|
Et videtur quod non.
1. Quia de potentiis animae in anima separata remanet solus
intellectus. Sed obiectum intellectus est universale et non
singulare; scientia enim est universalium, sensus autem singularium,
ut dicitur in I de anima. Ergo anima separata non cognoscit
singularia, sed tantum universalia.
2. Praeterea, si anima separata cognoscit singularia aut per formas
prius acquisitas, cum esset in corpore; aut per formas influxas. Sed
non per formas prius acquisitas. Nam formarum quas anima per sensus
acquirit dum est in corpore, quaedam sunt intentiones individuales,
quae conservantur in potentiis partis sensitivae; et sic remanere non
possunt in anima separata, cum huiusmodi potentiae non maneant in ea,
ut ostensum est. Quaedam autem intentiones sunt universales, quae
sunt in intellectu, unde hae solae manere possunt. Sed per
intentiones universales non possunt cognosci singularia. Ergo anima
separata non potest cognoscere singularia per species quas acquisivit in
corpore. Similiter autem neque per species influxas; quia huiusmodi
species aequaliter se habent ad omnia singularia. Unde sequeretur quod
anima separata omnia singularia cognosceret; quod non videtur esse
verum.
3. Praeterea, cognitio animae separatae impeditur per loci
distantiam. Dicit enim Augustinus, in libro de cura pro mortuis
gerenda, quod animae mortuorum ibi sunt ubi ea quae hic fiunt, omnino
scire non possunt. Cognitionem autem quae fit per species influxas,
non impedit loci distantia. Ergo anima non cognoscit singularia per
species influxas.
4. Praeterea, species influxae aequaliter se habent ad praesentia et
futura: non enim influxus intelligibilium specierum est sub tempore.
Si igitur anima separata cognoscit singularia per species influxas,
videtur quod non solum cognoscat praesentia vel praeterita, sed etiam
futura; quod esse non potest, ut videtur. Cum cognoscere futura sit
solius Dei, prout dicitur Is., X: annuntiate quae ventura sunt in
fine, et dicam quod dii estis vos.
5. Praeterea, singularia sunt infinita. Species autem influxae non
sunt infinitae. Non ergo anima separata per species influxas potest
singularia cognoscere.
6. Praeterea, id quod est indistinctum non potest esse principium
distinctae cognitionis. Cognitio autem singularium est distincta.
Cum igitur formae influxae sint indistinctae, utpote universales
existentes; videtur quod per species influxas anima separata,
singularia cognoscere non possit.
7. Praeterea, omne quod recipitur in aliquo, recipitur in eo per
modum recipientis. Sed anima separata est immaterialis. Ergo formae
influxae recipiuntur in ea immaterialiter. Sed quod est immateriale
non potest esse principium cognitionis singularium, quae sunt
individuata per materiam. Ergo anima separata per formas influxas non
potest cognoscere singularia.
8. Sed dicebat quod per formas influxas possunt cognosci singularia,
licet sint immateriales: quia sunt similitudines rationum idealium,
quibus Deus et universalia et singularia cognoscit.- Sed contra,
Deus per rationes ideales cognoscit singularia, in quantum sunt
factrices materiae, quae est principium individuationis. Sed formae
influxae animae separatae non sunt materiae factrices, quia non sunt
creatrices: hoc enim solius Dei est. Ergo anima separata per formas
influxas non potest cognoscere singularia.
9. Praeterea, similitudo creaturae ad Deum non potest esse per
univocationem, sed solum per analogiam. Sed cognitio quae fit per
similitudinem analogiae, est imperfectissima; sicut si aliquid
cognosceretur per alterum, in quantum convenit cum illo in ente. Si
ergo anima separata cognoscit singularia per species influxas, in
quantum sunt similes rationibus idealibus; videtur quod imperfectissime
singularia cognoscat.
10. Praeterea, dictum est in praecedentibus, quod anima separata
non cognoscit naturalia per formas influxas nisi in quadam confusione,
et in universali. Hoc autem non est cognoscere. Ergo anima separata
non cognoscit singularia per species influxas.
11. Praeterea, species illae influxae per quas anima separata
singularia ponitur cognoscere, non causantur a Deo immediate: quia,
secundum Dionysium, lex divinitatis est infima per media reducere.
Nec iterum causantur per Angelum: quia Angelus huiusmodi species
causare non potest neque creando, cum nullius rei sit creator; neque
transmutando, quia oportet esse aliquod medium differens. Ergo
videtur quod anima separata non habeat species influxas, per quas
singularia cognoscat.
12. Praeterea, si anima separata cognoscit singularia per species
influxas, hoc non potest esse nisi dupliciter. Vel applicando species
ad singularia, vel convertendo se ad ipsas species. Si applicando ad
singularia, constat quod huiusmodi applicatio non fit accipiendo
aliquid a singularibus; cum non habeat potentias sensitivas quae natae
sunt a singularibus accipere. Relinquitur ergo quod haec applicatio
fit ponendo aliquid circa singularia; et sic non cognoscet ipsa
singularia, sed hoc tantum quod circa singularia ponit. Si autem per
species dictas cognoscit singularia convertendo se ad ipsas, sequetur
quod non cognoscet singularia nisi secundum quod sunt in ipsis
speciebus. Sed in speciebus praedictis non sunt singularia nisi
universaliter. Ergo anima separata non cognoscit singularia nisi in
universali.
13. Praeterea, nullum finitum super infinita potest. Sed
singularia sunt infinita. Cum igitur virtus animae separatae sit
finita, videtur quod anima separata non cognoscat singularia.
14. Praeterea, anima separata non potest cognoscere aliquid nisi
visione intellectuali. Sed Augustinus, XII super Genesim ad
Litt., dicit quod visione intellectuali non cognoscuntur neque
corpora neque similitudines. Cum igitur singularia sint corpora,
videtur quod ab anima separata cognosci non possunt.
15. Praeterea, ubi est eadem natura, et idem est modus operandi.
Sed anima separata est eiusdem naturae cum anima coniuncta corpori.
Cum ergo anima coniuncta corpori non possit cognoscere singularia per
intellectum, videtur quod nec anima separata.
16. Praeterea, potentiae distinguuntur per obiecta. Sed propter
quod unumquodque, illud magis. Ergo obiecta sunt magis distincta quam
potentiae. Sed sensus nunquam fiet intellectus. Ergo singulare,
quod est sensibile, nunquam fiet intelligibile.
17. Praeterea, potentia cognoscitiva superioris ordinis minus
multiplicatur respectu eorumdem cognoscibilium quam potentia inferioris
ordinis. Sensus enim communis est cognoscitivus omnium quae per
quinque exteriores sensus apprehenduntur. Et similiter Angelus una
potentia cognoscitiva, scilicet intellectu, cognoscit universalia et
singularia, quae homo sensu et intellectu apprehendit. Sed nunquam
potentia inferioris ordinis potest apprehendere id quod est alterius
potentiae quae ab ea distinguitur, sicut visus nunquam potest
apprehendere obiectum auditus. Ergo intellectus hominis nunquam potest
apprehendere singulare, quod est obiectum sensus, licet intellectus
Angeli cognoscat utrumque et apprehendat.
18. Praeterea, in libro de causis dicitur quod intelligentia
cognoscit res in quantum est causa eis, vel in quantum regit eas. Sed
anima separata neque causat singularia, neque regit singularia. Ergo
non cognoscit ea.
1. Sed contra. Formare propositiones non est nisi intellectus.
Sed anima, etiam coniuncta corpori, format propositionem cuius
subiectum est singulare, praedicatum universale; ut cum dico:
Socrates est homo. Quod non possum facere nisi cognoscerem singulare
et comparationem eius ad universale. Ergo etiam anima separata per
intellectum cognoscit singularia.
2. Praeterea, anima est inferior secundum naturam omnibus Angelis.
Sed Angeli inferioris hierarchiae recipiunt illuminationes singularium
effectuum; et in hoc distinguuntur ab Angelis mediae hierarchiae, qui
recipiunt illuminationes secundum rationes universales effectuum; et ab
Angelis supremae, qui recipiunt illuminationes secundum rationes
universales existentes in causa. Cum igitur tanto sit magis
particularis cognitio, quanto substantia cognoscens est inferioris
ordinis; videtur quod anima separata multo fortius singularia
cognoscat.
3. Praeterea, quidquid potest virtus inferior, potest superior.
Sed sensus potest cognoscere singularia, qui est inferior intellectu.
Ergo anima separata secundum intellectum potest singularia cognoscere.
Respondeo. Dicendum quod necesse est dicere, quod anima separata
quaedam singularia cognoscat, non tamen omnia. Cognoscit autem
singularia quaedam, quorum prius cognitionem accepit dum corpori esset
unita; aliter enim non recordaretur eorum quae gessit in vita, et sic
periret ab anima separata conscientiae vermis. Cognoscit etiam quaedam
singularia quorum cognitionem accepit post separationem a corpore;
aliter enim non affligeretur ab igne Inferni, et ab aliis corporalibus
poenis quae in Inferno esse dicuntur. Quod autem non omnia singularia
cognoscat anima separata secundum naturalem cognitionem, ex hoc
manifestum est quod animae mortuorum nesciunt ea quae hic aguntur, ut
Augustinus dicit. Habet igitur haec quaestio duas difficultates:
unam communem et aliam propriam. Communis quidem difficultas est ex
hoc quod intellectus noster non videtur esse cognoscitivus singularium,
sed universalium tantum. Unde cum Deo et Angelis et animae separatae
non competat aliqua cognoscitiva potentia nisi solus intellectus,
difficile videtur quod eis singularium cognitio adsit. Unde quidam in
tantum erraverunt, ut Deo et Angelis cognitionem singularium
subtraherent; quod est omnino impossibile. Nam hoc posito,
providentia divina excluderetur a rebus, et iudicium Dei de humanis
actibus tolleretur. Auferrentur etiam et ministeria Angelorum, quos
de salute hominum credimus esse sollicitos, secundum illud apostoli:
omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui
hereditatem capiunt salutis. Et ideo alii dixerunt Deum quidem et
Angelos, necnon et animas separatas, singularia cognoscere per
cognitionem universalium causarum totius ordinis universali. Nihil
enim est in rebus singularibus quod ex illis universalibus causis non
derivetur. Et ponunt exemplum: sicut si aliquis cognosceret totum
ordinem caeli et stellarum, et mensuram et motus eorum, sciret per
intellectum omnes futuras eclypses, et quantae, et quibus in locis,
et quibus temporibus futurae essent. Sed hoc non sufficit ad veram
singularium cognitionem. Manifestum est enim quod quantumcumque
adunentur aliqua universalia, nunquam ex eis perficitur singulare.
Sicut si dicam hominem album, musicum et quaecumque huiusmodi
addidero, nunquam erit singulare. Possibile est enim omnia haec
adunata pluribus convenire. Unde qui cognoscit omnes causas in
universali, nunquam propter hoc proprie cognoscet aliquem singularem
effectum. Nec ille qui cognoscit totum ordinem caeli, cognoscit hanc
eclypsim ut est hic. Etsi enim cognoscat eclypsim futuram esse in tali
situ solis et lunae, et in tali hora, et quaecumque huiusmodi in
eclypsibus observantur; tamen talem eclypsim possibile est pluries
evenire. Et ideo alii, ut veram cognitionem singularium Angelis et
animabus adscriberent, dixerunt quod huiusmodi cognitionem ab ipsis
singularibus accipiunt. Sed hoc est omnino inconveniens. Cum enim
maxima sit distantia inter intelligibile et esse materiale et
sensibile, non statim forma rei materialis ab intellectu accipitur,
sed per multa media ad eum deducitur. Puta, forma alicuius sensibilis
prius fit in medio, ubi est spiritualior quam in re sensibili, et
postmodum in organo sensus; et exinde derivatur ad phantasiam, et ad
alias inferiores vires; et ulterius tandem perducitur ad intellectum.
Haec autem media nec etiam fingere possibile est competere Angelis,
aut animae separatae. Et ideo aliter dicendum est quod formae rerum,
per quas intellectus cognoscit, dupliciter se habent ad res: quaedam
enim sunt factivae rerum, quaedam autem a rebus acceptae. Et illae
quidem quae sunt rerum factivae, in tantum ducunt in cognitionem rei,
in quantum eius factivae existunt; unde artifex qui artificiato tradit
formam vel dispositionem materiae, per formam artis cognoscit
artificiatum quantum ad illud quod in eo causat. Et quia nulla ars
hominis causat materiam, sed accipit eam iam praeexistentem, quae est
individuationis principium; ideo artifex per formam, puta
aedificator, cognoscit domum in universali, non autem hanc domum ut
est haec, nisi in quantum eius notitiam accipit per sensum. Deus
autem per intellectum suum non solum producit formam ex qua sumitur
ratio universalis, sed etiam materiam quae est individuationis
principium; unde per suam artem cognoscit et universalia et
singularia. Sicut enim a divina arte effluunt res materiales ut
subsistant in propriis naturis, ita ab eadem arte effluunt in
substantias intellectuales separatas similitudines rerum
intelligibiles, quibus res cognoscant secundum quod producuntur a
Deo. Et ideo substantiae separatae cognoscunt non solum universalia,
sed etiam singularia; in quantum species intelligibiles in eas a divina
arte emanantes sunt similitudines rerum et secundum formam et secundum
materiam. Nec est inconveniens, formam quae est factiva rei, quamvis
sit immaterialis, esse similitudinem rei et quantum ad formam et
quantum ad materiam. Quia semper in aliquo altiori est aliquid
uniformius quam sit in inferiori natura. Unde licet in natura
sensibili sit aliud forma et materia; tamen id quod est altius et causa
utriusque, unum existens se habet ad utramque. Propter quod
superiores substantiae immaterialiter materialia cognoscunt, et
uniformiter divisa, ut Dionysius dicit. Formae autem intelligibiles
a rebus acceptae per quamdam abstractionem a rebus accipiuntur; unde
non ducunt in cognitionem rei quantum ad id a quo fit abstractio, sed
quantum ad id quod abstrahitur tantum. Et sic cum formae receptae in
intellectu nostro a rebus sint abstractae a materia et ab omnibus
conditionibus materiae, non ducunt in cognitionem singularium, sed
universalium tantum. Haec est igitur ratio quare substantiae separatae
possunt per intellectum singularia cognoscere, cum tamen intellectus
noster cognoscat universalia tantum. Sed circa singularium cognitionem
aliter se habet intellectus angelicus, et aliter animae separatae.
Diximus enim in superioribus quod efficacia virtutis intellectivae quae
est in Angelis, est proportionata universalitati formarum
intelligibilium in eis existentium. Et ideo per huiusmodi formas
universales cognoscunt omnia ad quae se extendunt. Unde, sicut
cognoscunt omnes species rerum naturalium sub generibus existentes, ita
cognoscunt omnia singularia rerum naturalium quae sub speciebus
continentur. Efficacia autem virtutis intellectivae animae separatae
non est proportionata universalitati formarum influxarum, sed magis est
proportionata formis a rebus acceptis; propter quod naturale est animae
corpori uniri. Et ideo supra dictum est quod anima separata non
cognoscit omnia naturalia, etiam secundum species, determinate et
complete, sed in quadam universalitate et confusione. Unde nec
species influxae sufficiunt in eis ad cognitionem singularium, ut sic
possint cognoscere omnia singularia, sicut Angeli cognoscunt. Sed
tamen huiusmodi species influxae determinantur in ipsa anima ad
cognitionem aliquorum singularium, ad quae anima habet aliquem ordinem
specialem vel inclinationem: sicut ad ea quae patitur, vel ad ea ad
quae afficitur, vel quorum aliquae impressiones et vestigia in ea
remanent. Omne enim receptum determinatur in recipiente secundum modum
recipientis. Et sic patet quod anima separata cognoscit singularia;
non tamen omnia, sed quaedam.
Ad primum ergo dicendum quod intellectus noster nunc cognoscit per
species a rebus acceptas, quae sunt abstractae a materia et omnibus
materiae conditionibus; et ideo non potest cognoscere singularia,
quorum principium est materia, sed universalia tantum. Sed
intellectus animae separatae habet formas influxas, per quas potest
singularia cognoscere ratione iam dicta.
Ad secundum dicendum quod anima separata non cognoscit singularia per
species prius acquisitas dum erat corpori unita, sed per species
influxas; non tamen sequitur quod cognoscat omnia singularia, ut
ostensum est.
Ad tertium dicendum quod animae separatae non impediuntur a
cognoscendis quae sunt hic, propter loci distantiam. Sed quia non est
in eis tanta efficacia intellectivae virtutis, ut per species influxas
omnia singularia cognoscere possint.
Ad quartum dicendum quod nec etiam Angeli omnia futura contingentia
cognoscunt. Per species enim influxas singularia cognoscunt, in
quantum participant speciem. Unde futura quae nondum participant
speciem in quantum futura sunt, ab eis non cognoscuntur, sed solum in
quantum sunt praesentia in suis causis.
Ad quintum dicendum quod Angeli qui cognoscunt omnia singularia
naturalia, non habent tot species intelligibiles quot sunt singularia
ab eis cognita; sed per unam speciem cognoscunt multa, ut in
superioribus ostensum est. Animae vero separatae non cognoscunt omnia
singularia. Unde quantum ad eas ratio non concludit.
Ad sextum dicendum quod si species essent a rebus acceptae, non
possent esse propria ratio singularium a quibus abstrahuntur. Sed
species influxae, cum sint similitudines idealium formarum quae sunt in
mente divina, possunt distincte repraesentare singularia; maxime illa
ad quae anima habet aliquam determinationem ex natura sua.
Ad septimum dicendum quod species influxa quamvis sit immaterialis et
distincta, est tamen similitudo rei et quantum ad formam et quantum ad
materiam, in qua est distinctionis et individuationis principium ut
expositum est.
Ad octavum dicendum quod quamvis formae intelligibiles non sint
creatrices rerum, sunt tamen similes formis creatricibus, non quidem
in virtute creandi, sed in virtute repraesentandi res creatas.
Aliquis enim artifex potest tradere artem aliquid faciendi alicui, cui
tamen non adest virtus ut perficiat illud.
Ad nonum dicendum quod quia formae influxae non sunt similes rationibus
idealibus in mente divina existentibus nisi secundum analogiam, ideo
per huiusmodi formas illae rationes ideales non perfecte cognosci
possunt. Non tamen sequitur quod per eas imperfecte cognoscantur res
quarum sunt rationes ideales. Huiusmodi enim res non sunt
excellentiores formis influxis, sed e converso; unde per formas
influxas perfecte comprehendi possunt.
Ad decimum dicendum quod formae influxae determinantur ad cognitionem
quorumdam singularium in anima separata ex ipsius animae dispositione,
ut dictum est.
Ad undecimum dicendum quod species influxae causantur in anima separata
a Deo mediantibus Angelis. Nec obstat quod quaedam animae separatae
sunt superiores quibusdam Angelis. Non enim nunc loquimur de
cognitione gloriae, secundum quam anima potest esse Angelis vel
similis, vel aequalis, vel etiam superior; sed loquimur de cognitione
naturali, in qua anima deficit ab Angelo. Causantur autem huiusmodi
formae in anima separata per Angelum, non per modum creationis; sed
sicut id quod est in actu, reducit aliquid sui generis de potentia in
actum. Et, cum huiusmodi actio non sit situalis, non oportet hic
quaerere medium deferens situale; sed idem hic operatur ordo naturae
quod in corporalibus ordo situs.
Ad duodecimum dicendum quod anima separata per species influxas
cognoscit singularia, in quantum sunt similitudines singularium per
modum iam dictum. Applicatio autem et conversio, de quibus in
obiectione fit mentio, magis huiusmodi cognitionem concomitantur quam
eam causent.
Ad decimumtertium dicendum quod singularia non sunt infinita in actu,
sed in potentia. Nec intellectus Angeli aut animae separatae
prohibentur cognoscere infinita singularia unum post unum, cum et
sensus hoc possit; et intellectus noster hoc modo cognoscit infinitas
species numerorum. Sic enim infinitum non est in cognitione nisi
successive, et secundum actum coniunctum potentiae; sicut etiam
ponitur esse infinitum in rebus materialibus.
Ad decimumquartum dicendum quod Augustinus non intendit dicere quod
corpora et similitudines corporum non cognoscantur intellectu; sed quod
intellectus non movetur in sua visione a corporibus, sicut sensus; nec
a similitudinibus corporum, sicut imaginatio; sed ab intelligibili
veritate.
Ad decimumquintum dicendum quod, licet anima separata sit eiusdem
naturae cum anima coniuncta corporis, tamen propter separationem a
corpore habet aspectum liberum ad substantias superiores, ut possit per
eas recipere influxum intelligibilium formarum, per quas singularia
cognoscat; quod non potest dum est corpori unita, ut in superioribus
ostensum est.
Ad decimumsextum dicendum quod singulare secundum quod est sensibile,
scilicet secundum corporalem immutationem, nunquam fit intelligibile;
sed secundum quod forma immaterialis intelligibilis ipsum repraesentare
potest, ut ostensum est.
Ad decimumseptimum dicendum quod anima separata per suum intellectum
recipit species intelligibiles per modum superioris substantiae, in qua
una virtute cognoscitur quod homo duabus virtutibus, scilicet sensu et
intellectu, cognoscit. Et ideo anima separata utrumque cognoscere
potest.
Ad decimumoctavum dicendum quod anima separata quamvis non regat res
vel causet eas, tamen habet formas similes causanti et regenti: non
enim causans et regens cognoscit quod regitur et causatur nisi in
quantum eius similitudinem habet. Ad ea vero quae in contrarium
obiiciuntur, etiam respondere oportet, quia falsum concludunt.
Ad primum quorum dicendum est quod anima coniuncta corpori per
intellectum cognoscit singulare, non quidem directe, sed per quamdam
reflexionem; in quantum scilicet ex hoc quod apprehendit suum
intelligibile, revertitur ad considerandum suum actum et speciem
intelligibilem quae est principium suae operationis, et eius speciei
originem. Et sic venit in considerationem phantasmatum et
singularium, quorum sunt phantasmata. Sed haec reflexio compleri non
potest nisi per adiunctionem virtutis cogitativae et imaginativae, quae
non sunt in anima separata. Unde per modum istum anima separata
singularia non cognoscit.
Ad secundum dicendum quod Angeli inferioris hierarchiae illuminantur
de rationibus singularium effectuum, non per species singulares, sed
per rationes universales, ex quibus cognoscere singularia possunt
propter efficaciam virtutis intellectivae, in qua excedunt animam
separatam. Et, licet rationes ab eis perceptae sint universales
simpliciter, tamen dicuntur particulares per comparationem ad rationes
universaliores, quas Angeli superiores recipiunt.
Ad tertium dicendum quod id quod potest virtus inferior, potest et
superior; non tamen eodem modo, sed excellentiori. Unde easdem res
quas sensus percipit materialiter et singulariter, intellectus
immaterialiter et universaliter cognoscit.
|
|