|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Boetius in libro de Trinit.: forma simplex
subiectum esse non potest. Sed anima est subiectum, scientiarum
scilicet et virtutum. Ergo non est forma simplex; ergo est composita
ex materia et forma.
2. Praeterea, Boetius dicit in libro de Hebdom. Id quod est,
participare aliquid potest; ipsum vero esse nihil participat; et pari
ratione subiecta participant, non autem formae; sicut album potest
aliquid participare praeter albedinem, non autem albedo. Sed anima
aliquid participat, ea scilicet quibus informatur anima. Ergo non est
forma tantum; est ergo composita ex materia et forma.
3. Praeterea, si anima est forma tantum, et est in potentia ad
aliquid, maxime videtur quod ipsum esse sit actus eius; non enim ipsa
est suum esse. Sed unius simplicis potentiae simplicissimus erit
actus. Non ergo poterit esse subiectum alterius nisi ipsius esse.
Manifestum est autem quod est aliorum subiectum. Non est ergo
substantia simplex, sed composita ex materia et forma.
4. Praeterea, accidentia formae sunt consequentia totam speciem;
accidentia vero materialia, sunt consequentia individuum hoc vel
illud; nam forma est principium speciei, materia vero est principium
individuationis. Si ergo anima sit forma tantum omnia eius accidentia
erunt consequentia totam speciem. Hoc autem patet esse falsum; nam
musicum et grammaticum et huiusmodi, non consequuntur totam speciem.
Anima ergo non est forma tantum, sed composita ex materia et forma.
5. Praeterea, forma est principium actionis, materia vero
principium patiendi. In quocumque ergo est actio et passio, ibi est
compositio formae et materiae. Sed in ipsa anima est actio et passio,
nam operatio intellectus possibilis est in patiendo; propter quod dicit
philosophus, quod intelligere est quoddam pati; operatio autem
intellectus agentis est in agendo, facit enim intelligibilia in
potentia intelligibilia in actu, ut dicitur in III de anima. Ergo
in anima est compositio formae et materiae.
6. Praeterea, in quocumque inveniuntur proprietates materiae, illud
oportet esse ex materia compositum. Sed in anima inveniuntur
proprietates materiae, scilicet esse in potentia, recipere, subiici,
et alia huiusmodi. Ergo anima est composita ex materia et forma.
7. Praeterea, agentium et patientium oportet esse materiam
communem, ut patet in I de Gener. Quidquid ergo pati potest ab
aliquo materiali, habet in se materiam. Sed anima habet pati ab
aliquo materiali, scilicet ab igne Inferni, qui est ignis corporeus,
ut Augustinus probat, XXI de Civ. Dei. Ergo anima in se
materiam habet.
8. Praeterea, actio agentis non terminatur ad formam tantum, sed ad
compositum ex materia et forma, ut probatur in VII Metaphys. Sed
actio agentis, scilicet Dei, terminatur ad animam. Ergo anima est
composita ex materia et forma.
9. Praeterea, illud quod est forma tantum statim est ens et unum;
et non indiget aliquo quod faciat ipsum ens et unum, ut dicit
philosophus in VIII Metaph. Sed anima indiget aliquo quod faciat
ipsam entem et unam, scilicet Deo creante. Ergo anima non est forma
tantum.
10. Praeterea, agens ad hoc necessarium est ut reducat aliquid de
potentia in actum. Sed reduci de potentia in actum competit solum
illis in quibus est materia et forma. Si igitur anima non sit
composita ex materia et forma non indiget causa agente; quod patet esse
falsum.
11. Praeterea, Alexander dicit in libro de intellectu, quod anima
habet intellectum ylealem. Yle autem dicitur prima materia. Ergo in
anima est aliquid de prima materia.
12. Praeterea, omne quod est vel est actus purus, vel potentia
pura, vel compositum ex potentia et actu. Sed anima non est actus
purus, quia hoc solius Dei est; nec est potentia pura, quia sic non
differret a prima materia. Ergo est composita ex potentia pura et
actu; ergo non est forma tantum, cum forma sit actus.
13. Praeterea, omne quod individuatur, individuatur ex materia.
Sed anima non individuatur ex materia in qua est, scilicet ex
corpore; quia perempto corpore cessaret eius individuatio. Ergo
individuatur ex materia ex qua. Habet ergo materiam partem sui.
14. Praeterea, agentis et patientis oportet esse aliquid commune,
ut patet in I de Gener. Sed anima patitur a sensibilibus, quae sunt
materialia; nec est dicere, quod in homine sit alia substantia animae
sensibilis et intellectualis. Ergo anima habet aliquid commune cum
materialibus; et ita videtur quod in se materiam habeat.
15. Praeterea, cum anima non sit simplicior quam Angelus, oportet
quod sit in genere quasi species, hoc enim Angelo convenit. Sed omne
quod est in genere sicut species, videtur esse compositum ex materia et
forma; nam genus se habet ut materia, differentia autem ut forma.
Ergo anima est composita ex materia et forma.
16. Praeterea, forma communis diversificatur in multis per
divisionem materiae. Sed intellectualitas est quaedam forma communis
non solum animabus, sed etiam Angelis. Ergo oportet quod etiam in
Angelis et in animabus sit aliqua materia, per cuius divisionem
huiusmodi forma distribuatur in multos.
17. Praeterea, omne quod movetur, habet materiam. Sed anima
movetur: per hoc enim ostendit Augustinus, quod anima non est divinae
naturae, quia est mutationi subiecta. Anima ergo est composita ex
materia et forma.
Sed contra, omne compositum ex materia et forma habet formam. Si
igitur anima est composita ex materia et forma, anima habet formam.
Sed anima est forma. Ergo forma habet formam; quod videtur
impossibile, quia sic esset ire in infinitum.
Respondeo. Dicendum quod circa hanc quaestionem diversimode aliqui
opinantur. Quidam dicunt quod anima, et omnino omnis substantia
praeter Deum, est composita ex materia et forma. Cuius quidem
positionis primus auctor invenitur Avicebron auctor libri fontis
vitae. Huius autem ratio est, quae etiam in obiiciendo est tacta,
quod oportet in quocumque inveniuntur proprietates materiae, inveniri
materiam. Unde cum in anima inveniantur proprietates materiae, quae
sunt recipere, subiici, esse in potentia, et alia huiusmodi;
arbitratur esse necessarium quod in anima sit materia. Sed haec ratio
frivola est, et positio impossibilis. Debilitas autem huius rationis
apparet ex hoc, quod recipere et subiici et alia huiusmodi non secundum
eamdem rationem conveniunt animae et materiae primae. Nam materia
prima recipit aliquid cum transmutatione et motu. Et quia omnis
transmutatio et motus reducitur ad motum localem, sicut ad primum et
communiorem, ut probatur in VIII Physic.; relinquitur quod
materia in illis tantum invenitur in quibus est potentia ad ubi.
Huiusmodi autem sunt solum corporalia, quae loco circumscribuntur.
Unde materia non invenitur nisi in rebus corporalibus, secundum quod
philosophi de materia sunt locuti; nisi aliquis materiam sumere velit
aequivoce. Anima autem non recipit cum motu et transmutatione, immo
per separationem a motu et a rebus mobilibus: secundum quod dicitur in
III Physic. quod in quiescendo fit anima sciens et prudens. Unde
etiam philosophus dicit, III de anima, quod intelligere dicitur
pati alio modo quam sit in rebus corporalibus passio. Si quis ergo
concludere velit animam esse ex materia compositam per hoc quod recipit
vel patitur, manifeste ex aequivocatione decipitur. Sic ergo
manifestum est rationem praedictam esse frivolam. Quod etiam positio
sit impossibilis, multipliciter manifestum esse potest. Primo
quidem, quia forma materiae adveniens constituit speciem. Si ergo
anima sit ex materia et forma composita, ex ipsa unione formae ad
materiam animae, constituetur quaedam species in rerum natura. Quod
autem per se habet speciem, non unitur alteri ad speciei
constitutionem, nisi alterum ipsorum corrumpatur aliquo modo; sicut
elementa uniuntur ad componendam speciem mixti. Non igitur anima
uniretur corpori ad constituendam humanam speciem; sed tota species
humana consisteret in anima: quod patet esse falsum; quia si corpus
non pertineret ad speciem hominis, accidentaliter animae adveniret.
Non autem potest dici, quod secundum hoc nec manus est composita ex
materia et forma, quia non habet completam speciem, sed est pars
speciei; manifestum est enim quod materia manus non seorsum sua forma
perficitur; sed una forma est quae simul perficit materiam totius
corporis et omnium partium eius; quod non posset dici de anima, si
esset ex materia et forma composita. Nam prius oporteret materiam
animae ordine naturae perfici per suam formam, et postmodum corpus
perfici per animam. Nisi forte quis diceret, quod materia animae
esset aliqua pars materiae corporalis; quod est omnino absurdum. Item
positio prima ostenditur impossibilis ex hoc quod in omni composito ex
materia et forma materia se habet ut recipiens esse, non autem ut quo
aliquid est; hoc enim proprium est formae. Si ergo anima sit
composita ex materia et forma, impossibile est quod anima se tota sit
principium formale essendi corpori. Non igitur anima erit forma
corporis, sed aliquid animae. Quidquid autem est illud quod est forma
huius corporis, est anima. Non igitur illud quod ponebatur compositum
ex materia et forma, est anima, sed solum forma eius. Apparet etiam
hoc esse impossibile alia ratione. Si enim anima est composita ex
materia et forma, et iterum corpus: utrumque eorum habebit per se suam
unitatem; et ita necessarium erit ponere aliquid tertium quo uniatur
anima corpori. Et hoc quidam sequentes praedictam positionem
concedunt. Dicunt enim, animam uniri corpori mediante luce:
vegetabile quidem mediante luce caeli siderei; sensibile vero mediante
luce caeli crystallini; rationale vero mediante luce caeli Empirei.
Quae omnino fabulosa sunt. Oportet enim immediate animam uniri
corpori sicut actum potentiae, sicut patet in VIII metaphysicorum.
Unde manifestum fit quod anima non potest esse composita ex materia et
forma; non tamen excluditur quin in anima sit actus et potentia; nam
potentia et actus non solum in rebus mobilibus, sed etiam in
immutabilibus inveniuntur, et sunt communiora, sicut dicit philosophus
in VIII Metaph., cum materia non sit in rebus immobilibus.
Quomodo autem in anima actus et potentia inveniantur sic considerandum
est ex materialibus ad immaterialia procedendo. In substantiis enim ex
materia et forma compositis tria invenimus, scilicet materiam et formam
et ipsum esse. Cuius quidem principium est forma; nam materia ex hoc
quod recipit formam, participat esse. Sic igitur esse consequitur
ipsam formam. Nec tamen forma est suum esse, cum sit eius
principium. Et licet materia non pertingat ad esse nisi per formam,
forma tamen in quantum est forma, non indiget materia ad suum esse,
cum ipsam formam consequatur esse; sed indiget materia, cum sit talis
forma, quae per se non subsistit. Nihil ergo prohibet esse aliquam
formam a materia separatam, quae habeat esse, et esse sit in huiusmodi
forma. Ipsa enim essentia formae comparatur ad esse sicut potentia ad
proprium actum. Et ita in formis per se subsistentibus invenitur et
potentia et actus, in quantum ipsum esse est actus formae
subsistentis, quae non est suum esse. Si autem aliqua res sit quae
sit suum esse, quod proprium Dei est, non est ibi potentia et actus,
sed actus purus. Et hinc est quod Boetius dicit in Lib. de
hebdomadibus quod in aliis quae sunt post Deum, differt esse et quod
est; vel, sicut quidam dicunt, quod est et quo est. Nam ipsum esse
est quo aliquid est, sicut cursus est quo aliquis currit. Cum igitur
anima sit quaedam forma per se subsistens, potest esse in ea compositio
actus et potentiae, id est esse et quod est, non autem compositio
materiae et formae.
Ad primum ergo dicendum quod Boetius loquitur ibi de forma quae est
omnino simplex, scilicet de divina essentia; in qua cum nihil sit de
potentia, sed sit actus purus, omnino subiectum esse non potest.
Aliae autem formae simplices, etsi sint subsistentes, ut Angeli et
anima, possunt tamen esse subiecta secundum quod habent aliquid de
potentia, ex qua competit eis ut aliquid recipere possint.
Ad secundum dicendum quod ipsum esse est actus ultimus qui
participabilis est ab omnibus, ipsum autem nihil participat; unde si
sit aliquid quod sit ipsum esse subsistens, sicut de Deo dicimus,
nihil participare dicimus. Non autem est similis ratio de aliis formis
subsistentibus, quas necesse est participare ad ipsum ut potentiam ad
actum; et ita, cum sint quodammodo in potentia, possunt aliquid aliud
participare.
Ad tertium dicendum quod forma aliqua non solum comparatur ad ipsum
esse ut potentia ad actum, sed etiam nihil prohibet unam formam
comparari ad aliam ut potentiam ad actum, sicut diaphanum ad lumen, et
humorem ad calorem. Unde si diaphaneitas esset forma separata per se
subsistens, non solum esset susceptiva ipsius esse, sed etiam
luminis. Et similiter nihil prohibet formas subsistentes, quae sunt
Angeli et animae, non solum esse susceptiva ipsius esse, sed etiam
aliarum perfectionum. Sed tamen quanto huiusmodi formae subsistentes
perfectiores fuerint, tanto paucioribus participant ad sui
perfectionem, utpote in essentia suae naturae plus perfectionis
habentes.
Ad quartum dicendum quod licet animae humanae sint formae tantum, sunt
tamen formae individuatae in corporibus, et multiplicatae numero
secundum multiplicationem corporum; unde nihil prohibet quin aliqua
accidentia consequantur eas secundum quod sunt individuatae, quae non
consequuntur totam speciem.
Ad quintum dicendum quod passio quae est in anima, quae attribuitur
intellectui possibili, non est de genere passionum quae attribuuntur
materiae; sed aequivoce dicitur passio utrobique, ut patet per
philosophum in III de anima; cum passio intellectus possibilis
consistat in receptione, secundum quod recepit aliquid immaterialiter.
Et similiter actio intellectus agentis, non est eiusdem modi cum
actione formarum naturalium. Nam actio intellectus agentis consistit
in abstrahendo a materia, actio vero agentium naturalium in imprimendo
formas in materia. Unde ex huiusmodi actione et passione quae
invenitur in anima non sequitur quod anima sit composita ex materia et
forma.
Ad sextum dicendum quod recipere et subiici, et alia huiusmodi, alio
modo animae conveniunt quam materiae primae; unde non sequitur quod
proprietates materiae in anima inveniantur.
Ad septimum dicendum quod licet ignis Inferni, a quo anima patitur,
sit materialis et corporalis; non tamen anima patitur ab ipso
materialiter, per modum scilicet corporum materialium; sed patitur ab
eo afflictionem spiritualem, secundum quod est instrumentum divinae
iustitiae iudicantis.
Ad octavum dicendum quod actio generantis terminatur ad compositum ex
materia et forma, quia generans naturale non nisi ex materia generat;
actio vero creantis non est ex materia, unde non oportet quod actio
creantis terminetur ad compositum ex materia et forma.
Ad nonum dicendum quod ea quae sunt formae subsistentes, ad hoc quod
sint unum et ens, non requirunt causam formalem, quia ipsae sunt
formae; habent tamen causam exteriorem agentem, quae dat eis esse.
Ad decimum dicendum quod agens per motum reducit aliquid de potentia in
actum; agens autem sine motu non reducit aliquid de potentia in actum,
sed facit esse actu quod secundum naturam est in potentia ad esse, et
huiusmodi agens est creans.
Ad undecimum dicendum quod intellectus ylealis, id est materialis,
nominatur a quibusdam intellectus possibilis, non quia sit forma
materialis, sed quia habet similitudinem cum materia, in quantum est
in potentia ad formas intelligibiles, sicut materia ad formas
sensibiles.
Ad duodecimum dicendum quod licet anima non sit actus purus nec
potentia pura, non tamen sequitur quod sit composita ex materia et
forma, ut ex dictis manifestum est.
Ad decimumtertium dicendum quod anima non individuatur per materiam ex
qua sit, sed secundum habitudinem ad materiam in qua est: quod
qualiter possit esse, in quaestionibus praecedentibus manifestum est.
Ad decimumquartum dicendum quod anima sensitiva non patitur a
sensibilibus sed coniunctum; sentire enim, quod est pati quoddam, non
est animae tantum sed organi animati.
Ad decimumquintum dicendum quod anima non est in genere proprie quasi
species, sed quasi pars speciei humanae; unde non sequitur quod sit ex
materia et forma composita.
Ad decimumsextum dicendum quod intelligibilitas non convenit multis,
sicut una forma speciei distributa in multos secundum divisionem
materiae, cum sit forma spiritualis et immaterialis; sed magis
diversificatur secundum diversitatem formarum; sive sint formae
differentes specie, sicut homo et Angelus, sive sint differentes
numero solo, sicut animae diversorum hominum.
Ad decimumseptimum dicendum quod anima et Angeli dicuntur spiritus
mutabiles, prout possunt mutari secundum electionem; quae quidem
mutatio est de operatione in operationem: ad quam mutationem non
requiritur materia; sed ad mutationes naturales, quae sunt de forma ad
formam, vel de loco ad locum.
|
|