectus possibilis animae separatae est in
potentia ad omnia intelligibilia. Activum autem a quo recipit
influentiam, scilicet substantia separata, est in actu respectu omnium
illorum. Ergo vel reducet animam de potentia in actum quantum ad omnia
intelligibilia, vel quantum ad nullum. Sed manifestum est quod non
quantum ad nullum, quia animae separatae aliqua intelligunt quae etiam
hic non intellexerunt. Ergo quantum ad omnia. Sic igitur anima
separata intelligit omnia naturalia.
7. Praeterea, Dionysius dicit in V capite de Divin. Nomin.
quod superiora in entibus sunt exemplaria inferiorum. Substantiae
autem separatae sunt supra res naturales. Ergo sunt exemplaria rerum
naturalium. Et ita animae separatae per inspectionem substantiarum
separatarum, videtur quod cognoscant omnia naturalia.
8. Praeterea, animae separatae cognoscunt res per formas influxas.
Sed formae influxae dicuntur esse formae ordinis universi. Ergo
animae separatae cognoscunt totum ordinem universi; et sic cognoscunt
omnia naturalia.
9. Praeterea, quidquid est in inferiori natura, totum est in
superiori. Sed anima separata est superior rebus naturalibus. Ergo
omnia naturalia sunt quodammodo in anima. Sed anima cognoscit
seipsam. Ergo cognoscit omnia naturalia.
10. Praeterea, quod narratur Luc. XVI de Lazaro et divite,
non est parabola, sed res gesta, ut Gregorius dicit; quod patet per
hoc, quod persona per nomen proprium exprimitur. Ibi etiam dicitur,
quod dives in Inferno positus Abraham cognovit, quem ante non
cognoverat. Ergo, pari ratione, animae separatae, etiam
damnatorum, cognoscunt aliqua quae hic non cognoverunt. Et sic
videtur quod cognoscant omnia naturalia.
Respondeo. Dicendum quod anima separata secundum quid intelligit
omnia naturalia, sed non simpliciter. Ad cuius evidentiam
considerandum est quod, talis est ordo rerum ad invicem, ut quaecumque
inveniuntur in inferiori natura, inveniantur excellentius in
superiori. Sicut ea quae sunt in istis generabilibus et
corruptibilibus sunt nobiliori modo in corporibus caelestibus, sicut in
causis universalibus. Calidum enim et frigidum, et alia huiusmodi,
sunt in istis inferioribus velut quaedam qualitates particulares et
formae; sed in corporibus caelestibus sunt velut quaedam universales
virtutes, a quibus derivantur in haec inferiora. Similiter etiam et
quaecumque sunt in natura corporali, sunt eminentius in natura
intellectuali. Formae enim rerum corporalium in ipsis rebus
corporalibus sunt materialiter et particulariter; in ipsis vero
substantiis intellectualibus sunt immaterialiter et universaliter.
Unde et in Lib. de causis dicitur, quod omnis intelligentia est
plena formis. Ulterius autem quaecumque sunt in tota creatura,
eminentius sunt in ipso Deo. In creaturis enim sunt formae rerum et
naturae multipliciter et divisim, sed in Deo simpliciter et unite.
Et istud esse rerum tripliciter exprimitur. Primo enim dixit Deus:
fiat firmamentum; per quod intelligitur esse rerum in verbo Dei.
Secundo dicitur: et fecit Deus firmamentum; per quod intelligitur
esse firmamenti in intelligentia angelica. Tertio dicitur: et factum
est ita; per quod intelligitur esse firmamenti in propria natura, ut
Augustinus exponit; et similiter in aliis. Sicut enim a Deo
profluxerunt res, ut in propria natura subsisterent, ita ex divina
sapientia profluxerunt formae rerum in substantias intellectuales,
quibus res intelligerent. Unde considerandum est quod, eo modo quo
aliquid est de perfectione naturae, eo modo ad perfectionem
intelligibilem pertinet. Singularia namque non sunt de perfectione
naturae propter se, sed propter aliud: scilicet ut in eis salventur
species quas natura intendit. Natura enim intendit generare hominem
non hunc hominem; nam in quantum homo non potest esse, nisi sit hic
homo. Et idem est quod philosophus dicit in libro de animalibus quod
in assignandis causis accidentium speciei oportet nos reducere in causam
finalem, accidentia vero individui in causam efficientem vel
materialem. Quasi solum id quod est in specie, sit de intentione
naturae. Unde et cognoscere species rerum pertinet ad perfectionem
intelligibilem; non autem cognitio individuorum, nisi forte per
accidens. Haec igitur perfectio intelligibilis quamvis omnibus
substantiis intellectualibus adsit, non tamen eodem modo. Nam in
superioribus sunt formae intelligibiles rerum magis unitae et magis
universales; in inferioribus autem magis multiplicantur et sunt minus
universales, secundum quod magis recedunt ab uno primo simplici, et
appropinquant ad particularitatem rerum. Sed tamen quia in
superioribus est potentior vis intellectiva, superiores substantiae in
paucis formis universalibus obtinent perfectionem intelligibilem, ut
cognoscant naturas rerum usque ad ultimas species. Si autem in
substantiis inferioribus essent formae adeo universales sicut sunt in
superioribus, cum hoc quod habent inferiorem virtutem intellectivam,
non consequerentur ex huiusmodi formis ultimam perfectionem
intelligibilem, ut cognoscerent res usque ad indivisibiles species;
sed remaneret earum cognitio in quadam universalitate et confusione,
quod est cognitionis imperfectae. Manifestum est enim quod, quanto
intellectus fuerit efficacior, tanto magis ex paucis potest multa
colligere; cuius signum est quod rudibus et tardioribus oportet
singulatim exponere, et exempla particularia inducere ad singula.
Manifestum est autem quod anima humana est infima inter omnes
intellectuales substantias; unde eius capacitas naturalis est ad
recipiendum formas rerum conformiter rebus materialibus. Et ideo anima
humana unita est corpori ut ex rebus materialibus species intelligibiles
possit recipere secundum intellectum possibilem. Nec est ei maior
virtus naturalis ad intelligendum, quam ut secundum huiusmodi formas
sic determinatas in cognitione intelligibili perficiatur. Unde et
lumen intelligibile quod participat, quod dicitur intellectus agens,
hanc operationem habet, ut in huiusmodi species intelligibiles faciat
actu. Quoniam igitur anima est unita corpori, ex ipsa unione corporis
habet aspectum ad inferiora, a quibus accipit species intelligibiles
proportionatas suae intellectivae virtuti, et sic in scientia
perficitur. Sed, cum fuerit a corpore separata, habet aspectum ad
superiora tantum, a quibus recipit influentiam specierum
intelligibilium universalium. Et, licet minus universaliter
recipiantur in ipsa quam sint in substantiis superioribus, tamen non
est sibi tanta efficacia virtutis intellectivae, ut per huiusmodi genus
specierum intelligibilium possit perfectam cognitionem consequi,
intelligendo specialiter et determinate unumquodque; sed in quadam
universitate et confusione, sicut cognoscuntur res in principiis
universalibus. Hanc autem cognitionem acquirunt animae separatae
subito per modum influentiae, et non successive per modum
instructionis, ut Origenes dicit. Sic dicendum est igitur, quod
animae separatae naturali cognitione in universali cognoscunt omnia
naturalia, non autem specialiter unumquodque. De cognitione autem
quam habent animae sanctorum per gratiam, alia ratio est; nam secundum
illam Angelis adaequantur, prout vident omnia in verbo. Ergo
respondendum est ad obiectiones.
Ad primum ergo dicendum quod, secundum Augustinum, Daemones
tripliciter res cognoscunt. Quaedam per revelationem bonorum
Angelorum: quae scilicet sunt supra cognitionem naturalem eorum,
sicut mysteria Christi et Ecclesiae, et alia huiusmodi; quaedam vero
cognoscunt acumine proprii intellectus; scilicet ea quae sunt
naturaliter scibilia; quaedam vero per experientiam longi temporis:
scilicet eventus futurorum contingentium in singularibus, quae non per
se pertinent ad cognitionem intelligibilem, ut dictum est. Unde de
eis ad praesens non agitur.
Ad secundum dicendum quod in illis qui scientiam aliquorum naturalium
scibilium in hac vita acquisierunt, erit determinata cognitio in
speciali eorum quae hic acquisierunt, aliorum vero universalis et
confusa. Unde non inutile erit eis scientiam acquisivisse. Nec est
inconveniens quod utraque scientia eorumdem scibilium adsit eidem, cum
non sint ambae unius rationis.
Ad tertium dicendum quod ratio illa non pertinet ad propositum, eo
quod non ponimus quod anima separata cognoscat omnia naturalia in
speciali. Unde non repugnat eius cognitioni infinitas specierum quae
est in numeris, figuris et proportionibus. Quia tamen eodem modo
posset concludere haec ratio contra cognitionem angelicam, dicendum
est, quod species figurarum et numerorum et huiusmodi, non sunt
infinitae in actu, sed in potentia tantum. Nec est etiam inconveniens
quod virtus substantiae intellectualis finitae ad huiusmodi infinita
extendat se; quia virtus intellectiva est quodammodo infinita, in
quantum non est terminata per materiam. Unde et universale cognoscere
potest, quod quodammodo est infinitum, in quantum de sui ratione,
potentia continet infinita.
Ad quartum dicendum, quod formae rerum materialium sunt in substantiis
immaterialibus immaterialiter. Et sic est assimilatio inter utrumque
quantum ad rationes formarum, non quantum ad modum essendi.
Ad quintum dicendum quod materia prima non se habet ad formas nisi
dupliciter: vel in potentia pura, vel in actu puro. Eo quod formae
naturales, statim ut sunt in materia, habent operationes suas, nisi
sit aliquod impedimentum. Quod ideo est, quia forma naturalis non se
habet nisi ad unum; unde statim quod forma ignis est in materia, facit
eum moveri sursum. Sed intellectus possibilis se habet ad species
intelligibiles tripliciter: quandoque enim se habet in potentia pura,
sicut ante addiscere; quandoque autem in actu puro, sicut cum actu
considerat; quandoque autem medio modo inter potentiam et actum, sicut
cum est scientia in habitu et non in actu. Comparatur igitur forma
intellecta ad intellectum possibilem sicut forma naturalis ad materiam
primam, prout est intellecta in actu, non prout est habitualiter. Et
inde est quod, sicut materia prima simul et semel non informatur nisi
una forma, ita intellectus possibilis non intelligit nisi unum
intelligibile; potest tamen scire multa habitualiter.
Ad sextum dicendum quod substantiae cognoscenti potest aliquid
assimilari dupliciter. Aut secundum suum esse naturale; et sic non
assimilantur diversa secundum speciem, cum ipsa sit unius speciei.
Aut secundum esse intelligibile; et sic secundum quod habet diversas
species intelligibiles, sic possunt ei assimilari diversa secundum
speciem, cum tamen ipsa sit unius speciei.
Ad septimum dicendum quod animae separatae non solum cognoscunt
species, sed individua; non tamen omnia, sed aliqua. Et ideo non
oportet quod sint in ea species infinitae.
Ad octavum dicendum quod applicatio universalis cognitionis ad
singularia non est causa cognitionis singularium, sed consequens ad
ipsam. Quomodo autem anima separata singularia cognoscat, infra
quaeretur.
Ad nonum dicendum quod cum bonum consistat in modo, specie et ordine,
secundum Augustinum in libro de natura boni, in tantum invenitur in re
aliqua de ordine, in quantum invenitur ibi de bono. In damnatis autem
non est bonum gratiae, sed naturae; unde non est ibi ordo gratiae,
sed naturae, qui sufficit ad huiusmodi cognitionem.
Ad decimum dicendum quod Augustinus loquitur de singularibus quae hic
fiunt, de quibus dictum est quod non pertinent ad cognitionem
intelligibilem.
Ad undecimum dicendum quod intellectus possibilis non potest reduci in
actum cognitionis omnium naturalium per lumen solum intellectus
agentis, sed per aliquam superiorem substantiam, cui actu adest
cognitio omnium naturalium. Et si quis recte consideret, intellectus
agens, secundum ea quae philosophus de ipso tradit non est activum
respectu intellectus possibilis directe: sed magis respectu
phantasmatum, quae facit intelligibilia actu, per quae intellectus
possibilis reducitur in actum quando aspectus eius inclinatur ad
inferiora ex unione corporis. Et eadem ratione quando aspectus eius
est ad superiora post separationem a corpore, fit in actu per species
actu intelligibiles quae sunt in substantiis superioribus, quasi per
agens proprium. Et sic talis cognitio est naturalis.
Unde patet solutio ad duodecimum.
Ad decimumtertium dicendum quod huiusmodi perfectionem recipiunt animae
separatae a Deo mediantibus Angelis. Licet enim substantia animae
creetur a Deo immediate, tamen perfectiones intelligibiles proveniunt
a Deo mediantibus Angelis, non solum naturales, sed etiam quae ad
mysteria gratiarum pertinent, ut patet per Dionysium cap. IV
Cael. hierarchiae.
Ad decimumquartum dicendum quod anima separata, habens universalem
cognitionem scibilium naturalium, non est perfecte reducta in actum;
quia cognoscere aliquid in universali, est cognoscere imperfecte et in
potentia. Unde non attingit ad felicitatem etiam naturalem. Unde non
sequitur quod alia auxilia, quibus pervenitur ad felicitatem, sint
superflua.
Ad decimumquintum dicendum quod damnati de hoc ipso bono cognitionis
quod habent, tristantur, in quantum cognoscunt se destitutos esse
summo bono, ad quod per alia bona ordinabantur.
Ad decimumsextum dicendum quod Glossa illa loquitur de
particularibus, quae non pertinent ad perfectionem intelligibilem, ut
dictum est.
Ad primum vero in contrarium dicendum quod anima separata non perfecte
comprehendit substantiam separatam; et ideo non oportet quod cognoscat
omnia quae in ipsa sunt per similitudinem.
Ad secundum dicendum quod verbum Gregorii veritatem habet quantum ad
cognitionem obiecti intelligibilis, quod est Deus; quod, quantum est
de se, repraesentat omnia intelligibilia. Non tamen necesse est quod
quicumque videt Deum, sciat omnia quae ipse scit; nisi comprehendat
ipsum, sicut ipse seipsum comprehendit.
Ad tertium dicendum quod species quae sunt in intellectu Angeli, sunt
intelligibiles intellectui eius cuius sunt formae, non tamen
intellectui animae separatae.
Ad quartum dicendum quod, licet intellectum sit forma substantiae
intelligentis, non tamen oportet quod anima separata intelligens
substantiam separatam, intelligat intellectum eius; quia non
comprehendit ipsam.
Ad quintum dicendum quod, licet anima separata aliquo modo cognoscat
substantias separatas, non tamen oportet quod alia omnia cognoscat
perfecte; quia nec ipsas substantias separatas perfecte cognoscit.
Ad sextum dicendum quod anima separata reducitur a superiore substantia
in actum omnium intelligibilium naturalium, non perfecte sed
universaliter, ut dictum est.
Ad septimum dicendum quod, licet substantiae separatae sint quodammodo
exemplaria omnium rerum naturalium, non tamen sequitur quod, eis
cognitis, omnia cognoscantur; nisi perfecte comprehenderentur ipsae
substantiae separatae.
Ad octavum dicendum quod anima separata cognoscit per formas influxas,
quae tamen non sunt formae ordinis universi in speciali sicut in
substantiis superioribus, sed in generali tantum, ut dictum est.
Ad nonum dicendum quod res naturales sunt quodammodo in substantiis
separatis et in anima: sed in substantiis separatis in actu, in anima
vero in potentia ad omnes formas naturales intelligendas.
Ad decimum dicendum quod anima Abraham erat substantia separata; unde
et anima divitis poterat eam cognoscere, sicut et alias substantias
separatas.
|
|