|
Et videtur quod non.
1. Nihil enim patitur nisi secundum quod est in potentia. Sed anima
separata non est in potentia nisi secundum intellectum; quia potentiae
sensitivae in ea non manent, ut ostensum est. Ergo anima separata non
potest pati ab igne corporeo nisi secundum intellectum, intelligendo
scilicet ipsum. Hoc autem non est poenale, sed magis delectabile.
Ergo anima non potest pati ab igne corporeo poenam.
2. Praeterea, agens et patiens communicant in materia, ut dicitur
in I de generatione. Sed anima, cum sit immaterialis, non
communicat in materia cum igne corporeo. Ergo anima separata non
potest pati ab igne corporeo.
3. Praeterea, quod non tangit non agit. Sed ignis corporeus non
potest tangere animam neque secundum ultima quantitatis, cum anima sit
incorporea; neque etiam tactu virtutis, cum virtus corporis non possit
imprimere in substantiam incorpoream, sed magis e converso. Nullo
igitur modo anima separata potest pati ab igne corporeo.
4. Praeterea, dupliciter dicitur aliquid pati: vel sicut
subiectum, ut lignum patitur ab igne; vel sicut contrarium, ut
calidum a frigido. Sed anima non potest pati ab igne corporeo sicut
subiectum passionis, quia oporteret quod forma ignis fieret in anima.
Et sic sequeretur quod anima calefieret et igniretur; quod est
impossibile. Similiter non potest dici quod anima patiatur ab igne
corporeo sicut contrarium a contrario; tum quia animae nihil est
contrarium, tum quia sequeretur quod anima ab igne corporeo
destrueretur; quod est impossibile. Anima igitur non potest pati ab
igne corporeo.
5. Praeterea, inter agens et patiens oportet esse proportionem
aliquam. Sed inter animam et ignem corporeum non videtur esse aliqua
proportio, cum sint diversorum generum. Ergo anima non potest pati ab
igne corporeo.
6. Praeterea, omne quod patitur movetur. Anima autem non movetur,
cum non sit corpus. Ergo anima non potest pati.
7. Praeterea, anima est dignior quam corpus quintae essentiae. Sed
corpus quintae essentiae est omnino impassibile. Ergo multo magis
anima.
8. Praeterea, Augustinus dicit, XII super Genes. ad
litteram, quod agens est nobilior patiente. Sed ignis corporeus non
est nobilior anima. Ergo ignis non potest agere in animam.
9. Sed dicebat, quod ignis non agit in animam virtute propria et
naturali, sed in quantum est instrumentum divinae iustitiae.- Sed
contra, sapientis artificis est uti convenientibus instrumentis ad
finem suum. Sed ignis corporeus non videtur esse conveniens
instrumentum ad puniendum animam, cum hoc non conveniat ei ratione suae
formae, per quam instrumentum adaptatur ad effectum, ut dolabra ad
dolandum, et serra ad secandum. Non enim sapienter ageret artifex,
si uteretur serra ad dolandum et dolabra ad secandum. Ergo multo minus
Deus, qui est sapientissimus, utitur igne corporeo ut instrumento ad
puniendum animam.
10. Praeterea, Deus, cum sit auctor naturae, nihil contra
naturam facit, ut dicit quaedam Glossa super illud Rom. XI:
contra naturam insertus es. Sed contra naturam est ut corporeum in
incorporeum agat. Ergo hoc Deus non facit.
11. Praeterea, Deus non potest facere quod contradictoria sint
simul vera. Hoc autem sequeretur, si subtraheretur alicui quod est de
essentia eius. Puta, si homo non esset rationalis, sequeretur quod
esset simul homo et non homo. Ergo Deus non potest facere quod aliqua
res careat eo quod est ei essentiale. Sed esse impassibile est
essentiale animae; convenit enim ei in quantum est immaterialis. Ergo
Deus non potest facere quod anima patiatur ab igne corporeo.
12. Praeterea, unaquaeque res habet potentiam agendi secundum suam
naturam. Non ergo potest res aliqua accipere potentiam agendi quae
sibi non competit sed magis alteri rei, nisi a propria natura immutetur
in aliam naturam. Sicut aqua non calefacit, nisi fuerit ab igne
transmutata. Sed habere potentiam agendi in res spirituales, non
competit naturae ignis corporei, ut ostensum est. Si ergo a Deo hoc
habet ut instrumentum divinae iustitiae, quod in animam separatam agere
possit; videtur quod iam non sit ignis corporeus, sed alterius
naturae.
13. Praeterea, id quod fit virtute divina, habet propriam et veram
rationem rei in natura existentis. Cum enim divina virtute aliquis
caecus illuminatur, recipit visum secundum veram et propriam rationem
naturalem visus. Si anima igitur virtute divina patiatur ab igne prout
est instrumentum divinae iustitiae, sequitur quod anima vere patiatur
secundum propriam rationem passionis. Pati autem dupliciter dicitur.
Uno modo, secundum quod pati dicitur recipere tantum; sicut
intellectus patitur ab intelligibili, et sensus a sensibili. Alio
modo, per hoc quod abiicitur aliquid a substantia patientis; sicut cum
lignum patitur ab igne. Si igitur anima separata patiatur ab igne
corporeo divina virtute, prout ratio passionis consistit in receptione
tantum, cum receptum sit in recipiente secundum modum eius, sequitur
quod anima separata recipiat ab igne corporeo immaterialiter et
incorporaliter secundum modum suum. Talis autem receptio non est
animae punitiva, sed perfectiva. Ergo hoc non erit ad poenam animae.
Similiter etiam nec potest pati anima ab igne corporeo prout passio
abiicit a substantia; quia sic substantia animae corrumperetur. Ergo
non potest esse quod anima patiatur ab igne corporeo, etiam prout est
instrumentum divinae iustitiae.
14. Praeterea, nullum instrumentum agit instrumentaliter, nisi
exercendo operationem propriam. Sicut serra agit instrumentaliter ad
perfectionem arcae secando. Sed ignis non potest agere in animam
actione propria naturali; non enim potest calefacere animam. Ergo non
potest agere in animam ut instrumentum divinae iustitiae.
15. Sed dicebat, quod ignis aliqua actione propria agit in animam,
in quantum scilicet detinet eam ut sibi alligatam.- Sed contra, si
anima alligatur igni et ab eo detinetur, oportet quod ei aliquo modo
uniatur. Non autem unitur ut forma, quia sic anima vivificaret
ignem; nec unitur ei ut motor, quia sic magis pateretur ignis ab anima
quam e converso. Non est autem alius modus quo substantia incorporea
corpori uniri possit. Ergo anima separata non potest alligari ab igne
corporeo, nec ab eo detineri.
16. Praeterea, id quod est alligatum alicui, non potest ab eo
separari. Sed spiritus damnati separantur aliquando ab igne corporeo
infernali. Nam Daemones dicuntur esse in hoc aere caliginoso; animae
etiam damnatorum interdum aliquibus apparuerunt. Non ergo patitur
anima ab igne corporeo ut ei alligata.
17. Praeterea, id quod alligatur alicui et detinetur ab eo,
impeditur per ipsum a propria operatione. Sed propria operatio animae
est intelligere, a qua impediri non potest per alligationem ad aliquid
corporeum; quia intelligibilia sua in se habet, ut in III de anima
dicitur. Unde non oportet ut ea extra se quaerat. Ergo anima
separata non punitur per alligationem ad ignem corporeum.
18. Praeterea, sicut ignis per modum istum potest detinere animam;
ita et alia corporea, vel etiam magis, in quantum sunt grossiora et
graviora. Si ergo anima non puniretur nisi per detentionem et
alligationem, eius poena non deberet soli igni attribui, sed magis
aliis corporibus.
19. Praeterea, Augustinus dicit, XII super Genes. ad
litteram, quod substantiam Inferorum non est credendum esse
corporalem, sed spiritualem. Damascenus etiam dicit, quod ignis
Inferni non est materialis. Ergo videtur quod anima non patiatur ab
igne corporeo.
20. Praeterea, sicut dicit Gregorius in moralibus, delinquens
servus ad hoc punitur a domino ut corrigatur. Sed illi qui sunt
damnati in Inferno, incorrigibiles sunt. Ergo non debent puniri per
ignem corporeum infernalem.
21. Praeterea, poenae per contrarium fiunt. Sed anima peccavit
subdendo se corporalibus rebus per affectum. Ergo non debet per aliqua
corporalia puniri, sed magis per separationem a corporalibus.
22. Praeterea, sicut ex divina iustitia redduntur poenae
peccatoribus, ita et praemia iustis. Sed iustis non redduntur praemia
corporalia, sed spiritualia tantum. Unde si qua praemia corporalia
iustis reddenda in Scriptura traduntur, intelliguntur metaphorice;
sicut dicitur Luc. XXII: ut edatis et bibatis super mensam meam
in regno meo. Ergo et peccatoribus non infliguntur poenae corporales,
sed spirituales tantum; et ea quae de poenis corporalibus in
Scripturis dicuntur, erunt metaphorice intelligenda. Et sic anima
non patitur ab igne corporeo.
Sed contra, idem ignis est quo punientur corpora et animae damnatorum
et Daemones; ut patet per illud Matth. XXV: ite, maledicti, in
ignem aeternum, qui paratus est Diabolo et Angelis eius. Sed
corpora damnatorum necessarium est quod puniantur igne corporeo. Pari
ergo ratione animae separatae igne corporeo puniuntur.
Respondeo. Dicendum quod circa passionem animae ab igne,
multipliciter aliqui locuti sunt. Quidam enim dixerunt quod anima non
patietur poenam ab aliquo igne corporeo, sed spiritualis eius afflictio
metaphorice in Scripturis ignis nomine designatur. Et haec fuit
opinio Origenis. Sed hoc pro tanto non videtur sufficiens, quia, ut
Augustinus dicit, XXI de Civit. Dei, oportet intelligi ignem
esse corporeum quo cruciabuntur corpora damnatorum, quo etiam igne et
Daemones et animae cruciantur, secundum sententiam de eo inductam.
Et ideo aliis visum fuit quod ignis ille corporeus est; sed non ab eo
immediate anima patitur poenam, sed ab eius similitudine secundum
imaginariam visionem. Sicut accidit dormientibus, quod ex visione
aliquorum terribilium quae se perpeti vident, veraciter affliguntur;
licet ea a quibus affliguntur, non sint vera corpora, sed
similitudines corporum. Sed haec positio stare non potest; quia in
superioribus est ostensum, quod potentiae sensitivae partis, inter
quas est vis imaginativa, non manent in anima separata. Et ideo
oportet dicere quod ab ipso corporali igne patitur anima separata. Sed
quomodo patiatur, videtur difficile assignare. Quidam enim dixerunt
quod anima separata patitur ignem hoc ipso quod videt. Quod tangit
Gregorius in Dial. dicens: ignem eo ipso patitur anima, quo videt.
Sed cum videre sit perfectio videntis, omnis visio est delectabilis in
quantum huiusmodi. Unde nihil in quantum est visum, est afflictivum,
sed inquantum apprehenditur ut nocivum. Et ideo alii dixerunt quod
anima videns illum ignem, et apprehendens ut nocivum sibi, ex hoc
affligitur. Quod tangit Gregorius, XIV Dial. dicens, quod quia
anima cremari se conspicit, crematur. Sed tunc considerandum restat,
utrum ignis secundum rei veritatem sit nocivus animae, vel non. Et si
quidem non sit animae nocivus secundum rei veritatem, sequetur quod
decipietur in sua aestimatione, qua apprehendit ipsum ut nocivum. Et
hoc videtur inopinabile; praecipue quantum ad Daemones, qui acumine
intellectus vigent in rerum naturis cognoscendis. Oportet ergo dicere
quod secundum rei veritatem ille ignis corporeus animae sit nocivus.
Unde Gregorius, IV Dialog., concludit dicens: colligere ex
dictis evangelicis possumus, quod incendium anima non solum videndo,
sed experiendo patiatur. Ad investigandum ergo quomodo ignis corporeus
animae vel Daemoni nocivus esse possit, considerandum est quod
nocumentum alicui non infertur secundum quod recipit id quo perficitur,
sed secundum quod a suo contrario impeditur. Unde passio animae per
ignem non est secundum receptionem tantum, sicut patitur intellectus ab
intelligibili et sensus a sensibili, sed secundum quod aliquid patitur
ab altero per viam contrarietatis et obstaculi. Hoc autem contingit
dupliciter. Impeditur enim aliquid uno modo a suo contrario quantum ad
esse suum quod habet ex aliqua forma inhaerente; et sic patitur aliquid
a suo contrario per alterationem et corruptionem, sicut lignum ab igne
comburitur. Aliquid autem impeditur ab aliquo obstante vel
contrariante quantum ad suam inclinationem. Sicut naturalis inclinatio
lapidis est ut feratur deorsum; impeditur autem ab aliquo obstante et
vim inferente, ut per violentiam quiescat, vel per violentiam
moveatur. Neuter autem modus passionis poenalis est in re cognitione
carente. Nam ubi non potest esse dolor et tristitia, non competit
ratio afflictionis et poenae. Sed in habente cognitionem, ab utroque
modo passionis consequitur afflictio et poena; sed diversimode. Nam
passio quae est secundum alterationem a contrario, infert afflictionem
et poenam secundum sensibilem dolorem; sicut cum sensibile excellens
corrumpit harmoniam sensus. Et ideo excellentiae sensibilium, et
maxime tangibilium, dolorem sensibilem inferunt; contemperationes
autem eorum delectant propter convenientiam ad sensum. Sed secunda
passio non infert poenam secundum dolorem sensibilem, sed secundum
tristitiam quae oritur in homine vel in animali ex hoc quod aliquid
interiori aliqua vi apprehenditur ut repugnans voluntati, vel cuicumque
appetitui. Unde ea quae sunt contraria voluntati et appetitui
affligunt, et magis interdum quam ea quae sunt dolorosa secundum
sensum; praeeligeret enim aliquis verberari, et graviter secundum
sensum affligi, quam vituperia sustinere, vel aliqua huiusmodi quae
voluntati repugnant. Secundum igitur primum modum passionis anima non
potest pati poenam ab igne corporeo; non enim possibile est quod ab eo
alteretur et corrumpatur. Et ideo non eo modo ab igne affligitur ut ex
eo dolorem sensibilem patiatur. Potest autem pati anima ab igne
corporeo, secundo modo passionis, in quantum per huiusmodi ignem
impeditur a sua inclinatione, vel voluntate. Quod sic patet. Anima
enim, et quaelibet incorporalis substantia, quantum est de sui
natura, non est obligata alicui loco; sed transcendit totum ordinem
corporalium. Quod ergo alligetur alicui, et determinetur ad aliquem
locum per quamdam necessitatem, est contra eius naturam et contrarium
appetitui naturali. Et hoc dico, nisi in quantum coniungitur
corpori, cuius est forma naturalis, in quo aliquam perfectionem
consequitur. Quod autem aliqua spiritualis substantia alicui corpori
obligetur, non est ex virtute corporis potentis substantiam incorpoream
detinere; sed ex virtute alicuius superioris substantiae alligantis
spiritualem substantiam tali corpori. Sicut etiam per artes magicas,
permissione divina, virtute superiorum Daemonum aliqui spiritus rebus
aliquibus alligantur, vel anulis, vel imaginibus, vel huiusmodi
rebus. Et per hunc modum animae et Daemones alligantur, virtute
divina, in sui poenam, corporeo igni. Unde Augustinus dicit,
XXI de Civit. Dei: cur non dicamus, quamvis miris modis, etiam
spiritus incorporeos poena corporalis ignis affligi, si spiritus
hominum, etiam ipsi profecto incorporei, et nunc possunt includi
corporalibus membris, et tunc poterunt corporum suorum vinculis
insolubiliter alligari? Adhaerebunt ergo spiritus, licet incorporei,
corporalibus ignibus cruciandi; accipientes ex ignibus poenam, non
dantes ignibus vitam. Et sic verum est quod ignis ille, in quantum
virtute divina detinet animam alligatam, agit in animam ut instrumentum
divinae iustitiae. Et in quantum anima apprehendit illum ignem ut sibi
nocivum, interiori tristitia affligitur; quae quidem maxima est cum
considerat se infimis rebus subdi, quae nata fuit Deo per fruitionem
uniri. Maxima ergo afflictio damnatorum erit ex eo quod a Deo
separabuntur; secunda vero ex hoc quod rebus corporalibus subdentur,
et infimo et abiectissimo loco.
Et per hoc patet solutio ad septem quae primo obiiciuntur. Non enim
dicimus quod anima patiatur ab igne corporeo vel recipiendo tantum, vel
secundum alterationem a contrario, prout praedictae obiectiones
procedunt.
Ad octavum dicendum quod instrumentum non agit virtute sua, sed
virtute principalis agentis. Et ideo, cum ignis agat in animam ut
instrumentum divinae iustitiae, non est attendenda dignitas ignis, sed
divinae iustitiae.
Ad nonum dicendum quod corpora sunt convenientia instrumenta ad
puniendum damnatos. Conveniens enim est ut qui suo superiori,
scilicet Deo, subdi noluerunt, rebus inferioribus subdantur per
poenam.
Ad decimum dicendum quod Deus, etsi non faciat contra naturam,
operatur tamen supra naturam, dum facit quod natura non potest.
Ad undecimum dicendum quod esse impassibile a re corporali per modum
alterationis, animae competit secundum rationem suae essentiae. Hoc
autem modo non patitur divina virtute, sed sicut dictum est.
Ad duodecimum dicendum quod ignis non habet potentiam agendi in animam
ut virtute propria agat, sicut ea quae naturaliter agunt; sed
instrumentaliter tantum; et ideo non sequitur quod mutetur a sua
natura.
Ad decimumtertium dicendum quod neutro illorum modorum anima ab igne
corporeo patitur, sed sicut dictum est.
Ad decimumquartum dicendum quod ignis corporeus etsi non calefaciat
animam, habet tamen aliam operationem vel habitudinem ad animam, quam
corpora nata sunt habere ad spiritus; ut scilicet eis aliqualiter
uniantur.
Ad decimumquintum dicendum quod anima non unitur igni punienti ut
forma, quia non dat ei vitam, ut Augustinus dicit; sed unitur ei eo
modo quo spiritus uniuntur locis corporeis per contactum virtutis,
quamvis etiam non sint ipsorum motores.
Ad decimumsextum dicendum quod, sicut iam dictum est, anima
affligitur ab igne corporeo, in quantum apprehendit eum ut sibi nocivum
per modum alligationis et detentionis. Haec autem apprehensio
affligere potest etiam cum non est actu alligata, ex hoc solum quod
apprehendit se alligationi deputatam. Et per hoc dicuntur Daemones
secum ferre Gehennam quocumque vadunt.
Ad decimumseptimum dicendum quod licet anima ex huiusmodi alligatione
non impediatur ab intellectuali operatione, impeditur tamen a quadam
naturali libertate, qua est absoluta ab omni obligatione ad locum
corporalem.
Ad decimumoctavum dicendum quod poena Gehennae non solum est
animarum, sed etiam corporum; propter hoc ponitur ignis maxime poena
gehennalis, quia ignis est maxime corporum afflictivus. Nihilominus
tamen et alia erunt afflictiva, secundum illud Psalm. X: ignis,
sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. Competit etiam
amori inordinato, qui est peccandi principium; ut sicut caelum
Empyreum respondet igni caritatis, ita ignis Inferni respondeat
inordinatae cupiditati.
Ad decimumnonum dicendum quod Augustinus hoc dicit non determinando,
sed inquirendo. Vel si hoc opinando dixit, expresse postmodum hoc
revocat in XXI de Civit. Dei. Vel potest dici, quod substantia
Inferorum dicitur esse spiritualis quantum ad proximum affligens, quod
est ignis apprehensus ut nocivus per modum detentionis et alligationis.
Ad vicesimum dicendum quod Gregorius hoc introducit per modum
obiectionis quorumdam, qui credebant omnes poenas quae a Deo
infliguntur esse purgatorias, et nullam esse perpetuam; quod quidem
falsum est. Inferuntur enim a Deo quaedam poenae vel in hac vita,
vel post hanc vitam, ad emendationem vel purgationem; quaedam vero ad
ultimam damnationem. Nec tales poenae a Deo infliguntur eo quod ipse
delectetur in poenis; sed eo quod delectatur in iustitia, secundum
quam peccantibus poena debetur. Sic etiam apud homines quaedam poenae
infliguntur ad correctionem eius qui punitur, sicut cum pater flagellat
filium; quaedam autem ad finalem condemnationem, sicut cum iudex
suspendit latronem.
Ad vicesimumprimum dicendum quod poenae sunt per contrarium quantum ad
intentionem peccantis: nam peccans intendit propriae satisfacere
voluntati. Poena etiam est contraria voluntati ipsius; in quantum ex
sapientia divina procedit, ut illud in quo quaerit aliquis suam
voluntatem implere, in contrarium ei vertatur. Et sic dicitur in
libro Sap. XI: per quae peccat quis, per haec et torquetur. Unde
quia anima peccat corporalibus inhaerendo, ad divinam sapientiam
pertinet ut per corporalia puniatur.
Ad vicesimumsecundum dicendum quod anima praemiatur per hoc quod
fruitur eo quod est supra se; punitur autem per hoc quod subditur his
quae sunt infra ipsam. Et ideo praemia animarum non sunt convenienter
intelligenda nisi spiritualiter; poenae autem intelliguntur
corporaliter.
|
|