|
Et videtur quod non.
1. Quod enim potest per unum fieri in natura, non fit per plura.
Sed homo potest sufficienter intelligere per unum intellectum,
scilicet possibilem. Non ergo necessarium est ponere intellectum
agentem. Probatio mediae. Potentiae quae radicantur in una essentia
animae, compatiuntur sibi invicem; unde ex motu facto in potentia
sensitiva relinquitur aliquid in imaginatione; nam phantasia est motus
a sensu factus secundum actum, ut dicitur in III de anima. Si ergo
intellectus possibilis est in anima nostra, et non est substantia
separata, sicut superius dictum est; oportet quod sit in eadem
essentia animae cum imaginatione. Ergo motus imaginationis redundat in
intellectum possibilem; et ita non est necessarium ponere intellectum
agentem, qui faciat phantasmata intelligibilia a phantasmatibus
abstracta.
2. Praeterea, tactus et visus sunt diversae potentiae. Contingit
autem in caeco quod ex motu relicto in imaginatione a sensu tactus,
commovetur imaginatio ad imaginandum aliquid quod pertinet ad sensum
visus; et hoc ideo quia visus et tactus radicantur in una essentia
animae. Si igitur intellectus possibilis est quaedam potentia animae,
pari ratione ex motu imaginationis resultabit aliquid in intellectum
possibilem; et ita non est necessarium ponere intellectum agentem.
3. Praeterea, intellectus agens ad hoc ponitur, quod intelligibilia
in potentia faciat intelligibilia actu. Fiunt autem aliqua
intelligibilia actu per hoc quod abstrahuntur a materia et a
materialibus conditionibus. Ad hoc ergo ponitur intellectus agens ut
species intelligibiles a materia abstrahantur. Sed hoc potest fieri
sine intellectu agente; nam intellectus possibilis, cum sit
immaterialis, immaterialiter necesse est quod recipiat, cum omne
receptum sit in recipiente per modum recipientis. Nulla igitur
necessitas est ponendi intellectum agentem.
4. Praeterea, Aristoteles in III de anima, assimilat
intellectum agentem lumini. Sed lumen non est necessarium ad
videndum, nisi in quantum facit diaphanum esse actu lucidum, est enim
color secundum se visibilis, et motivus lucidi secundum actum, ut
dicitur in II de anima. Sed intellectus agens non est necessarius ad
hoc quod faciat intellectum possibilem aptum ad recipiendum; quia
secundum id quod est, est in potentia ad intelligibilia. Ergo non est
necessarium ponere intellectum agentem.
5. Praeterea, sicut se habet intellectus ad intelligibilia, ita
sensus ad sensibilia. Sed sensibilia ad hoc quod moveant sensum, non
indigent aliquo agente, licet secundum esse spirituale sint in sensu,
qui est susceptivus rerum sensibilium sine materia, ut dicitur in
III de anima; et in medio quod recipit spiritualiter species
sensibilium: quod patet ex hoc quod in eadem parte medii recipitur
species contrariorum, ut albi et nigri. Ergo nec intelligibilia
indigent aliquo alio intellectu agente.
6. Praeterea, ad hoc quod aliquid quod est in potentia reducatur in
actum in rebus naturalibus, sufficit id quod est in actu eiusdem
generis; sicut ex materia quae est potentia ignis, fit actu ignis per
ignem qui est actu. Ad hoc igitur quod intellectus qui in nobis est in
potentia fiat in actu, non requiritur nisi intellectus in actu, vel
ipsiusmet intelligentis; sicut quando ex cognitione principiorum
venimus in cognitionem conclusionum, vel alterius, sicut cum aliquis
addiscit a magistro. Non est igitur necessarium ponere intellectum
agentem, ut videtur.
7. Praeterea, intellectus agens ad hoc ponitur ut illuminet nostra
phantasmata, sicut lux solis illuminat colores. Sed ad nostram
illuminationem sufficit divina lux: quae illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum, ut dicitur Ioan. I. Non igitur est
necessarium ponere intellectum agentem.
8. Praeterea, actus intellectus est intelligere. Si igitur est
duplex intellectus, scilicet agens et possibilis, erit unius hominis
duplex intelligere; quod videtur inconveniens.
9. Praeterea, species intelligibilis videtur esse perfectio
intellectus. Si igitur est duplex intellectus, scilicet possibilis et
agens, est duplex intelligere; quod videtur superfluum.
Sed contra, est ratio Aristotelis in III de anima; quod cum in
omni natura sit agens et id quod est in potentia, oportet haec duo in
anima esse, quorum alterum est intellectus agens, alterum intellectus
possibilis.
Respondeo. Dicendum quod necesse est ponere intellectum agentem. Ad
cuius evidentiam considerandum est quod, cum intellectus possibilis sit
in potentia ad intelligibilia, necesse est quod intelligibilia moveant
intellectum possibilem. Quod autem non est, non potest aliquid
movere. Intelligibile autem per intellectum possibilem non est aliquid
in rerum natura existens, in quantum intelligibile est; intelligit
enim intellectus possibilis noster aliquid quasi unum in multis et de
multis. Tale autem non invenitur in rerum natura subsistens, ut
Aristoteles probat in VII Metaphys. Oportet igitur, si
intellectus possibilis debet moveri ab intelligibili, quod huiusmodi
intelligibile per intellectum fiat. Et cum non possit esse id quod
est, in potentia ad aliquid factum ipsius, oportet ponere praeter
intellectum possibilem intellectum agentem, qui faciat intelligibilia
in actu, quae moveant intellectum possibilem. Facit autem ea per
abstractionem a materia, et a materialibus conditionibus, quae sunt
principia individuationis. Cum enim natura speciei, quantum ad id
quod per se ad speciem pertinet, non habeat unde multiplicetur in
diversis, sed individuantia principia sint praeter rationem ipsius;
poterit intellectus accipere eam praeter omnes conditiones
individuantes; et sic accipietur aliquid unum. Et eadem ratione
intellectus accipit naturam generis abstrahendo a differentiis
specificis, ut unum in multis et de multis speciebus. Si autem
universalia per se subsisterent in rerum natura, sicut Platonici
posuerunt, necessitas nulla esset ponere intellectum agentem; quia
ipsae res intelligibiles per se intellectum possibilem moverent. Unde
videtur Aristoteles hac necessitate inductus ad ponendum intellectum
agentem, quia non consensit opinioni Platonis de positione idearum.
Sunt tamen et aliqua per se intelligibilia in actu subsistentia in
rerum natura, sicut sunt substantiae immateriales; sed tamen ad ea
cognoscenda intellectus possibilis pertingere non potest, sed
aliqualiter in eorum cognitionem devenit per ea quae abstrahit a rebus
materialibus et sensibilibus.
Ad primum ergo dicendum quod intelligere nostrum non potest compleri
per intellectum possibilem tantum. Non enim intellectus possibilis
potest intelligere nisi moveatur ab intelligibili; quod, cum non
praeexistat in rerum natura, oportet quod fiat per intellectum
agentem. Verum est autem quod duae potentiae quae sunt in una
substantia animae radicatae, compatiuntur sibi ad invicem; sed ista
compassio quantum ad duo potest intelligi; scilicet quantum ad hoc quod
una potentia impeditur vel totaliter abstrahitur a suo actu, quando
alia potentia intense operatur; sed hoc non est ad propositum. Vel
etiam quantum ad hoc quod una potentia ab alia movetur, sicut
imaginatio a sensu. Et hoc quidem possibile est, quia formae
imaginationis et sensus sunt eiusdem generis; utraeque enim sunt
individuales. Et ideo formae quae sunt in sensu, possunt imprimere
formas quae sunt in imaginatione movendo imaginationem quasi sibi
similes. Formae autem imaginationis, in quantum sunt individuales,
non possunt causare formas intelligibiles, cum sint universales.
Ad secundum dicendum quod ex speciebus receptis in imaginatione a sensu
tactus, imaginatio non sufficeret formare formas ad visum pertinentes,
nisi praeexisterent formae per visum receptae, in thesauro memoriae vel
imaginationis reservatae. Non enim caecus natus colorem imaginari
potest per quascumque alias species sensibiles.
Ad tertium dicendum quod conditio recipientis non potest transferre
speciem receptam de uno genere in aliud; potest tamen, eodem genere
manente, variare speciem receptam secundum aliquem modum essendi. Et
inde est quod cum species universalis et particularis differant secundum
genus, sola cognitio intellectus possibilis non sufficit ad hoc quod
species quae sunt in imaginatione particulares, in eo fiant
universales; sed requiritur intellectus agens, qui hoc faciat.
Ad quartum dicendum quod de lumine, ut Commentator dicit in II de
anima, est duplex opinio. Quidam enim dixerunt quod lumen necessarium
est ad videndum, quantum ad hoc quod dat virtutem coloribus, ut
possint movere visum; quasi color non ex seipso sit visibilis, sed per
lumen. Sed hoc videtur Aristoteles removere, cum dicit in II de
anima, quod color est per se visibilis; quod non esset, si solum ex
lumine haberet visibilitatem. Et ideo alii aliter dicunt, et melius,
quod lumen necessarium est ad videndum in quantum perficit diaphanum,
faciens illud esse lucidum actu; unde philosophus dicit in III de
anima, quod color est motivus lucidi secundum actum. Nec obstat quod
ab eo qui est in tenebris, videntur ea quae sunt in luce, et non e
converso. Hoc enim accidit ex eo quod oportet illuminari diaphanum,
quod circumstat rem visibilem, ut recipiat visibilem speciem, quae
usque ad hoc visibilis est quousque porrigitur actus luminis
illuminantis diaphanum; licet de propinquo perfectius illuminet, et a
longinquo magis debilitetur. Comparatio ergo luminis ad intellectum
agentem non est quantum ad omnia; cum intellectus agens ad hoc sit
necessarius ut faciat intelligibilia in potentia esse intelligibilia
actu. Et hoc significavit Aristoteles in III de anima, cum
dixit, quod intellectus agens est quasi lumen quoquo modo.
Ad quintum dicendum quod sensibile, cum sit quoddam particulare, non
imprimit nec in sensum nec in medium speciem alterius generis; cum
species in medio et in sensu non sit nisi particularis. Intellectus
autem possibilis recipit species alterius generis quam sint in
imaginatione; cum intellectus possibilis recipiat species universales,
et imaginatio non contineat nisi particulares. Et ideo in
intelligibilibus indigemus intellectu agente, non autem in sensibilibus
alia potentia activa; sed omnes potentiae sensitivae sunt potentiae
passivae.
Ad sextum dicendum quod intellectus possibilis factus in actu non
sufficit ad causandum scientiam in nobis, nisi praesupposito intellectu
agente. Si enim loquamur de intellectu in actu qui est in ipso
addiscente, contingit quod intellectus possibilis alicuius sit in
potentia quantum ad aliquid, et quantum ad aliquid in actu. Et per
quod est in actu potest reduci, etiam quantum ad id quod est in
potentia, in actum; sicut per id quod est actu cognoscens principia,
fit in actu cognoscens conclusiones, quas prius cognoscebat in
potentia. Sed tamen actualem cognitionem principiorum habere non
potest intellectus possibilis nisi per intellectum agentem. Cognitio
enim principiorum a sensibilibus accipitur ut dicitur in fine libri
posteriorum. A sensibilibus autem non possunt intelligibilia accipi
nisi per abstractionem intellectus agentis. Et ita patet quod
intellectus in actu principiorum non sufficit ad reducendum intellectum
possibilem de potentia in actum sine intellectu agente; sed in hac
reductione intellectus agens se habet sicut artifex, et principia
demonstrationis sicut instrumenta. Si autem loquamur de intellectu in
actu docentis, manifestum est quod docens non causat scientiam in
addiscente, tamquam interius agens, sed sicut exterius adminiculans;
sicut etiam medicus sanat sicut exterius adminiculans, natura autem
tamquam interius agens.
Ad septimum dicendum quod, sicut in rebus naturalibus sunt propria
principia activa in unoquoque genere, licet Deus sit causa agens prima
et communis, ita etiam requiritur proprium lumen intellectuale in
homine, quamvis Deus sit prima lux omnes communiter illuminans.
Ad octavum dicendum quod duorum intellectuum, scilicet possibilis et
agentis, sunt duae actiones. Nam actus intellectus possibilis est
recipere intelligibilia; actio autem intellectus agentis est abstrahere
intelligibilia. Nec tamen sequitur quod sit duplex intelligere in
homine; quia ad unum intelligere oportet quod utraque istarum actionum
concurrat.
Ad nonum dicendum quod species intelligibilis eadem comparatur ad
intellectum agentem et possibilem; sed ad intellectum possibilem sicut
ad recipientem, ad intellectum autem agentem sicut ad facientem
huiusmodi species per abstractionem.
|
|