|
Et videtur quod sic.
1. Quia philosophus dicit in III de anima, quod intellectus agens
non quandoque intelligit et quandoque non. Nihil autem est tale in
nobis. Ergo intellectus agens est separatus, et per consequens in
omnibus unus.
2. Praeterea, impossibile est quod aliquid sit simul in potentia et
in actu respectu eiusdem. Sed intellectus possibilis est in potentia
ad omnia intelligibilia; intellectus autem agens est in actu respectu
eorum, cum sit intelligibilium specierum actus. Impossibile igitur
videtur quod in eadem substantia animae radicetur intellectus possibilis
et agens; et ita, cum intellectus possibilis sit in essentia animae,
ut ex praedictis patet, intellectus agens erit separatus.
3. Sed dicebat, quod intellectus possibilis est in potentia ad
intelligibilia, et intellectus agens in actu respectu eorum secundum
aliud et aliud esse.- Sed contra, intellectus possibilis non est in
potentia ad intelligibilia secundum quod habet ea, quia secundum hoc
iam est actu per ea. Est igitur in potentia ad species intelligibiles
secundum quod sunt in phantasmatibus. Sed respectu specierum,
secundum quod sunt in phantasmatibus, intellectus agens est actus; cum
faciat ea intelligibilia in actu per abstractionem. Ergo intellectus
agens est in potentia ad intelligibilia, secundum illud esse secundum
quod comparatur intellectus agens ad ipsa, ut faciens.
4. Praeterea, philosophus in III de anima attribuit quaedam
intellectui agenti quae non videntur nisi substantiae separatae
convenire; dicens quod hoc solum est perpetuum et incorruptibile et
separatum. Est igitur intellectus agens substantia separata, ut
videtur.
5. Praeterea, intellectus non dependet ex complexione corporali,
cum sit absolutus ab organo corporali. Sed facultas intelligendi in
nobis variatur secundum complexiones diversas. Non igitur ista
facultas nobis competit per istum intellectum qui sit in nobis; et ita
videtur quod intellectus agens sit separatus.
6. Praeterea, ad actionem aliquam non requiritur nisi agens et
patiens. Si igitur intellectus possibilis, qui se habet ut patiens in
intelligendo est aliquid substantiae nostrae, ut prius monstratum est,
et intellectus agens est aliquid animae nostrae; videtur quod in nobis
sufficienter habeamus unde intelligere possimus. Nihil ergo aliud est
nobis necessarium ad intelligendum; quod tamen patet esse falsum.
Indigemus enim sensibus, ex quibus experimenta accipimus ad sciendum,
unde qui caret uno sensu, scilicet visu, caret una scientia, scilicet
colorum. Indigemus etiam ad intelligendum doctrina, quae fit per
magistrum; et ulterius illuminatione quae fit per Deum, secundum quod
dicitur Ioan. I: erat lux vera quae illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum.
7. Praeterea, intellectus agens comparatur ad intelligibilia sicut
lumen ad visibilia, ut patet in III de anima. Sed una lux
separata, scilicet solis, sufficit ad faciendum omnia visibilia actu.
Ergo ad faciendum omnia intelligibilia actu sufficit una lux separata;
et sic nulla necessitas est ponere intellectum agentem in nobis.
8. Praeterea, intellectus agens assimilatur arti, ut patet in
III de anima. Sed ars est principium separatum ab artificiatis.
Ergo et intellectus agens est principium separatum.
9. Praeterea, perfectio cuiuslibet naturae est ut similetur suo
agenti. Tunc enim generatum perfectum est quando ad similitudinem
generantis pertingit; et artificiatum quando consequitur similitudinem
formae quae est in artifice. Si igitur intellectus agens est aliquid
animae nostrae, ultima perfectio et beatitudo animae nostrae erit in
aliquo quod est in ipsa; quod patet esse falsum: sic enim animae
seipsa esset fruendum. Non ergo intellectus agens est aliquid in
nobis.
10. Praeterea, agens est honorabilius patiente, ut dicitur in
III de anima. Si ergo intellectus possibilis est aliquo modo
separatus, intellectus agens erit magis separatus: quod non potest
esse, ut videtur, nisi omnino extra substantiam animae ponatur.
1. Sed contra. Est quod dicitur in V de anima: quod sicut in omni
natura est aliquid, hoc quidem ut materia aliud autem quod est
factivum, ita necesse est in anima esse has differentias; ad quorum
unum pertinet intellectus possibilis, ad alterum intellectus agens.
Uterque ergo intellectus, possibilis scilicet et agens, est aliquid
in anima.
2. Praeterea, operatio intellectus agentis est abstrahere species
intelligibiles a phantasmatibus: quod quidem semper in nobis accidit.
Non autem esset ratio quare haec abstractio quandoque fieret et
quandoque non fieret, ut videtur, si intellectus agens esset
substantia separata. Non est ergo intellectus agens substantia
separata.
Respondeo. Dicendum, quod intellectum agentem esse unum et separatum
plus videtur rationis habere quam si hoc de intellectu possibili
ponatur. Est enim intellectus possibilis, secundum quem sumus
intelligentes, quandoque quidem in potentia quandoque autem in actu;
intellectus autem agens est qui facit nos intelligentes actu. Agens
autem invenitur separatus ab his quae reducit in actum; sed id per quod
aliquid est in potentia, omnino videtur esse intrinsecum rei. Et ideo
plures posuerunt intellectum agentem esse substantiam separatam,
intellectum autem possibilem esse aliquid animae nostrae. Et hunc
intellectum agentem posuerunt esse quamdam substantiam separatam, quam
intelligentiam nominant; quae ita se habet ad animas nostras, et ad
totam sphaeram activorum et passivorum, sicut se habent substantiae
superiores separatae, quas intelligentias dicunt, ad animas caelestium
corporum, quae animata ponunt, et ad ipsa caelestia corpora; ut sicut
superiora corpora a praedictis substantiis separatis recipiunt motum,
animae vero caelestium corporum intelligibilem perfectionem; ita haec
omnia inferiora corpora ab intellectu agente separato recipiunt formas
et proprios motus, animae vero nostrae recipiunt ab eo intelligibiles
perfectiones. Sed quia fides Catholica Deum, et non aliquam
substantiam separatam in natura et animabus nostris operantem ponit,
ideo quidam Catholici posuerunt, quod intellectus agens sit ipse
Deus, qui est lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc
mundum. Sed haec positio, si quis diligenter consideret, non videtur
esse conveniens. Comparantur enim substantiae superiores ad animas
nostras, sicut corpora caelestia ad inferiora corpora. Sicut enim
virtutes superiorum corporum sunt quaedam principia activa universalia
respectu inferiorum corporum; ita virtus divina, et virtutes aliarum
substantiarum secundarum, si qua influentia ex eis fiat in nos,
comparantur ad animas nostras sicut principia activa universalia.
Videmus autem quod praeter principia activa universalia, quae sunt
caelestium corporum, oportet esse principia activa particularia, quae
sunt virtutes inferiorum corporum determinatae ad proprias operationes
huius vel illius rei; et hoc praecipue requiritur in animalibus
perfectis. Inveniuntur enim quaedam animalia imperfecta, ad quorum
productionem sufficit virtus caelestis corporis, sicut patet de
animalibus generatis ex putrefactione; sed ad generationem animalium
perfectorum praeter virtutem caelestem requiritur etiam virtus
particularis, quae est in semine. Cum igitur id quod est
perfectissimum in omnibus corporibus inferioribus, sit intellectualis
operatio, praeter principia activa universalia, quae sunt virtus Dei
illuminantis, vel cuiuscumque alterius substantiae separatae,
requiritur in nobis principium activum proprium, per quod efficiamur
intelligentes in actu; et hoc est intellectus agens. Considerandum
etiam est, quod si intellectus agens ponatur aliqua substantia separata
praeter Deum, sequitur aliquid fidei nostrae repugnans: ut scilicet
ultima perfectio nostra et felicitas sit in coniunctione aliquali animae
nostrae, non ad Deum, ut doctrina evangelica tradit dicens: haec est
vita aeterna, ut cognoscant te Deum verum; sed in coniunctione ad
aliquam aliam substantiam separatam. Manifestum est enim quod ultima
beatitudo sive felicitas hominis consistit in sua nobilissima
operatione, quae est intelligere; cuius ultimam perfectionem oportet
esse per hoc quod intellectus noster suo activo principio coniungitur.
Tunc enim unumquodque passivum maxime perfectum est quando pertingit ad
proprium activum, quod est ei causa perfectionis. Et ideo ponentes
intellectum agentem esse substantiam a materia separatam, dicunt quod
ultima felicitas hominis est in hoc quod possit intelligere intellectum
agentem. Ulterius autem si diligenter consideremus, inveniemus eadem
ratione impossibile esse, intellectum agentem substantiam separatam
esse, qua ratione et de intellectu possibili hoc supra ostensum est.
Sicut enim operatio intellectus possibilis est recipere
intelligibilia, ita propria operatio intellectus agentis est abstrahere
ea: sic enim ea facit intelligibilia actu. Utramque autem harum
operationum experimur in nobis ipsis. Nam et nos intelligibilia
recipimus et abstrahimus ea. Oportet autem in unoquoque operante esse
aliquod formale principium, quo formaliter operetur: non enim potest
aliquid formaliter operari per id quod est secundum esse separatum ab
ipso. Sed etsi id quod est separatum, est principium motivum ad
operandum, nihilominus oportet esse aliquod intrinsecum quo formaliter
operetur, sive illud sit forma, sive qualiscumque impressio. Oportet
igitur esse in nobis aliquod principium formale quo recipiamus
intelligibilia, et aliud quo abstrahamus ea. Et huiusmodi principia
nominantur intellectus possibilis et agens. Uterque igitur eorum est
aliquid in nobis. Non autem sufficit ad hoc, quod actio intellectus
agentis, quae est abstrahere intelligibilia, conveniat nobis per ipsa
phantasmata, quae sunt in nobis illustrata ab ipso intellectu agente.
Unumquodque enim artificiatum consequitur actionem artificis: cum
tamen intellectus agens comparatur ad phantasmata illustrata sicut ad
artificiata. Non est autem difficile considerare, qualiter in eadem
substantia animae utrumque possit inveniri; scilicet intellectus
possibilis, qui est in potentia ad omnia intelligibilia, et
intellectus agens, qui facit ea intelligibilia in actu. Non enim est
impossibile aliquid esse in potentia respectu alicuius, et in actu
respectu eiusdem, secundum diversa. Si ergo consideremus ipsa
phantasmata per respectum ad animam humanam, inveniuntur quantum ad
aliquid esse in potentia, scilicet in quantum non sunt ab
individuantibus conditionibus abstracta, abstrahibilia tamen, quantum
vero ad aliquid inveniuntur esse in actu respectu animae, in quantum
scilicet sunt similitudines determinatarum rerum. Est ergo in anima
nostra invenire potentialitatem respectu phantasmatum, secundum quod
sunt repraesentativa determinatarum rerum. Et hoc pertinet ad
intellectum possibilem, qui, quantum est de se, est in potentia ad
omnia intelligibilia; sed determinatur ad hoc vel aliud per species a
phantasmatibus abstractas. Est etiam in anima invenire quamdam
virtutem activam immaterialem, quae ipsa phantasmata a materialibus
conditionibus abstrahit; et hoc pertinet ad intellectum agentem, ut
intellectus agens sit quasi quaedam virtus participata ex aliqua
substantia superiori, scilicet Deo. Unde philosophus dicit quod
intellectus agens est ut habitus quidam et lumen; et in Psal. IV,
dicitur: signatum est super nos lumen vultus tui, domine. Et
huiusmodi simile quodammodo apparet in animalibus videntibus de nocte,
quorum pupillae sunt in potentia ad omnes colores; in quantum nullum
colorem habent determinatum in actu, sed per quamdam lucem insitam
faciunt quodammodo colores visibiles actu. Quidam vero crediderunt
intellectum agentem non esse aliud quam habitum principiorum
indemonstrabilium in nobis. Sed hoc esse non potest, quia etiam ipsa
principia indemonstrabilia cognoscimus abstrahendo a singularibus, ut
docet philosophus in I Poster. Unde oportet praeexistere intellectum
agentem habitui principiorum sicut causam ipsius; quia vero principia
comparantur ad intellectum agentem ut instrumenta quaedam eius, quia
per ea, facit alia intelligibilia actu.
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud philosophi, non aliquando
intelligit, aliquando vero non intelligit, non intelligitur de
intellectu agente, sed de intellectu in actu. Nam postquam
Aristoteles determinavit de intellectu possibili et agente,
necessarium fuit ut determinaret de intellectu in actu, cuius primo
differentiam ostendit ad intellectum possibilem. Nam intellectus
possibilis et res quae intelligitur, non sunt idem; sed intellectus
sive scientia in actu est idem rei scitae in actu, sicut et de sensu
idem dixerat, quod sensus et sensibile in potentia differunt, sed
sensus et sensibile in actu sunt unum et idem. Iterum ostendit ordinem
intellectus possibilis ad intellectum in actu: quia in uno et eodem
prius est intellectus in potentia quam in actu, non tamen simpliciter;
sicut et multoties consuevit hoc dicere de his quae exeunt de potentia
in actum. Et postea subdit verbum inductum, in quo ostendit
differentiam inter intellectum possibilem et inter intellectum in actu:
quia intellectus possibilis quandoque intelligit, et quandoque non;
quod non potest dici de intellectu in actu. Et similem differentiam
ostendit in III Physic., inter causas in potentia, et causas in
actu.
Ad secundum dicendum quod substantia animae est in potentia et in actu
respectu eorumdem phantasmatum, sed non secundum idem, ut supra
expositum est.
Ad tertium dicendum quod intellectus possibilis est in potentia
respectu intelligibilium, secundum esse quod habent in phantasmatibus.
Et secundum illud idem intellectus agens est actus respectu eorum;
tamen alia et alia ratione, ut ostensum est.
Ad quartum dicendum quod verba illa philosophi, quod hoc solum est
separatum et immortale perpetuum, non possunt intelligi de intellectu
agente; nam et supra dixerat, quod intellectus possibilis est
separatus. Oportet autem quod intelligantur de intellectu in actu
secundum contextum superiorum verborum, ut supra dictum est.
Intellectus enim in actu comprehendit et intellectum possibilem et
intellectum agentem. Et hoc solum animae est separatum et perpetuum et
immortale, quod continet intellectum agentem et possibilem; nam
ceterae partes animae non sunt sine corpore.
Ad quintum dicendum quod diversitas complexionum causat facultatem
intelligendi vel meliorem vel minus bonam, ratione potentiarum a quibus
abstrahit intellectus; quae sunt potentiae utentes organis
corporalibus, sicut imaginatio, memoria, et huiusmodi.
Ad sextum dicendum quod licet in anima nostra sit intellectus agens et
possibilis, tamen requiritur aliquid extrinsecum ad hoc quod
intelligere possimus. Et primo quidem requiruntur phantasmata a
sensibilibus accepta, per quae repraesententur intellectui rerum
determinatarum similitudines. Nam intellectus agens non est talis
actus in quo omnium rerum species determinatae accipi possint ad
cognoscendum; sicut nec lumen determinare potest visum ad species
determinatas colorum, nisi adsint colores determinantes visum.
Ulterius autem, cum posuerimus intellectum agentem esse quamdam
virtutem participatam in animabus nostris, velut lumen quoddam,
necesse est ponere aliam causam exteriorem a qua illud lumen
participetur. Et hanc dicimus Deum, qui interius docet; in quantum
huiusmodi lumen animae infundit, et supra huiusmodi lumen naturale
addit, pro suo beneplacito, copiosius lumen ad cognoscendum ea ad quae
naturalis ratio attingere non potest, sicut est lumen fidei et lumen
prophetiae.
Ad septimum dicendum, quod colores moventes visum sunt extra animam;
sed phantasmata, quae movent intellectum possibilem, sunt nobis
intrinseca. Et ideo, licet lux solis exterior sufficiat ad faciendum
colores visibiles actu, ad faciendum tamen phantasmata intelligibilia
esse actu, requiritur lux interior, quae est lux intellectus agentis.
Et praeterea, pars intellectiva animae est perfectior quam sensitiva;
unde necessarium est quod magis ei adsint sufficientia principia ad
propriam operationem: propter quod et secundum intellectivam partem
invenimur et recipere intelligibilia, et abstrahere ea, quasi in nobis
existente secundum intellectum virtute activa et passiva; quod circa
sensum non accidit.
Ad octavum dicendum quod licet sit similitudo quaedam intellectus
agentis ad artem, non oportet huiusmodi similitudinem quantum ad omnia
extendi.
Ad nonum dicendum quod intellectus agens non sufficit per se ad
reducendum intellectum possibilem perfecte in actum, cum non sint in eo
determinatae rationes omnium rerum, ut dictum est. Et ideo requiritur
ad ultimam perfectionem intellectus possibilis quod uniatur aliqualiter
illi agenti in quo sunt rationes omnium rerum, scilicet Deo.
Ad decimum dicendum quod intellectus agens nobilior est possibili,
sicut virtus activa nobilior quam passiva, et magis separatus,
secundum quod magis a similitudine materiae recedit; non tamen ita quod
sit substantia separata.
|
|