|
Et videtur quod sic.
1. Perfectio enim est proportionata perfectibili. Sed veritas est
perfectio intellectus: nam verum est bonum intellectus, sicut
philosophus dicit, VI Ethic. Cum igitur veritas sit una, quam
omnes intelligunt, videtur quod intellectus possibilis sit unus in
omnibus.
2. Praeterea, Augustinus dicit in libro de quantitate animae: de
numero animarum nescio quid tibi respondeam. Si enim dixero unam esse
animam, conturbaberis, quod in altero beata est, et in altero
misera: nec una res simul beata et misera esse potest. Si unam simul
et multas esse dicam, ridebis; nec facile mihi unde tuum risum
comprimam suppetit. Si multas tantummodo dixero esse, ipse me
ridebo, minusque me mihi displicentem quam tibi proferam. Videtur
ergo esse derisibile in pluribus hominibus esse plures animas.
3. Praeterea, omne quod distinguitur ab alio, distinguitur per
aliquam naturam determinatam quam habet. Sed intellectus possibilis
est in potentia ad omnem formam, nullam habens actu. Ergo intellectus
possibilis non habet distingui; ergo nec multiplicari, ut sint multi
in diversis.
4. Praeterea, intellectus possibilis denudatur ab omni quod
intelligitur; quia nihil est eorum quae sunt, ante intelligere, ut
dicitur in III de anima. Sed, ut in eodem dicitur, ipse est
denudatus a seipso; et ita non habet unde possit multiplicari in
diversis.
5. Praeterea, in omnibus distinctis et multiplicatis oportet aliquid
esse commune: pluribus enim hominibus communis est homo, et pluribus
animalibus anima. Sed intellectus possibilis nulli aliquid habet
commune, ut dicitur in III de anima. Ergo intellectus possibilis
non potest distingui et multiplicari in diversis.
6. Praeterea, in his quae sunt separata a materia, ut dicit Rabbi
Moyses, non multiplicantur nisi secundum causam et causatum. Sed
intellectus hominis unius, aut anima, non est causa intellectus aut
animae alterius. Cum ergo intellectus possibilis sit separatus, ut
dicitur in III de anima; non erit intellectus possibilis multiplex
in diversis.
7. Praeterea, philosophus dicit in III de anima, quod idem est
intellectus et quod intelligitur. Sed id quod intelligitur est idem
apud omnes. Ergo intellectus possibilis est unus in omnibus
hominibus.
8. Praeterea, id quod intelligitur est universale, quod est unum in
multis. Sed forma intellecta non habet hanc unitatem ex parte rei:
non enim est forma hominis in rebus nisi individuata et multiplicata in
diversis. Ergo hoc habet ex parte intellectus. Intellectus igitur
est unus in omnibus.
9. Praeterea, philosophus in III de anima dicit, quod anima est
locus specierum. Sed locus est communis diversis quae in loco sunt.
Non ergo anima multiplicatur secundum diversos homines.
10. Sed dicebat, quod anima dicitur locus specierum, quia est
specierum contentiva.- Sed contra, sicut intellectus est contentivus
specierum intelligibilium, ita sensus est contentivus specierum
sensibilium. Si igitur intellectus est locus specierum, quia est
contentivus earum, pari ratione et sensus erit locus specierum; quod
est contra philosophum dicentem in III de anima, quod anima est
locus specierum, praeter quod non tota, sed intellectiva tantum.
11. Praeterea, nihil operatur nisi ubi est. Sed intellectus
possibilis operatur ubique: intelligit enim quae sunt in caelo, et
quae sunt in terra, et quae sunt ubique. Ergo intellectus possibilis
est ubique et ita est in omnibus unus.
12. Praeterea, quod est definitum ad aliquid unum particulare,
habet materiam determinatam; quia principium individuationis, materia
est. Sed intellectus possibilis non terminatur ad materiam, ut
probatur in III de anima. Ergo non definitur ad aliquid
particulare, et ita est unus in omnibus.
13. Sed dicebat quod intellectus possibilis habet materiam in qua
est, ad quam terminatur, scilicet corpus humanum.- Sed contra,
principia individuantia debent esse de essentia individuati. Sed
corpus non est de essentia intellectus possibilis. Ergo non potest
individuari per corpus, et per consequens nec multiplicari.
14. Praeterea, philosophus dicit in I de caelo quod si essent
plures mundi, essent plures caeli primi. Sed si essent plures primi
caeli, essent plures primi motores; et sic primi motores essent
materiales. Pari igitur ratione si essent plures intellectus
possibiles in pluribus hominibus, intellectus possibilis esset
materialis; quod est impossibile.
15. Praeterea, si intellectus possibiles sint plures in hominibus,
oportet quod remaneant multi corruptis corporibus. Sed tunc, cum non
possit in eis esse differentia nisi secundum formam, oportebit quod
differant secundum speciem. Cum igitur corrupto corpore speciem aliam
non obtineant, quia nihil mutatur de specie in speciem, nisi
corrumpatur; etiam ante corruptionem corporum secundum speciem
differebant: sed homo habet speciem ab anima intellectiva, ergo
diversi homines non sunt eiusdem speciei; quod patet esse falsum.
16. Praeterea, id quod est separatum a corpore, non potest
multiplicari secundum corpora. Sed intellectus possibilis est
separatus a corpore, ut probat philosophus in III de anima. Ergo
non potest multiplicari vel distingui secundum corpora; non ergo in
pluribus hominibus sunt plures.
17. Praeterea, si intellectus possibilis multiplicatur in
diversis, oportet quod species intelligibiles multiplicentur in
diversis; et ita sequitur quod sint formae individuales. Sed formae
individuales non sunt intellectae nisi in potentia; oportet enim quod
abstrahatur ab eis universale, quod proprie intelligitur. Formae
igitur quae sunt in intellectu possibili, erunt intelligibiles in
potentia tantum; et ita intellectus possibilis non poterit intelligi in
actu, quod est inconveniens.
18. Praeterea, agens et patiens, movens et motum, habent aliquid
commune. Phantasma autem comparatur ad intellectum possibilem qui est
in nobis, sicut agens ad patiens, et movens ad motum. Ergo
intellectus qui est in nobis, habet aliquid commune cum
phantasmatibus. Sed intellectus possibilis nihil habet commune cum
phantasmatibus, ut dicitur in III de anima. Ergo intellectus
possibilis est alius ab intellectu qui est in nobis; et ita intellectus
possibilis non multiplicatur in diversis hominibus.
19. Praeterea, unumquodque, in quantum est unum est. Cuius
igitur esse non dependet ab alio, nec unitas eius dependet ab alio.
Sed esse intellectus possibilis non dependet a corpore; alias
corrumperetur corrupto corpore. Ergo nec unitas intellectus possibilis
dependet a corpore, et per consequens nec eius multitudo. Non igitur
intellectus possibilis multiplicatur in diversis corporibus.
20. Praeterea, philosophus dicit VIII Metaph. quod in illis
quae sunt formae tantum, idem est res et quod quid erat esse, idest
natura speciei. Sed intellectus possibilis, vel anima intellectiva,
est forma tantum: si enim componeretur ex materia et forma, non esset
forma alterius. Ergo anima intellectiva est ipsa natura suae speciei.
Si igitur natura speciei est una in omnibus animalibus intellectivis,
non potest esse quod anima intellectiva multiplicetur in diversis.
21. Praeterea, anima non multiplicatur secundum corpora nisi ex eo
quod unitur corpori. Sed intellectus possibilis ex ea parte
consequitur animam qua corporis excedit unionem. Intellectus igitur
possibilis non multiplicatur in hominibus.
22. Praeterea, si anima humana multiplicatur secundum divisionem
corporum, et intellectus possibilis per multiplicationem animarum, cum
constet quod oporteat species intelligibiles multiplicari si intellectus
possibilis multiplicetur, relinquitur quod primum multiplicationis
principium erit materia corporalis. Sed quod multiplicatur secundum
materiam est individuale et non intelligibile in actu. Species igitur
quae sunt in intellectu possibili, non erunt intelligibiles actu; quod
est inconveniens. Non igitur anima humana et intellectus possibilis
multiplicantur in diversis.
1. Sed contra. Per intellectum possibilem homo intelligit.
Dicitur enim in III de anima quod intellectus possibilis est quo
intelligit anima. Si igitur unus sit intellectus possibilis in
omnibus, sequitur quod illud quod unus intelligit alius intelligat;
quod patet esse falsum.
2. Praeterea, anima intellectiva comparatur ad corpus ut forma ad
materiam, et ut motor ad instrumentum. Sed omnis forma requirit
determinatam materiam, et omnis motor determinata instrumenta.
Impossibile est igitur quod sit una anima intellectiva in diversis
hominibus.
Respondeo. Dicendum quod ista quaestio aliqualiter dependet a
superiori. Si enim intellectus possibilis est substantia separata
secundum esse a corpore, necessarium est eum esse unum tantum; quae
enim secundum esse sunt a corpore separata, nullo modo per
multiplicationem corporum multiplicari possunt. Sed tamen unitas
intellectus specialem requirit considerationem, quia specialem habet
difficultatem. Videtur enim in primo aspectu hoc esse impossibile quod
unus intellectus sit omnium hominum. Manifestum est enim quod
intellectus possibilis comparatur ad perfectiones scientiarum sicut
perfectio prima ad secundam, et per intellectum possibilem sumus in
potentia scientes; et hoc cogit ad ponendum intellectum possibilem.
Manifestum est autem quod perfectiones scientiarum non sunt eaedem in
omnibus, cum quidam inveniantur habere scientias, quibus alii carent.
Hoc autem videtur inconveniens et impossibile quod perfectio secunda
non sit una in omnibus, perfectione prima existente una in eis. Sicut
est impossibile quod unum subiectum primum sit in actu et in potentia
respectu eiusdem formae; sicut quod superficies sit in potentia, et in
actu simul alba. Hoc autem inconveniens evadere nituntur quidam
ponentes intellectum possibilem unum in omnibus per hoc quod species
intelligibiles, in quibus consistit perfectio scientiae, habent duplex
subiectum, ut supra dictum est: scilicet ipsa phantasmata, et
intellectum possibilem. Et quia ipsa phantasmata non sunt eadem in
omnibus ab illa parte, nec species intelligibiles sunt eaedem in
omnibus. Ex illa vero parte qua sunt in intellectu possibili, non
multiplicantur. Et inde est quod propter diversitatem phantasmatum
unus habet scientiam, qua alius caret. Sed hoc patet frivolum esse ex
his quae superius dicta sunt. Species enim non sunt intelligibiles
actu nisi per hoc quod a phantasmatibus abstrahuntur, et sunt in
intellectu possibili. Diversitas igitur phantasmatum non potest esse
causa unitatis vel multiplicationis perfectionis, quae est secundum
scientiam intelligibilem. Nec habitus scientiarum sunt sicut in
subiecto in aliqua parte pertinente ad animam sensitivam, ut dicunt.
Sed adhuc aliquid difficilius sequetur ponentibus intellectum
possibilem esse in omnibus unum. Manifestum est enim quod haec
operatio, quae est intelligere, egreditur ab intellectu possibili
sicut a primo principio, per quod intelligimus; sicut haec operatio
sentire egreditur a potentia sensitiva. Et licet supra ostensum sit,
quod si intellectus possibilis est secundum esse ab homine separatus,
non est possibile quod intelligere, quod est intellectus possibilis,
sit operatio huius vel illius hominis; tamen hoc causa inquisitionis
dato, sequitur quod hic homo vel ille intelligat per ipsum intelligere
intellectus possibilis. Nulla autem operatio potest multiplicari nisi
dupliciter: vel ex parte obiectorum, vel ex parte principii
operantis. Potest tamen addi et tertium ex parte temporis; sicut cum
aliqua operatio recipit interpolationem temporum. Ipsum ergo
intelligere, quod est operatio intellectus possibilis, potest quidem
multiplicari secundum obiecta, ut aliud sit intelligere hominem, aliud
intelligere equum; et etiam secundum tempus, ut aliud sit numero
intelligere quod fuit heri, et quod est hodie, si tamen discontinuetur
operatio. Non autem potest multiplicari ex parte principii operantis,
si intellectus possibilis est unus tantum. Si igitur ipsum intelligere
intellectus possibilis est intelligere hominis huius et illius; poterit
quidem aliud esse intelligere huius hominis, et intelligere illius, si
diversa intelligant; cuius aliqua ratio esse potest diversitas
phantasmatum. Sed diversorum hominum simul idem intelligentium, ut
ipsi dicunt, similiter poterit multiplicari ipsum intelligere,
scilicet ut unus hodie intelligat, et alius cras. Quod etiam potest
referri ad diversum usum phantasmatum; sed duorum hominum simul idem
intelligentium, necesse est quod sit unum et idem numero ipsum
intelligere, quod manifeste est impossibile. Impossibile est igitur
quod intellectus possibilis, quo intelligimus formaliter, sit unus in
omnibus. Si autem per intellectum possibilem intelligeremus sicut per
principium activum, quod faceret nos intelligentes per aliquod
principium intelligendi in nobis, esset positio magis rationabilis.
Nam unum movens movet diversa ad operandum; sed quod aliqua diversa
operentur per aliquod unum formaliter, hoc est omnino impossibile.
Iterum formae et species rerum naturalium per proprias operationes
cognoscuntur. Propria autem operatio hominis in eo quod est homo, est
intelligere, et ratione uti; unde oportet quod principium huius
operationis, scilicet intellectus, sit illud quo homo speciem
sortitur, et non per animam sensitivam, aut per aliam vim eius. Si
igitur intellectus possibilis est unus in omnibus, velut quaedam
substantia separata; sequitur quod omnes homines sortiantur speciem per
unam substantiam separatam; quod est simile positioni idearum, et
eamdem difficultatem habens. Unde simpliciter dicendum est quod
intellectus possibilis non est unus in omnibus, sed multiplicatur in
diversis. Et cum sit quaedam vis vel potentia animae humanae,
multiplicatur secundum multiplicationem substantiae ipsius animae,
cuius multiplicatio sic considerari potest. Si enim aliquid quod sit
de ratione alicuius communis materialem multiplicationem recipiat,
necesse est quod illud commune multiplicetur secundum numerum, eadem
specie remanente: sicut de ratione animalis sunt carnes et ossa; unde
distinctio animalium, quae est secundum has vel illas carnes, facit
diversitatem in numero, non in specie. Manifestum est autem ex his
quae supra; dicta sunt, quod de ratione animae humanae est quod
corpori humano sit unibilis, cum non habeat in se speciem completam;
sed speciei complementum sit in ipso composito. Unde quod sit unibilis
huic aut illi corpori, multiplicat animam secundum numerum non autem
secundum speciem; sicut et haec albedo differt ab illa numero per hoc
quod est esse huius et illius subiecti. Sed in hoc differt anima
humana ab aliis formis, quod esse suum non dependet a corpore, nec hoc
esse individuatum eius a corpore dependet; unumquodque enim, in
quantum est unum, est in se indivisum, et ab aliis distinctum.
Ad primum ergo dicendum quod veritas est adaequatio intellectus ad
rem. Sic igitur est una veritas quam diversi intelligunt, ex eo quod
eorum conceptiones eidem rei adaequantur.
Ad secundum dicendum quod Augustinus se derisibilem profitetur, non
si dicat multas animas, sed si dicat multas tantum; ita scilicet quod
sint multae et secundum numerum et secundum speciem.
Ad tertium dicendum quod intellectus possibilis non multiplicatur in
diversis secundum differentiam alicuius formae, sed secundum
multiplicationem substantiae animae, cuius potentia est.
Ad quartum dicendum quod non est necessarium intellectum communem
denudari ab eo quod intelligit, sed solum intellectum in potentia;
sicut et omne recipiens denudatur a natura recepti. Unde si aliquis
intellectus est qui sit actus tantum (sicut intellectus divinus), se
intelligit per seipsum. Sed intellectus possibilis intelligibilis
dicitur, sicut et alia intelligibilia, quia per speciem intelligibilem
aliorum intelligibilium se intelligit. Ex obiecto enim cognoscit suam
operationem, per quam devenit ad cognitionem sui ipsius.
Ad quintum dicendum quod intellectus possibilis intelligendus est non
habere commune cum aliqua naturarum sensibilium, a quibus sua
intelligibilia accipit; communicat tamen unus intellectus possibilis
cum alio in specie.
Ad sextum dicendum quod in his quae sunt secundum esse a materia
separata, non potest esse distinctio nisi secundum speciem. Diversae
autem species in diversis gradibus constitutae sunt; unde et
assimilantur numeris, a quibus species diversificatur secundum
additionem et subtractionem unitatis. Et ideo secundum positionem
quorumdam dicentium, ea quae sunt inferiora in entibus, causari a
superioribus, sequitur quod in separatis a materia sit multiplicatio
secundum causam et causatum. Sed haec positio secundum fidem non
sustinetur. Intellectus ergo possibilis non est substantia separata a
materia secundum esse. Unde ratio non est ad propositum.
Ad septimum dicendum quod licet species intelligibilis qua intellectus
formaliter intelligit, sit in intellectu possibili istius et illius
hominis, ex quo intellectus possibiles sunt plures; id tamen quod
intelligitur per huiusmodi species est unum, si consideremus habito
respectu ad rem intellectam; quia universale quod intelligitur ab
utroque, est idem in omnibus. Et quod per species multiplicatas in
diversis, id quod est unum in omnibus possit intelligi, contingit ex
immaterialitate specierum, quae repraesentant rem absque materialibus
conditionibus individuantibus, ex quibus una natura secundum speciem
multiplicatur numero in diversis.
Ad octavum dicendum quod secundum Platonicos causa huius quod
intelligitur unum in multis, non est ex parte intellectus, sed ex
parte rei. Cum enim intellectus noster intelligat aliquid unum in
multis; nisi aliqua res esset una participata a multis, videretur quod
intellectus esset vanus, non habens aliquid respondens sibi in re.
Unde coacti sunt ponere ideas, per quarum participationem et res
naturales speciem sortiuntur, et intellectus nostri fiunt universalia
intelligentes. Sed secundum sententiam Aristotelis hoc est ab
intellectu, scilicet quod intelligat unum in multis per abstractionem a
principiis individuantibus. Nec tamen intellectus est vanus aut
falsus, licet non sit aliquid abstractum in rerum natura. Quia eorum
quae sunt simul, unum potest vere intelligi aut nominari, absque hoc
quod intelligatur vel nominetur alterum; licet non possit vere
intelligi vel dici, quod eorum quae sunt simul, unum sit sine altero.
Sic igitur vere potest considerari et dici id quod est in aliquo
individuo, de natura speciei, in quo simile est cum aliis, absque eo
quod considerentur in eo principia individuantia, secundum quae
distinguitur ab omnibus aliis. Sic ergo sua abstractione intellectus
facit istam unitatem universalem, non eo quod sit unus in omnibus, sed
in quantum est immaterialis.
Ad nonum dicendum quod intellectus est locus specierum, eo quod
continet species; unde non sequitur quod intellectus possibilis sit
unus omnium hominum, sed unus et communis omnibus speciebus.
Ad decimum dicendum quod sensus non recipit species absque organo; et
ideo non dicitur locus specierum, sicut intellectus.
Ad undecimum dicendum quod intellectus possibilis potest dici ubique
operari, non quia operatio eius sit ubique, sed quia operatio eius est
circa ea quae sunt ubique.
Ad duodecimum dicendum quod intellectus possibilis, licet materiam
determinatam non habeat, tamen substantia animae, cuius est potentia,
habet materiam determinatam, non ex qua sit, sed in qua sit.
Ad decimumtertium dicendum quod principia individuantia omnium
formarum, non sunt de essentia earum, sed hoc solum verum est in
compositis.
Ad decimumquartum dicendum quod primus motor caeli est omnino separatus
a materia etiam secundum esse; unde nullo modo potest numero
multiplicari: non est autem simile de anima humana.
Ad decimumquintum dicendum quod animae separatae non differunt specie,
sed numero, ex eo quod sunt tali vel tali corpori unibiles.
Ad decimumsextum dicendum quod licet intellectus possibilis sit
separatus a corpore quantum ad operationem; est tamen potentia animae,
quae est actus corporis.
Ad decimumseptimum dicendum quod aliquid est intellectum in potentia,
non ex eo quod est individuale, sed ex eo quod est materiale; unde
species intelligibiles, quae immaterialiter recipiuntur in intellectu,
etsi sint individuatae, sunt intellectae in actu. Et praeterea idem
sequitur apud ponentes intellectum possibilem esse unum; quia si
intellectus possibilis est unus sicut quaedam substantia separata,
oportet quod sit aliquod individuum; sicut et de ideis Platonis
Aristoteles argumentatur. Et eadem ratione species intelligibiles in
ipso essent individuatae, et essent etiam diversae in diversis
intellectibus separatis, cum omnis intelligentia sit plena formis
intelligibilibus.
Ad decimumoctavum dicendum quod phantasma movet intellectum prout est
factum intelligibile actu, virtute intellectus agentis ad quam
comparatur intellectus possibilis sicut potentia ad agens, et ita cum
eo communicat.
Ad decimumnonum dicendum quod, licet esse animae intellectivae non
dependeat a corpore, tamen habet habitudinem ad corpus naturaliter,
propter perfectionem suae speciei.
Ad vicesimum dicendum quod, licet anima humana non habeat materiam
partem sui, est tamen forma corporis; et ideo quod quid erat esse
suum, includit habitudinem ad corpus.
Ad vicesimumprimum dicendum quod, licet intellectus possibilis
elevetur supra corpus, non tamen elevatur supra totam substantiam
animae, quae multiplicatur secundum habitudinem ad diversa corpora.
Ad vicesimumsecundum dicendum quod ratio illa procederet, si corpus
sic uniretur animae quasi totam essentiam et virtutem comprehendens;
sic enim oporteret quidquid est in anima esse materiale. Sed hoc non
est ita, ut supra manifestatum est; unde ratio non sequitur.
|
|