|
Postulat a me vestra dilectio ut de articulis fidei et Ecclesiae
sacramentis aliqua vobis compendiose pro memoriali transcriberem, cum
dubitationibus quae circa haec moveri possent. Verum cum omne
theologorum studium versetur circa dubietates contingentes articulos
fidei et Ecclesiae sacramenta, si ad plenum vestrae petitioni
satisfacere vellem, oporteret totius theologiae comprehendere summatim
difficultates: quod quantum sit operosum, advertit vestra prudentia.
Unde ad praesens vobis sufficiat, si articulos fidei et Ecclesiae
sacramenta breviter vobis distinguam, et qui errores sunt circa
quemlibet eorum vitandi.
|
|