|
Et videtur quod non.
1. Si enim anima humana est hoc aliquid, est subsistens et habens
per se esse completum. Quod autem advenit alicui post esse completum,
advenit ei accidentaliter, ut albedo homini et vestimentum. Corpus
igitur unitum animae advenit ei accidentaliter. Si ergo anima est hoc
aliquid, non est forma substantialis corporis.
2. Praeterea, si anima est hoc aliquid, oportet quod sit aliquid
individuatum; nullum enim universalium est hoc aliquid. Aut igitur
individuatur ex aliquo alio, aut ex se. Si ex alio, et est forma
corporis, oportet quod individuetur ex corpore (nam formae
individuantur ex propria materia); et sic sequitur quod remoto corpore
tollitur individuatio animae; et sic anima non poterit esse per se
subsistens, nec hoc aliquid. Si autem ex se individuatur, aut est
forma simplex, aut est aliquid compositum ex materia et forma. Si est
forma simplex sequitur quod anima individuata, ab alia differre non
poterit nisi secundum formam. Differentia autem secundum formam facit
diversitatem speciei. Sequitur igitur quod animae diversorum hominum
sint specie differentes; unde et homines specie differrent si anima est
forma corporis, cum unumquodque a propria forma speciem sortiatur. Si
autem anima est composita ex materia et forma, impossibile est quod
secundum se totam sit forma corporis, nam materia nullius est forma.
Relinquitur igitur quod impossibile sit animam simul esse hoc aliquid
et formam.
3. Praeterea, si anima est hoc aliquid sequitur quod sit individuum
quoddam. Omne autem individuum est in aliqua specie et in aliquo
genere. Relinquitur igitur quod anima habeat propriam speciem et
proprium genus. Impossibile est autem quod aliquid propriam speciem
habens recipiat superadditionem alterius ad speciei cuiusdam
constitutionem; quia, ut philosophus dicit VIII Metaph., formae
vel species rerum sunt sicut numeri; quibus quidquid subtrahitur vel
additur, speciem variat. Materia autem et forma uniuntur ad speciei
constitutionem. Si igitur anima est hoc aliquid, non unietur corpori
ut forma materiae.
4. Praeterea, cum Deus res propter sui bonitatem fecerit, quae in
diversis rerum gradibus manifestatur, tot gradus entium instituit,
quot potuit natura pati. Si igitur anima humana potest per se
subsistere, quod oportet dicere, si est hoc aliquid, sequeretur quod
anima per se existens sit unus gradus entium. Formae autem non sunt
unus gradus entium seorsum sine materiis. Igitur anima, si est hoc
aliquid, non erit forma alicuius materiae.
5. Praeterea, si anima est hoc aliquid, et per se subsistens,
oportet quod sit incorruptibilis; cum neque contrarium habeat, neque
ex contrariis composita sit. Si autem est incorruptibilis, non potest
esse proportionata corpori corruptibili, quale est corpus humanum.
Omnis autem forma est proportionata suae materiae. Igitur si anima
est hoc aliquid, non erit forma corporis humani.
6. Praeterea, nihil subsistens est actus purus nisi Deus. Si
igitur anima est hoc aliquid, utpote per se subsistens, erit in ea
aliqua compositio actus et potentiae; et sic non poterit esse forma,
quia potentia non est alicuius actus. Si igitur anima sit hoc aliquid
non erit forma.
7. Praeterea, si anima est hoc aliquid potens per se subsistere,
non oportet quod corpori uniatur nisi propter aliquod bonum ipsius.
Aut igitur propter aliquod bonum essentiale, aut propter bonum
accidentale. Propter bonum essentiale non, quia sine corpore potest
subsistere; neque etiam propter bonum accidentale, quod praecipue
videtur esse cognitio veritatis quam anima humana per sensus accipit,
qui sine organis corporis esse non possunt. Sed animae puerorum
antequam nascantur morientium, dicuntur a quibusdam perfectam
cognitionem rerum habere, quam tamen constat quod per sensum non
acquisierunt. Si igitur anima est hoc aliquid, nulla ratio est quare
corpori uniatur ut forma.
8. Praeterea, forma et hoc aliquid ex opposito dividuntur; dicit
enim philosophus in II de anima, quod substantia dividitur in tria:
quorum unum est forma, aliud materia et tertium quod est hoc aliquid.
Opposita autem non dicuntur de eodem. Ergo anima humana non potest
esse forma et hoc aliquid.
9. Praeterea, id quod est hoc aliquid per se subsistit. Formae
autem proprium est quod sit in alio, quae videntur esse opposita. Si
igitur anima est hoc aliquid, non videtur quod sit forma.
10. Sed dicebat quod corrupto corpore anima remanet hoc aliquid et
per se subsistens, sed tunc perit in ea ratio formae.- Sed contra,
omne quod potest abscedere ab aliquo, manente substantia eius, inest
ei accidentaliter. Si igitur anima remanente post corpus, perit in ea
ratio formae, sequitur quod ratio formae conveniat ei accidentaliter.
Sed non unitur corpori ad constitutionem hominis nisi prout est forma.
Ergo unitur corpori accidentaliter, et per consequens homo erit ens
per accidens; quod est inconveniens.
11. Praeterea, si anima humana est hoc aliquid et per se existens,
oportet quod per se habeat aliquam propriam operationem; quia
uniuscuiusque rei per se existentis est aliqua propria operatio. Sed
anima humana non habet aliquam propriam operationem; quia ipsum
intelligere, quod maxime videtur esse eius proprium, non est animae,
sed hominis per animam, ut dicitur in I de anima. Ergo anima humana
non est hoc aliquid.
12. Praeterea, si anima humana est forma corporis, oportet quod
habeat aliquam dependentiam ad corpus; forma enim et materia a se
invicem dependent. Sed quod dependet ex aliquo, non est hoc aliquid.
Si igitur anima est forma corporis, non erit hoc aliquid.
13. Praeterea, si anima est forma corporis, oportet quod animae et
corporis sit unum esse: nam ex materia et forma fit unum secundum
esse. Sed animae et corporis non potest esse unum esse, cum sint
diversorum generum; anima enim est in genere substantiae incorporeae,
corpus vero in genere substantiae corporeae. Anima igitur non potest
esse forma corporis.
14. Praeterea, esse corporis est esse corruptibile, et ex partibus
quantitativis resultans; esse autem animae est incorruptibile et
simplex. Ergo corporis et animae non est unum esse.
15. Sed dicebat quod corpus humanum ipsum esse corporis habet per
animam.- Sed contra, philosophus dicit in II de anima, quod anima
est actus corporis physici organici. Hoc igitur quod comparatur ad
animam ut materia ad actum, est iam corpus physicum organicum: quod
non potest esse nisi per aliquam formam, qua constituatur in genere
corporis. Habet igitur corpus humanum suum esse praeter esse animae.
16. Praeterea, principia essentialia, quae sunt materia et forma,
ordinantur ad esse. Sed ad illud quod potest haberi in natura ab uno,
non requiruntur duo. Si igitur anima, cum sit hoc aliquid, habet in
se proprium esse, non adiungetur ei secundum naturam corpus, nisi ut
materia formae.
17. Praeterea, esse comparatur ad substantiam animae ut actus
eius, et sic oportet quod sit supremum in anima. Inferius autem non
contingit id quod est superius secundum supremum in eo, sed magis
secundum infimum; dicit enim Dionysius, quod divina sapientia
coniungit fines primorum principiis secundorum. Corpus igitur, quod
est inferius anima, non pertingit ad esse quod est supremum in ipsa.
18. Praeterea, quorum est unum esse, et una operatio. Si igitur
esse animae humanae coniunctae corpori sit commune corpori; et operatio
eius, quae est intelligere, erit communis animae et corpori; quod est
impossibile, ut probatur in III de anima. Non est igitur unum esse
animae humanae et corporis; unde sequitur quod anima non sit forma
corporis et hoc aliquid.
1. Sed contra. Unumquodque sortitur speciem per propriam formam.
Sed homo est homo in quantum est rationalis. Ergo anima rationalis
est propria forma hominis. Est autem hoc aliquid et per se
subsistens, cum per se operetur. Non enim est intelligere per organum
corporeum, ut probatur in III de anima. Anima igitur humana est
hoc aliquid et forma.
2. Praeterea, ultima perfectio animae humanae consistit in
cognitione veritatis, quae est per intellectum. Ad hoc autem quod
perficiatur anima in cognitione veritatis, indiget uniri corpori; quia
intelligit per phantasmata, quae non sunt sine corpore. Ergo necesse
est ut anima corpori uniatur ut forma, et sit hoc aliquid.
Respondeo. Dicendum quod hoc aliquid proprie dicitur individuum in
genere substantiae. Dicit enim philosophus in praedicamentis, quod
primae substantiae indubitanter hoc aliquid significant; secundae vero
substantiae, etsi videantur hoc aliquid significare, magis tamen
significant quale quid. Individuum autem in genere substantiae non
solum habet quod per se possit subsistere, sed quod sit aliquid
completum in aliqua specie et genere substantiae; unde philosophus
etiam in praedicamentis, manum et pedem et huiusmodi nominat partes
substantiarum magis quam substantias primas vel secundas: quia, licet
non sint in alio sicut in subiecto (quod proprie substantiae est),
non tamen participant complete naturam alicuius speciei; unde non sunt
in aliqua specie neque in aliquo genere, nisi per reductionem. Duobus
igitur existentibus de ratione eius quod est hoc aliquid; quidam
utrumque animae humanae abstulerunt, dicentes animam esse harmoniam,
ut Empedocles; aut complexionem, ut Galenus; aut aliquid
huiusmodi. Sic enim anima neque per se poterit subsistere, neque erit
aliquid completum in aliqua specie vel genere substantiae; sed erit
forma tantum similis aliis materialibus formis.- Sed haec positio
stare non potest nec quantum ad animam vegetabilem, cuius operationes
oportet habere aliquod principium supergrediens qualitates activas et
passivas, quae in nutriendo et in augendo se habent instrumentaliter
tantum, ut probatur in II de anima; complexio autem et harmonia
qualitates elementares non transcendunt. Similiter autem non potest
stare quantum ad animam sensibilem, cuius operationes sunt in
recipiendo species sine materia, ut probatur in II de anima; cum
tamen qualitates activae et passivae ultra materiam se non extendant,
utpote materiae dispositiones existentes. Multo autem minus potest
stare quantum ad animam rationalem, cuius operationes sunt intelligere
et abstrahere species, non solum a materia, sed ab omnibus
conditionibus materialibus individuantibus, quod requiritur ad
cognitionem universalis. Sed adhuc aliquid amplius proprie in anima
rationali considerari oportet: quia non solum absque materia et
conditionibus materiae species intelligibiles recipit, sed nec etiam in
eius propria operatione possibile est communicare aliquod organum
corporale; ut sic aliquod corporeum sit organum intelligendi, sicut
oculus est organum videndi; ut probatur in III de anima. Et sic
oportet quod anima intellectiva per se agat, utpote propriam
operationem habens absque corporis communione. Et quia unumquodque
agit secundum quod est actu, oportet quod anima intellectiva habeat
esse per se absolutum non dependens a corpore. Formae enim quae habent
esse dependens a materia vel subiecto, non habent per se operationem:
non enim calor agit, sed calidum. Et propter hoc posteriores
philosophi iudicaverunt partem animae intellectivam esse aliquid per se
subsistens. Dicit enim philosophus in III de anima, quod
intellectus est substantia quaedam et non corrumpitur. Et in idem
redit dictum Platonis ponentis animam immortalem et per se
subsistentem, ex eo quod movet seipsam. Large enim accepit motum pro
omni operatione, ut sic intelligatur quod intellectus movet seipsum,
quia a seipso operatur. Sed ulterius posuit Plato, quod anima humana
non solum per se subsisteret, sed quod etiam haberet in se completam
naturam speciei. Ponebat enim totam naturam speciei in anima esse,
dicens hominem non esse aliquid compositum ex anima et corpore, sed
animam corpori advenientem; ut sit comparatio animae ad corpus sicut
nautae ad navem, vel sicuti induti ad vestem.- Sed haec opinio stare
non potest. Manifestum est enim id quo vivit corpus, animam esse,
vivere autem est esse viventium: anima igitur est quo corpus humanum
habet esse actu. Huiusmodi autem forma est. Est igitur anima humana
corporis forma. Ita si anima esset in corpore sicut nauta in navi,
non daret speciem corpori, neque partibus eius; cuius contrarium
apparet ex hoc quod recedente anima, singulae partes non retinent
pristinum nomen nisi aequivoce. Dicitur enim oculus mortui aequivoce
oculus, sicut pictus aut lapideus; et simile est de aliis partibus.
Et praeterea, si anima esset in corpore sicut nauta in navi,
sequeretur quod unio animae et corporis esset accidentalis. Mors
igitur, quae inducit eorum separationem, non esset corruptio
substantialis; quod patet esse falsum. Relinquitur igitur quod anima
est hoc aliquid, ut per se potens subsistere; non quasi habens in se
completam speciem, sed quasi perficiens speciem humanam ut forma
corporis; et similiter est forma et hoc aliquid. Quod quidem ex
ordine formarum naturalium considerari potest. Invenitur enim inter
formas inferiorum corporum tanto aliqua altior, quanto superioribus
principiis magis assimilatur et appropinquat. Quod quidem ex propriis
formarum operationibus, perpendi potest. Formae enim elementorum,
quae sunt infimae et materiae propinquissimae, non habent aliquam
operationem excedentem qualitates activas et passivas, ut rarum et
densum, et aliae huiusmodi, quae videntur esse materiae
dispositiones. Super has autem sunt formae mixtorum corporum, quae
praeter praedictas operationes, habent aliquam operationem consequentem
speciem, quam sortiuntur ex corporibus caelestibus; sicut quod adamas
attrahit ferrum, non propter calorem aut frigus aut aliquid huiusmodi,
sed ex quadam participatione virtutis caelestis. Super has autem
formas sunt iterum animae plantarum, quae habent similitudinem non
solum ad ipsa corpora caelestia, sed ad motores corporum caelestium in
quantum sunt principia cuiusdam motus, quibusdam seipsa moventibus.
Super has autem ulterius sunt animae brutorum, quae similitudinem iam
habent ad substantiam moventem caelestia corpora, non solum in
operatione qua movent corpora, sed etiam in hoc quod in seipsis
cognoscitivae sunt; licet brutorum cognitio sit materialium tantum, et
materialiter, unde organis corporalibus indigent. Super has autem
ultimo sunt animae humanae, quae similitudinem habent ad superiores
substantias etiam in genere cognitionis, quia immaterialia cognoscere
possunt intelligendo. In hoc tamen ab eis differunt, quod intellectus
animae humanae habent naturam acquirendi cognitionem immaterialem ex
cognitione materialium, quae est per sensum. Sic igitur ex operatione
animae humanae, modus esse ipsius cognosci potest. In quantum enim
habet operationem materialia transcendentem, esse suum est supra corpus
elevatum, non dependens ex ipso; in quantum vero immaterialem
cognitionem ex materiali est nata acquirere, manifestum est quod
complementum suae speciei esse non potest absque corporis unione. Non
enim aliquid est completum in specie, nisi habeat ea quae requiruntur
ad propriam operationem ipsius speciei. Si igitur anima humana, in
quantum unitur corpori ut forma, habet esse elevatum supra corpus non
dependens ab eo, manifestum est quod ipsa est in confinio corporalium
et separatarum substantiarum constituta.
Ad primum ergo dicendum quod licet anima habeat esse completum non
tamen sequitur quod corpus ei accidentaliter uniatur; tum quia illud
idem esse quod est animae communicat corpori, ut sit unum esse totius
compositi; tum etiam quia etsi possit per se subsistere, non tamen
habet speciem completam, sed corpus advenit ei ad completionem
speciei.
Ad secundum dicendum quod unumquodque secundum idem habet esse et
individuationem. Universalia enim non habent esse in rerum natura ut
universalia sunt, sed solum secundum quod sunt individuata. Sicut
igitur esse animae est a Deo sicut a principio activo, et in corpore
sicut in materia, nec tamen esse animae perit pereunte corpore; ita et
individuatio animae, etsi aliquam relationem habeat ad corpus, non
tamen perit corpore pereunte.
Ad tertium dicendum quod anima humana non est hoc aliquid sicut
substantia completam speciem habens; sed sicut pars habentis speciem
completam, ut ex dictis patet. Unde ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum quod, licet anima humana per se possit
subsistere, non tamen per se habet speciem completam; unde non posset
esse quod animae separatae constituerent unum gradum entium.
Ad quintum dicendum quod corpus humanum est materia proportionata
animae humanae; comparatur enim ad eam ut potentia ad actum. Nec
tamen oportet quod ei adaequetur in virtute essendi: quia anima humana
non est forma a materia totaliter comprehensa; quod patet ex hoc quod
aliqua eius operatio est supra materiam. Potest tamen aliter dici
secundum sententiam fidei, quod corpus humanum a principio aliquo modo
incorruptibile constitutum est, et per peccatum necessitatem moriendi
incurrit, a qua iterum in resurrectione liberabitur. Unde per
accidens est quod ad immortalitatem animae non pertingit.
Ad sextum dicendum quod anima humana, cum sit subsistens, composita
est ex potentia et actu. Nam ipsa substantia animae non est suum
esse, sed comparatur ad ipsum ut potentia ad actum. Nec tamen
sequitur quod anima non possit esse forma corporis: quia etiam in aliis
formis id quod est ut forma et actus in comparatione ad unum, est ut
potentia in comparatione ad aliud; sicut diaphanum formaliter advenit
aeri, quod tamen est potentia respectu luminis.
Ad septimum dicendum quod anima unitur corpori et propter bonum quod
est perfectio substantialis, ut scilicet compleatur species humana; et
propter bonum quod est perfectio accidentalis, ut scilicet perficiatur
in cognitione intellectiva, quam anima ex sensibus acquirit; hic enim
modus intelligendi est naturalis homini. Nec obstat, si animae
separatae puerorum et aliorum hominum alio modo intelligendi utuntur,
quia hoc magis competit eis ratione separationis quam ratione speciei
humanae.
Ad octavum dicendum quod non est de ratione eius quod est hoc aliquid
quod sit ex materia et forma compositum, sed solum quod possit per se
subsistere. Unde licet compositum sit hoc aliquid, non tamen
removetur quin aliis possit competere quod sint hoc aliquid.
Ad nonum dicendum quod in alio esse sicut accidens in subiecto, tollit
rationem eius quod est hoc aliquid. Esse autem in alio sicut partem
(quomodo anima est in homine), non omnino excludit quin id quod est
in alio, possit hoc aliquid dici.
Ad decimum dicendum quod corrupto corpore non perit ab anima natura
secundum quam competit ei ut sit forma; licet non perficiat materiam
actu, ut sit forma.
Ad undecimum dicendum quod intelligere est propria operatio animae, si
consideretur principium a quo egreditur operatio; non enim egreditur ab
anima mediante organo corporali, sicut visio mediante oculo,
communicat tamen in ea corpus ex parte obiecti; nam phantasmata, quae
sunt obiecta intellectus, sine corporeis organis esse non possunt.
Ad duodecimum dicendum quod etiam anima aliquam dependentiam habet ad
corpus, in quantum sine corpore non pertingit ad complementum suae
speciei; non tamen sic dependet a corpore quin sine corpore esse
possit.
Ad decimumtertium dicendum quod necesse est, si anima est forma
corporis, quod animae et corporis sit unum esse commune, quod est esse
compositi. Nec hoc impeditur per hoc quod anima et corpus sint
diversorum generum: nam neque anima neque corpus sunt in specie vel
genere, nisi per reductionem, sicut partes reducuntur ad speciem vel
genus totius.
Ad decimumquartum dicendum quod illud quod proprie corrumpitur, non
est forma neque materia, neque ipsum esse, sed compositum. Dicitur
autem esse corporis corruptibile, in quantum corpus per corruptionem
deficit ab illo esse quod erat sibi et anima commune, quod remanet in
anima subsistente. Et pro tanto etiam dicitur ex partibus consistens
esse corporis, quia ex suis partibus corpus constituitur tale ut possit
ab anima esse recipere.
Ad decimumquintum dicendum quod in definitionibus formarum aliquando
ponitur subiectum ut informe, sicut cum dicitur: motus est actus
existentis in potentia. Aliquando autem ponitur subiectum formatum,
sicut cum dicitur: motus est actus mobilis, lumen est actus lucidi.
Et hoc modo dicitur anima actus corporis organici physici, quia anima
facit ipsum esse corpus organicum, sicut lumen facit aliquid esse
lucidum.
Ad decimumsextum dicendum quod principia essentialia alicuius speciei
ordinantur non ad esse tantum, sed ad esse huius speciei. Licet
igitur anima possit per se esse, non tamen potest in complemento suae
speciei esse sine corpore.
Ad decimumseptimum dicendum quod licet esse sit formalissimum inter
omnia, tamen est etiam maxime communicabile, licet non eodem modo
inferioribus et superioribus communicetur. Sic ergo corpus esse animae
participat, sed non ita nobiliter sicut anima.
Ad decimumoctavum dicendum quod quamvis esse animae sit quodammodo
corporis, non tamen corpus attingit ad esse animae participandum
secundum totam suam nobilitatem et virtutem; et ideo est aliqua
operatio animae in qua non communicat corpus.
|
|