|
Et videtur quod non.
1. Quorum enim eadem est operatio propria et naturalis, illa sunt
eadem secundum speciem; quia per operationem natura rei cognoscitur.
Sed animae et Angeli est eadem operatio propria et naturalis,
scilicet intelligere. Ergo anima et Angelus sunt eiusdem speciei.
2. Sed dicebat quod intelligere animae est cum discursu, intelligere
vero Angeli est sine discursu; et sic non est eadem operatio secundum
speciem animae et Angeli.- Sed contra, diversarum operationum
secundum speciem non est eadem potentia. Sed nos per eamdem
potentiam, scilicet per intellectum possibilem, intelligimus quaedam
sine discursu, scilicet prima principia; quaedam vero cum discursu,
scilicet conclusiones. Ergo intelligere cum discursu et sine discursu
non diversificant speciem.
3. Praeterea, intelligere cum discursu et sine discursu videntur
differre sicut esse in motu et esse in quiete: nam discursus est quidam
motus intellectus de uno in aliud. Sed esse in motu et quiete non
diversificant speciem; nam motus reducitur ad illud genus in quo est
terminus motus ut dicit Commentator in III Physic. Unde et
philosophus ibidem dicit quod tot sunt species motus, quot et species
entis sunt, scilicet terminantis motum. Ergo nec intelligere cum
discursu et sine discursu differunt secundum speciem.
4. Praeterea, sicut Angeli intelligunt res in verbo, ita et animae
beatorum. Sed cognitio quae est in verbo est sine discursu; unde
Augustinus dicit, XV de Trin. quod in patria non erunt
cogitationes volubiles. Non ergo differt anima ab Angelo per
intelligere cum discursu et sine discursu.
5. Praeterea, omnes Angeli non conveniunt in specie, ut a multis
ponitur; et tamen omnes Angeli intelligunt sine discursu. Non ergo
intelligere cum discursu et sine discursu facit diversitatem speciei in
substantiis intellectualibus.
6. Sed dicebat quod etiam Angelorum alii perfectius aliis
intelligunt.- Sed contra, magis et minus non diversificant speciem.
Sed intelligere perfectius et minus perfecte non differunt nisi per
magis et minus. Ergo Angeli non differunt secundum speciem per hoc
quod magis perfecte vel minus perfecte intelligunt.
7. Praeterea, omnes animae humanae sunt eiusdem speciei, non tamen
omnes aequaliter intelligunt. Non ergo est differentia speciei in
substantiis intellectualibus per hoc quod est perfectius aut minus
perfecte intelligere.
8. Praeterea, anima humana dicitur intelligere discurrendo, per hoc
quod intelligit causam per effectum et e converso. Sed hoc etiam
contingit Angelis: dicitur enim in libro de causis, quod
intelligentia intelligit quod est supra se, quia est causatum ab ea;
et intelligit quod est sub se, quia est causa eius. Ergo non differt
Angelus ab anima per hoc quod est intelligere cum discursu et sine
discursu.
9. Praeterea, quaecumque perficiuntur eisdem perfectionibus videntur
esse eadem secundum speciem: nam proprius actus in propria potentia
fit. Sed Angelus et anima perficiuntur eisdem perfectionibus,
scilicet gratia, gloria et caritate. Ergo sunt eiusdem speciei.
10. Praeterea, quorum est idem finis videtur esse eadem species:
nam unumquodque ordinatur ad finem per suam formam, quae est principium
speciei. Sed Angeli et animae est idem finis, scilicet beatitudo
aeterna; ut patet per id quod dicitur Matth. XX, quod filii
resurrectionis erunt sicut Angeli in caelo; et Gregorius dicit quod
animae assumuntur ad ordines Angelorum. Ergo Angelus et anima sunt
eiusdem speciei.
11. Praeterea, si Angelus et anima specie differunt, oportet quod
Angelus sit superior anima in ordine naturae; et sic erit medius inter
animam et Deum. Sed inter mentem nostram et Deum non est medium,
sicut Augustinus dicit. Ergo Angelus et anima non differunt specie.
12. Praeterea, impressio eiusdem imaginis in diversis non
diversificat speciem; imago enim Herculis in auro et in argento sunt
eiusdem speciei. Sed tam in anima quam in Angelo est imago Dei.
Ergo Angelus et anima non differunt specie.
13. Praeterea, quorum est eadem definitio, est eadem species.
Sed definitio Angeli convenit animae; dicit enim Damascenus, quod
Angelus est substantia incorporea, semper mobilis, arbitrio libera,
Deo ministrans; gratia, non natura, immobilitatem suscipiens. Haec
autem omnia animae humanae conveniunt. Ergo anima et Angelus sunt
eiusdem speciei.
14. Praeterea, quaecumque conveniunt in ultima differentia, sunt
eadem specie: quia ultima differentia est constitutiva speciei. Sed
Angelus et anima conveniunt in ultima differentia: in hoc, scilicet,
quod est intellectuale esse; quod oportet esse ultimam differentiam,
cum nihil sit nobilius in natura animae vel Angeli: semper enim ultima
differentia est completissima. Ergo Angelus et anima non differunt
specie.
15. Praeterea, ea quae non sunt in specie, non possunt specie
differre. Sed anima non est in specie, sed magis est pars speciei.
Ergo non potest specie differre ab Angelo.
16. Praeterea, definitio proprie competit speciei. Ea ergo quae
non sunt definibilia, non videntur esse in specie. Sed Angelus et
anima non sunt definibilia, cum non sint composita ex materia et
forma, ut supra ostensum est; in omni enim definitione est aliquid ut
materia, et aliquid ut forma, ut patet per philosophum in VII
Metaph.: ubi ipse dicit quod si species rerum essent sine materia,
ut Plato posuit, non essent definibiles. Ergo Angelus et anima non
proprie possunt dici specie differre.
17. Praeterea, omnis species constat ex genere et differentia.
Genus autem et differentia in diversis fundantur; sicut genus
hominis, quod est animal, in natura sensitiva; et differentia eius,
quae est rationale, in natura intellectiva. In Angelo autem et anima
non sunt aliqua diversa super quae genus et differentia fundari
possint; essentia enim eorum est simplex forma, esse autem eorum nec
genus nec differentia esse potest. Philosophus enim probat in III
Metaph., quod ens nec est genus nec differentia. Ergo Angelus et
anima non habent genus et differentiam, et ita non possunt specie
differre.
18. Praeterea, quaecumque differunt specie, differunt per
differentias contrarias. Sed in substantiis immaterialibus non est
aliqua contrarietas: quia contrarietas est principium corruptionis.
Ergo Angelus et anima non differunt specie.
19. Praeterea, Angelus et anima praecipue differre videntur per
hoc quod Angelus non unitur corpori, anima vero unitur. Sed hoc non
potest facere animam differre specie ab Angelo: corpus enim comparatur
ad animam ut materia; materia vero non dat speciem formae, sed magis e
converso. Nullo igitur modo Angelus et anima differunt specie.
Sed contra, ea quae non differunt specie, sed numero, non differunt
nisi per materiam. Sed Angelus et anima non habent materiam, ut ex
superiori quaestione manifestatur. Ergo si Angelus et anima non
differunt specie, etiam numero non differunt; quod patet esse falsum.
Relinquitur ergo quod differunt specie.
Respondeo. Dicendum quod quidam dicunt animam humanam et Angelos
eiusdem esse speciei. Et hoc videtur primo posuisse Origenes: volens
enim vitare antiquorum haereticorum errores, qui diversitatem rerum
diversis attribuebant principiis, diversitate boni et mali
introducentes, posuit omnium rerum diversitatem ex libero arbitrio
processisse. Dixit enim, quod Deus fecit omnes creaturas rationales
a principio aequales; quarum quaedam Deo adhaerentes, in melius
profecerunt secundum modum adhaesionis ad Deum; quaedam vero a Deo
per liberum arbitrium recedentes, in deterius ceciderunt secundum
quantitatem recessus a Deo. Et sic quaedam earum sunt incorporatae
corporibus caelestibus, quaedam vero corporibus humanis, quaedam vero
usque ad malignitatem Daemonum perversae sunt: cum tamen ex suae
creationis principio essent omnes uniformes. Sed quantum ex eius
positione videri potest, Origenes attendit ad singularum creaturarum
bonum, praetermissa consideratione totius. Sapiens tamen artifex in
dispositione partium non considerat solum bonum huius partis aut
illius, sed multo magis bonum totius; unde aedificator non facit omnes
partes domus aeque pretiosas, sed magis et minus secundum quod congruit
ad bonam dispositionem domus. Et similiter in corpore animalis non
omnes partes habent oculi claritatem, quia esset animal imperfectum;
sed est diversitas in partibus animalis, ut animal possit esse
perfectum. Ita etiam Deus secundum suam sapientiam non omnia produxit
aequalia, sic enim imperfectum esset universum, cui multi gradus
entium deessent. Simile igitur est quaerere, in operatione Dei,
quare unam creaturam fecerit alia meliorem, sicut quaerere, quare
artifex in suo artificio partium diversitatem instituerit. Hac igitur
Origenis ratione remota, sunt aliqui eius positionem imitantes,
dicentes omnes intellectuales substantias esse unius speciei, propter
aliquas rationes quae in obiiciendo sunt tactae. Sed ipsa positio
videtur esse impossibilis. Si enim Angelus et anima ex materia et
forma non componuntur, sed sunt formae tantum, ut in praecedenti
quaestione dictum est; oportet quod omnis differentia qua Angeli ab
invicem distinguuntur, vel etiam ab anima, sit differentia formalis.
Nisi forte poneretur quod Angeli etiam essent uniti corporibus, sicut
et animae; ut ex habitudine ad corpora differentia materialis in eis
esse posset, sicut et de animabus dictum est supra. Sed hoc non
ponitur communiter; et si hoc poneretur, non proficeret ad hanc
positionem; quia manifestum est quod illa corpora specie differrent ab
humanis corporibus quibus animae uniuntur; et diversorum corporum
secundum speciem, diversas perfectiones secundum speciem oportet esse.
Hoc igitur dempto, quod Angeli non sint formae corporum, si non sint
compositi ex materia et forma, non remanet Angelorum ab invicem vel ab
anima differentia, nisi formalis. Formalis autem differentia speciem
variat. Nam forma est quae dat esse rei. Et sic relinquitur quod non
solum Angeli ab anima, sed ipsi etiam ab invicem, specie differant.
Si quis autem ponat quod Angeli et anima sint ex materia et forma
compositi, adhuc haec opinio stare non potest. Si enim tam in
Angelis quam in anima sit materia de se una, sicut omnium corporum
inferiorum est materia una, diversificata tantum secundum formam;
oportebit etiam quod divisio illius materiae unius et communis sit
principium distinctionis Angelorum ab invicem et ab anima. Cum autem
de ratione materiae sit quod de se careat omni forma, non poterit
intelligi divisio materiae ante receptionem formae, quae secundum
materiae divisionem multiplicatur, nisi per dimensiones quantitativas;
unde philosophus dicit in I Physic., subtracta quantitate,
substantia remanet indivisibilis. Quae autem componuntur ex materia
dimensioni subiecta, sunt corpora, et non solum corpori unita. Sic
igitur Angelus et anima sunt corpora, quod nullus sanae mentis dixit;
praesertim cum probatum sit quod intelligere non potest esse actus
corporis ullius. Si vero materia Angelorum et animae non sit una et
communis, sed diversorum ordinum; hoc non potest esse nisi secundum
ordinem ad formas diversas; sicut ponitur quod corporum caelestium et
inferiorum non est una materia communis: et sic talis materiae
differentia speciem faciet diversam. Unde impossibile videtur quod
Angeli et anima sint eiusdem speciei. Secundum autem quid specie
differant, considerandum restat. Oportet autem nos in cognitionem
substantiarum intellectualium per considerationem substantiarum
materialium pervenire. In substantiis autem materialibus diversi
gradus perfectionis naturae diversitatem speciei constituunt; et hoc
quidem facile patet, si quis ipsa genera materialium substantiarum
consideret. Manifestum est enim quod corpora mixta supergrediuntur
ordine perfectionis elementa, plantae autem corpora mineralia, et
animalia plantas; et in singulis generibus secundum gradum perfectionis
naturalis diversitas specierum invenitur. Nam in elementis terra est
infimum, ignis vero nobilissimum. Similiter autem in mineralibus
gradatim natura invenitur per diversas species proficere usque ad
speciem auri. In plantis etiam usque ad speciem arborum perfectarum,
et in animalibus usque ad speciem hominis; cum tamen quaedam animalia
sint plantis propinquissima, ut immobilia, quae habent solum tactum.
Et similiter plantarum quaedam sunt inanimatis propinquae, ut patet
per philosophum in Lib. de vegetabilibus; et propter hoc philosophus
dicit in VIII Metaphys., quod species rerum naturalium sunt sicut
species numerorum, in quibus unitas addita vel subtracta variat
speciem. Ita igitur et in substantiis immaterialibus diversus gradus
perfectionis naturae facit differentiam speciei; sed quantum ad aliquid
differenter se habet in substantiis immaterialibus et materialibus.
Ubicumque enim est diversitas graduum, oportet quod gradus
considerentur per ordinem ad aliquod unum principium. In substantiis
igitur materialibus attenduntur diversi gradus speciem diversificantes
in ordine ad primum principium, quod est materia. Et inde est quod
primae species sunt imperfectiores, posteriores vero perfectiores et
per additionem se habentes ad primas; sicut mixta corpora habent
speciem perfectiorem quam sint species elementorum, utpote habentes in
se quidquid habent elementa, et adhuc amplius; unde similis est
comparatio plantarum ad corpora mineralia, et animalium ad plantas.
In substantiis vero immaterialibus ordo graduum diversarum specierum
attenditur, non quidem secundum comparationem ad materiam, quam non
habent, sed secundum comparationem ad primum agens, quod oportet esse
perfectissimum. Et ideo prima species in eis est perfectior secunda,
utpote similior primo agenti; et secunda diminuitur a perfectione
primae et sic deinceps usque ad ultimam earum. Summa autem perfectio
primi agentis in hoc consistit, quod in uno simplici habet omnimodam
bonitatem et perfectionem. Unde quanto aliqua substantia immaterialis
fuerit primo agenti propinquior, tanto in sua natura simplici
perfectiorem habet bonitatem suam et minus indiget inhaerentibus formis
ad sui completionem. Et hoc quidem gradatim producitur usque ad animam
humanam, quae in eis tenet ultimum gradum, sicut materia prima in
genere rerum sensibilium; unde in sui natura non habet perfectiones
intelligibiles, sed est in potentia ad intelligibilia, sicut materia
prima ad formas sensibiles. Unde ad propriam operationem indiget ut
fiat in actu formarum intelligibilium, acquirendo eas per sensitivas
potentias a rebus exterioribus; et cum operatio sensus sit per organum
corporale, ex ipsa conditione suae naturae competit ei quod corpori
uniatur, et quod sit pars speciei humanae, non habens in se speciem
completam.
Ad primum ergo dicendum quod intelligere Angeli et animae non est
eiusdem speciei. Manifestum est enim, quod si formae quae sunt
principia operationum, differunt specie, necesse est et operationes
ipsas specie differre; sicut calefacere et infrigidare differunt
secundum differentiam caloris et frigoris. Species autem
intelligibiles quibus animae intelligunt sunt a phantasmatibus
abstractae; et ita non sunt eiusdem rationis cum speciebus
intelligibilibus quibus Angeli intelligunt, quae sunt eis innatae,
secundum quod dicitur in libro de causis quod omnis intelligentia est
plena formis. Unde et intelligere hominis et Angeli non est eiusdem
speciei. Ex hac differentia provenit quod Angelus intelligit sine
discursu, anima autem cum discursu; quae necesse habet ex sensibilibus
effectibus in virtutes causarum pervenire, et ab accidentibus
sensibilibus in essentias rerum, quae non subiacent sensui.
Ad secundum dicendum quod anima intellectualis principia et
conclusiones intelligit per species a phantasmatibus abstractas; et
ideo non est diversum intelligere secundum speciem.
Ad tertium dicendum quod motus reducitur ad genus et speciem eius ad
quod terminatur motus; in quantum eadem forma est quae ante motum est
tantum in potentia, in ipso motu medio modo inter actum et potentiam,
et in termino motus in actu completo. Sed intelligere Angeli sine
discursu, et intelligere animae cum discursu, non est secundum formam
eamdem specie; unde non oportet quod sit unitas speciei.
Ad quartum dicendum quod species rei iudicatur secundum operationem
competentem ei secundum propriam naturam, non autem secundum
operationem quae competit ei secundum participationem alterius naturae.
Sicut non iudicatur species ferri secundum adustionem, quae competit
ei prout est ignitum; sic enim eadem iudicaretur species ferri et
ligni, quod etiam ignitum adurit. Dico autem quod videre in verbo est
operatio supra naturam animae et Angeli, utrique conveniens secundum
participationem superioris naturae, scilicet divinae, per
illustrationem gloriae. Unde non potest concludi quod Angeli et anima
sint eiusdem speciei.
Ad quintum dicendum quod etiam in diversis Angelis non sunt species
intelligibiles eiusdem rationis. Nam quanto substantia intellectualis
est superior et Deo propinquior, qui omnia per unum, quod est sua
essentia, intelligit; tanto formae intelligibiles in ipsa sunt magis
elevatae, et virtuosiores ad plura cognoscenda. Unde dicitur in
Lib. de causis, quod superiores intelligentiae intelligunt per formas
magis universales; et Dionysius dicit, quod superiores Angeli habent
scientiam magis universalem. Et ideo intelligere diversorum Angelorum
non est eiusdem speciei, licet utrumque sit sine discursu; quia
intelligunt per species innatas, non aliunde acceptas.
Ad sextum dicendum quod magis et minus est dupliciter. Uno modo
secundum quod materia eamdem formam diversimode participat, ut lignum
albedinem; et secundum hoc magis et minus non diversificant speciem.
Alio modo secundum diversum gradum perfectionis formarum; et hoc
diversificat speciem. Diversi enim colores specie sunt secundum quod
magis et minus propinque se habent ad lucem; et sic magis et minus in
diversis Angelis invenitur.
Ad septimum dicendum quod licet omnes animae non aequaliter
intelligant, tamen omnes intelligunt per species eiusdem rationis,
scilicet a phantasmatibus acceptas. Unde et hoc quod inaequaliter
intelligunt, convenit ex diversitate virtutum sensitivarum, a quibus
species abstrahuntur: quod etiam provenit secundum diversam
dispositionem corporum. Et sic patet quod secundum hoc magis et minus
non diversificant speciem, cum sequantur materialem diversitatem.
Ad octavum dicendum quod cognoscere aliquid per alterum contingit
dupliciter. Uno modo sicut cognoscere unum cognitum per aliud
cognitum, ita quod sit distincta cognitio utriusque; sicut homo per
principia cognoscit conclusionem, seorsum considerando utrumque. Alio
modo sicut cognoscitur aliquid cognitum per speciem qua cognoscitur; ut
videmus lapidem per speciem lapidis quae est in oculo. Primo igitur
modo cognoscere unum per alterum facit discursum, non autem secundo
modo. Sed hoc modo Angeli cognoscunt causam per effectum, et
effectum per causam, in quantum ipsa essentia Angeli est similitudo
quaedam suae causae, et assimilat sibi suum effectum.
Ad nonum dicendum quod perfectiones gratuitae conveniunt animae et
Angelo per participationem divinae naturae; unde dicitur II Petri,
I,: per quem maxima et pretiosa nobis dona donavit, ut divinae
naturae consortes, et cetera. Unde per convenientiam in istis
perfectionibus non potest concludi unitas speciei.
Ad decimum dicendum quod ea quorum unus est finis proximus et
naturalis, sunt unum secundum speciem. Beatitudo autem aeterna est
finis ultimus et supernaturalis. Unde ratio non sequitur.
Ad undecimum dicendum quod Augustinus non intelligit nihil esse medium
inter mentem nostram et Deum secundum gradum dignitatis et naturae,
quia una natura non sit alia nobilior; sed quia mens nostra immediate a
Deo iustificatur, et in eo beatificatur. Sicut si diceretur quod
aliquis miles simplex immediate est sub rege; non quia alii superiores
eo sint sub rege, sed quia nullus habet dominium super eum nisi rex.
Ad duodecimum dicendum quod neque anima neque Angelus est perfecta
imago Dei, sed solus filius; et ideo non oportet quod sint eiusdem
speciei.
Ad decimumtertium dicendum quod praedicta definitio non convenit animae
eodem modo sicut Angelo. Angelus enim est substantia incorporea,
quia non est corpus, et quia non est corpori unita; quod de anima dici
non potest.
Ad decimumquartum dicendum quod ponentes animam et Angelum unius
speciei esse, in hac ratione maximam vim constituunt sed non necessario
concludit. Quia ultima differentia debet esse nobilior non solum
quantum ad naturae nobilitatem, sed etiam quantum ad determinationem;
quia ultima differentia est quasi actus respectu omnium praecedentium.
Sic igitur intellectuale non est nobilissimum in Angelo vel anima,
sed intellectuale sic vel illo modo; sicut de sensibili patet. Alias
enim omnia bruta animalia essent eiusdem speciei.
Ad decimumquintum dicendum quod anima est pars speciei et tamen est
principium dans speciem; et secundum hoc quaeritur de specie animae.
Ad decimumsextum dicendum quod licet sola species definiatur proprie,
non tamen oportet quod omnis species sit definibilis. Species enim
immaterialium rerum non cognoscuntur per definitionem vel
demonstrationem, sicut cognoscitur aliquid in scientiis speculativis;
sed quaedam cognoscuntur per simplicem intuitum ipsarum. Unde nec
Angelus proprie potest definiri: non enim scimus de eo quid est; sed
potest notificari per quasdam negationes vel notificationes. Anima
etiam definitur ut est corporis forma.
Ad decimumseptimum dicendum quod genus et differentia possunt accipi
dupliciter. Uno modo secundum considerationem realem, prout
considerantur a metaphysico et naturali et sic oportet quod genus et
differentia super diversis naturis fundentur; et hoc modo nihil
prohibet dicere quod in substantiis spiritualibus non sit genus et
differentia, sed sint formae tantum et species simplices. Alio modo
secundum considerationem logicam; et sic genus et differentia non
oportet quod fundentur super diversas naturas, sed supra unam naturam
in qua consideratur aliquid proprium, et aliquid commune. Et sic
nihil prohibet genus et differentias ponere in substantiis
spiritualibus.
Ad decimumoctavum dicendum quod naturaliter loquendo de genere et
differentia, oportet differentias esse contrarias: nam materia, super
quam fundatur natura generis, est susceptiva contrariarum formarum.
Secundum autem considerationem logicam sufficit qualiscumque oppositio
in differentiis; sicut patet in differentiis numerorum, in quibus non
est contrarietas; et similiter est in spiritualibus substantiis.
Ad decimumnonum dicendum quod licet materia non det speciem, tamen ex
habitudine materiae ad formam attenditur natura formae.
|
|