|
Et videtur quod sic.
1. Quia potentiae animae vel essentialiter insunt ei, vel sunt
proprietates naturales eius. Sed nec essentialia possunt separari a
re, dum ipsa res manet, neque proprietates naturales eius. Ergo in
anima separata manent potentiae sensitivae.
2. Sed dicebat quod remanent in ea ut in radice.- Sed contra,
esse in aliquo ut in radice est esse in eo ut in potentia; quod est
esse in aliquo virtute et non actu. Essentialia autem rei et
proprietates naturales eius oportet quod sint in re actu, et non
virtute tantum. Ergo potentiae sensitivae non remanent in anima
separata solum ut in radice.
3. Praeterea, Augustinus dicit in libro de spiritu et anima, quod
anima, recedens a corpore trahit secum sensum et imaginationem,
concupiscibilem et irascibilem, quae sunt in parte sensitiva. Ergo
potentiae sensitivae remanent in anima separata.
4. Praeterea, totum non est integrum cui desunt aliquae partes
eius. Sed potentiae sensitivae sunt partes animae. Si igitur non
essent in anima separata, anima separata non esset integra.
5. Praeterea, sicut est homo per rationem et intellectum, ita est
animal per sensum; nam rationale est differentia hominis constitutiva,
et sensibile est differentia constitutiva animalis. Si ergo non est
idem sensus non erit idem animal. Sed si potentiae sensitivae non
remanent in anima separata, non erit idem sensus in homine resurgente
qui modo est; quia, quod in nihilum cedit, non potest resumi idem
numero. Ergo homo resurgens non erit idem animal, et sic neque idem
homo; quod est contra id quod dicitur Iob XIX: quem visurus sum
ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt.
6. Praeterea, Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litter.,
quod poenae quas in Inferno animae patiuntur, sunt similes visis
dormientium, id est secundum similitudines corporalium rerum. Sed
huiusmodi visa dormientium sunt secundum imaginationem, quae pertinet
ad partem sensitivam. Ergo potentiae sensitivae sunt in anima
separata.
7. Praeterea, manifestum est quod gaudium est in concupiscibili, et
ira in irascibili. Sed in animabus separatis bonorum est gaudium, et
in animabus malorum est dolor et ira; est enim ibi fletus et stridor
dentium. Ergo, cum concupiscibilis et irascibilis sint in parte
sensitiva, ut philosophus dicit in III de anima, videtur quod
potentiae sensitivae sint in anima separata.
8. Praeterea, Dionysius dicit quod malum Daemonis est furor
irrationalis, concupiscentia amens, et phantasia proterva. Sed haec
pertinent ad potentias sensitivas. Ergo potentiae sensitivae sunt in
Daemonibus; multo ergo magis in anima separata.
9. Praeterea, Augustinus dicit super Gen. ad Litt. quod anima
quaedam sentit sine corpore, scilicet gaudium et tristitiam. Sed quod
convenit animae sine corpore, est in anima separata. Ergo sensus est
in anima separata.
10. Praeterea, in libro de causis dicitur quod in omni anima sunt
res sensibiles. Sed res sensibiles per hoc sentiuntur, quia sunt in
anima. Ergo anima separata sentit res sensibiles; et ita est in ea
sensus.
11. Praeterea, Gregorius dicit quod id quod dominus narrat Lucae
XVI de divite epulone, non est parabola, sed gesta. Dicitur autem
ibi, quod dives in Inferno positus, nec dubium quin secundum animam
separatam, vidit Lazarum, et audivit Abraham sibi loquentem. Ergo
anima separata vidit et audivit; et sic est in ea sensus.
12. Praeterea, eorum quae sunt idem secundum esse vel secundum
substantiam, unum non potest esse sine altero. Sed anima sensibilis
et rationalis in homine sunt idem secundum esse et secundum
substantiam. Ergo non potest esse quin sensus remaneat in anima
rationali separata.
13. Praeterea, quod cedit in nihil non resumitur idem numero. Sed
si potentiae sensitivae non manent in anima separata, oportet quod
cedant in nihilum. Ergo in resurrectione non erunt eaedem numero. Et
sic, cum potentiae sensitivae sint actus organorum, neque organa erunt
eadem numero, neque totus homo erit idem numero; quod est
inconveniens.
14. Praeterea, praemium et poena respondet merito et demerito.
Sed meritum et demeritum hominis consistit, ut plurimum, in actibus
sensitivarum potentiarum, dum vel passiones sequimur vel eas
refrenamus. Ergo iustitia videtur exigere quod actus sensitivarum
potentiarum sint in animabus separatis, quae praemiantur vel
puniuntur.
15. Praeterea, potentia nihil est aliud quam principium actionis
vel passionis. Anima autem est principium operationum sensitivarum.
Ergo potentiae sensitivae sunt in anima sicut in subiecto. Et ita non
potest esse quin remaneant in anima separata; cum accidentia
contrarietate carentia non corrumpantur nisi per corruptionem subiecti.
16. Praeterea, memoria est in parte sensitiva secundum
philosophum. Sed memoria est in anima separata; quod patet per hoc
quod dicitur diviti epuloni per Abraham, Luc. cap. XVI:
recordare quia recepisti bona in vita tua. Ergo potentiae sensitivae
sunt in anima separata.
17. Praeterea, virtutes et vitia remanent in animabus separatis.
Sed quaedam virtutes et vitia sunt in parte sensitiva: dicit enim
philosophus in III Ethic., quod temperantia et fortitudo sunt
irrationabilium partium. Ergo potentiae sensitivae manent in anima
separata.
18. Praeterea, de mortuis qui resuscitati dicuntur, legitur in
plerisque historiis sanctorum, quod quaedam imaginabilia se vidisse
recitaverunt: puta domos, campos, flumina, et huiusmodi. Ergo
animae separatae imaginatione utuntur, quae est in parte sensitiva.
19. Praeterea, sensus iuvat cognitionem intellectivam; nam cui
deficit unus sensus deficit una scientia. Sed cognitio intellectiva
perfectior erit in anima separata quam in anima coniuncta corpori.
Ergo magis aderit ei sensus.
20. Praeterea, philosophus dicit in I de anima quod, si senex
accipiat oculum iuvenis, videbit utique sicut et iuvenis. Ex quo
videtur quod debilitatis organis non debilitantur potentiae sensitivae.
Ergo nec destructis, destruuntur. Et sic videtur quod potentiae
sensitivae remanent in anima separata.
1. Sed contra. Est quod philosophus dicit in III de anima, de
intellectu loquens, quod hoc solum separatur sicut perpetuum a
corruptibili. Ergo potentiae sensitivae non remanent in anima
separata.
2. Praeterea, philosophus dicit, in XVI libro de animalibus,
quod quarum potentiarum operationes non sunt sine corpore, neque ipsae
potentiae sunt sine corpore. Sed operationes potentiarum sensitivarum
non sunt sine corpore: exercentur enim per organa corporalia. Ergo
potentiae sensitivae non sunt sine corpore.
3. Praeterea, Damascenus dicit quod nulla res destituitur propria
operatione. Si ergo potentiae sensitivae remanerent in anima separata
haberent proprias operationes; quod est impossibile.
4. Praeterea, frustra est potentia quae non reducitur ad actum.
Nihil autem est frustra in operationibus Dei. Ergo potentiae
sensitivae non manent in anima separata, in qua non possunt reduci ad
actum.
Respondeo. Dicendum quod potentiae animae non sunt de essentia
animae, sed sunt proprietates naturales quae fluunt ab essentia eius,
ut ex prioribus quaestionibus haberi potest. Accidens autem dupliciter
corrumpitur: uno modo a suo contrario, sicut frigidum corrumpitur a
calido; alio modo per corruptionem sui subiecti. Non enim accidens
remanere potest corrupto subiecto. Quaecumque igitur accidentia seu
formae contrarium non habent, non destruuntur nisi per destructionem
subiecti. Manifestum est autem quod potentiis animae nihil est
contrarium; et ideo, si corrumpantur, non corrumpuntur nisi per
corruptionem sui subiecti. Ad investigandum igitur utrum potentiae
sensitivae corrumpantur corrupto corpore vel remaneant in anima
separata, principium investigationis oportet accipere, ut consideremus
quid sit subiectum potentiarum praedictarum. Manifestum est autem quod
subiectum potentiae oportet esse id quod secundum potentiam dicitur
potens: nam omne accidens suum subiectum denominat. Idem autem est
quod potest agere vel pati, et quod est agens vel patiens; unde
oportet ut illud sit subiectum potentiae quod est subiectum actionis vel
passionis, cuius potentia est principium. Et hoc est quod philosophus
dicit, in libro de somno et vigilia quod cuius est potentia eius est
actio. Circa operationes autem sensuum diversa fuit opinio. Plato
enim posuit quod anima sensitiva per se haberet propriam operationem:
posuit enim quod anima, etiam sensitiva, est movens seipsam et quod
non movet corpus nisi prout est a se mota. Sic igitur in sentiendo est
duplex operatio: una qua anima movet seipsam, alia qua movet corpus.
Unde Platonici definiunt quod sensus est motus animae per corpus.
Unde et propter hoc quidam huiusmodi positionis sectatores distinguunt
duplices operationes partis sensitivae: quasdam scilicet interiores,
quibus anima sentit, secundum quod seipsam movet; quasdam exteriores,
secundum quod movet corpus. Dicunt etiam quod sunt duplices potentiae
sensitivae. Quaedam quae sunt in ipsa anima principium interiorum
actuum; et istae manent in anima separata, corpore destructo cum suis
actibus. Quaedam vero sunt principia exteriorum actuum; quae sunt in
anima simul et corpore, et pereunte corpore, pereunt. Sed haec
positio stare non potest. Manifestum est enim quod unumquodque
secundum hoc operatur secundum quod est ens; unde quae per se habent
esse, per se operantur, sicut individua substantiarum. Formae autem
quae per se non possunt esse, sed dicuntur entia in quantum eis aliquid
est, non habent per se operationem, sed dicuntur operari in quantum
per eas subiecta operantur. Sicut enim calor non est id quod est, sed
est id quo aliquid est calidum; ita non calefacit, sed est id quo
calidum calefacit. Si igitur anima sensitiva haberet per se
operationem, sequeretur quod haberet per se subsistentiam, et sic non
corrumperetur corrupto corpore. Unde etiam brutorum animae essent
immortales; quod est impossibile. Et tamen Plato hoc dicitur
concessisse. Manifestum est igitur quod nulla operatio partis
sensitivae potest esse animae tantum ut operetur; sed est compositi per
animam, sicut calefactio est calidi per calorem. Compositum igitur
est videns et audiens, et omnia sentiens, sed per animam; unde etiam
compositum est potens videre et audire et sentire, sed per animam.
Manifestum est ergo quod potentiae partis sensitivae sunt in composito
sicut in subiecto; sed sunt ab anima sicut a principio. Destructo
igitur corpore, destruuntur potentiae sensitivae, sed remanent in
anima sicut in principio. Et hoc est quod alia opinio dicit, quod
potentiae sensitivae manent in anima separata solum sicut in radice.
Ad primum ergo dicendum quod potentiae sensitivae non sunt de essentia
animae, sed sunt proprietates naturales: compositi quidem ut
subiecti, animae vero ut principii.
Ad secundum dicendum quod huiusmodi potentiae dicuntur in anima
separata remanere ut in radice, non quia sint actu in ipsa, sed quia
anima separata est talis virtutis, ut si uniatur corpori iterum potest
causare has potentias in corpore; sicut et vitam.
Ad tertium dicendum quod illam auctoritatem non oportet nos recipere,
cum liber iste falsum habeat auctorem in titulo: non enim est
Augustini, sed cuiusdam alterius. Posset tamen illa auctoritas
exponi, ut dicatur quod anima trahit secum huiusmodi potentias non
actu, sed virtute.
Ad quartum dicendum quod potentiae animae non sunt partes essentiales,
vel integrales, sed potentiales; ita tamen quod quaedam earum insunt
animae secundum se, quaedam vero composito.
Ad quintum dicendum quod sensus dicitur dupliciter. Uno modo ipsa
anima sensitiva, quae est huiusmodi potentiarum principium; et sic per
sensum animal est animal sicut per propriam formam. Hoc enim modo a
sensu sensibile sumitur, prout est differentia constitutiva animalis.
Alio modo dicitur sensus ipsa potentia sensitiva, quae, cum sit
proprietas naturalis ut dictum est, non est constitutiva speciei, sed
consequens speciem. Hoc igitur modo sensus non manet in anima
separata, sed sensus primo modo dictus manet. Nam in homine eadem est
essentia animae sensibilis et rationalis. Unde nihil prohibet hominem
resurgentem esse idem animal numero. Ad hoc enim quod aliquid sit idem
numero, sufficit quod principia essentialia sint eadem numero; non
autem requiritur quod proprietates et accidentia sint eadem numero.
Ad sextum dicendum quod Augustinus videtur hoc retractasse in libro
Retractationum. Dicit enim II super Genes. ad Litt., quod
poenae Inferni secundum imaginariam visionem sunt, et quod locus
Inferni non est corporeus, sed imaginarius. Unde coactus fuit
reddere rationem, si Infernus non est locus corporeus, quare Inferi
dicuntur esse sub terra. Et hoc ipsemet reprehendit dicens: de
Inferis magis mihi videtur docere debuisse quod sub terris sint, quam
rationem reddere cur sub terris esse credantur sive dicantur, quasi non
ita sit. Hoc autem retractato quod de loco Inferni dixerat, videntur
omnia alia retractari quae ad hoc pertinent.
Ad septimum dicendum quod in anima separata non est gaudium neque ira,
secundum quod sunt actus irascibilis et concupiscibilis, quae sunt in
sensitiva parte; sed secundum quod his designatur motus voluntatis,
quae est in parte intellectiva.
Ad octavum dicendum quod quia malum hominis est secundum tria scilicet
phantasiam protervam, quae scilicet est principium errandi,
concupiscentiam amentem et irrationalem furorem, propter hoc Dionysius
malum Daemonis sub similitudine humani mali describit. Non ut
intelligatur in Daemonibus esse phantasia, aut irascibilis, aut
concupiscibilis, quae sunt in parte sensitiva; sed aliqua his
proportionata, secundum quod competit naturae intellectivae.
Ad nonum dicendum quod per verba illa Augustini non intelligitur quod
anima aliqua sentiat absque organo corporali; sed quod aliqua sentiat
absque ipsis corporibus sensibilibus, utpote metum et tristitiam;
aliqua vero per ipsa corpora, utpote calidum et frigidum.
Ad decimum dicendum quod omne quod est in aliquo, est in eo per modum
recipientis. Unde res sensibiles sunt in anima separata non per modum
sensibilem, sed per modum intelligibilem.
Ad undecimum dicendum quod nihil prohibet in descriptione rerum
gestarum aliqua metaphorice dici. Licet enim quod dicitur in
Evangelio de Lazaro et divite sit res gesta, tamen metaphorice
dicitur quod Lazarus vidit et audivit, sicut et metaphorice dicitur
quod linguam habuit.
Ad duodecimum dicendum quod substantia animae sensibilis in homine
manet post mortem; non tamen manent potentiae sensitivae.
Ad decimumtertium dicendum quod sicut sensus, prout nominat
potentiam, non est forma totius corporis, sed anima sensitiva, sensus
autem est proprietas compositi; ita etiam potentia visiva non est actus
oculi, sed anima secundum quod est principium talis potentiae. Quasi
ita dicatur quod anima visiva est actus oculi, sicut anima sensitiva
est actus corporis; potentia autem visiva est proprietas consequens.
Unde non oportet quod sit alius oculus resurgentis, licet alia sit
potentia sensitiva.
Ad decimumquartum dicendum quod praemium non respondet merito sicut
praemiando, sed sicut ei pro quo aliquid praemiatur. Unde non oportet
quod omnes actus resumantur in remuneratione quibus aliquis meruit, sed
sufficit quod sint in divina recordatione. Alias oporteret iterum
sanctos occidi; quod est absurdum.
Ad decimumquintum dicendum quod anima est principium sentiendi, non
sicut sentiens, sed sicut id quo sentiens sentit. Unde potentiae
sensitivae non sunt in anima sicut in subiecto, sed sunt ab anima sicut
a principio.
Ad decimumsextum dicendum quod anima separata recordatur per memoriam,
non quae est in parte sensitiva, sed quae est in parte intellectiva;
prout Augustinus ponit eam partem imaginis.
Ad decimumseptimum dicendum quod virtutes et vitia, quae sunt
irrationabilium partium, non manent in anima separata nisi in suis
principiis; omnium enim virtutum semina sunt in voluntate et ratione.
Ad decimumoctavum dicendum quod, sicut ex supradictis patet, anima
separata a corpore non eumdem modum habet cognoscendi sicut cum est in
corpore. Eorum ergo quae apprehendit anima separata secundum modum
sibi proprium absque phantasmatibus, remanet cognitio in ea postquam ad
pristinum statum redit, corpori iterato coniuncta, secundum modum tunc
sibi convenientem, scilicet cum conversione ad phantasmata. Et ideo
quae intelligibiliter viderunt, imaginabiliter narrant.
Ad decimumnonum dicendum quod intellectus indiget auxilio sensus
secundum statum imperfectae cognitionis, prout scilicet accipit a
phantasmatibus; non autem secundum perfectiorem cognitionis modum, qui
competit animae separatae. Sicut homo indiget lacte in pueritia, non
tamen in perfecta aetate.
Ad vicesimum dicendum quod potentiae sensitivae non debilitantur
secundum se debilitatis organis, sed solum per accidens; unde et per
accidens corrumpuntur corruptis organis.
|
|