|
In primis igitur vos scire oportet, quod tota fides Christiana circa
divinitatem et humanitatem Christi versatur. Unde Christus voce
Ioannis loquens ait, Ioan. XIV, 1: creditis in Deum, et in
me credite. Circa utrumque autem horum a quibusdam sex, a quibusdam
septem articuli distinguuntur: et sic omnes articuli secundum quosdam
duodecim, secundum quosdam quatuordecim esse dicuntur. Primo igitur
sex articulos sic distinguunt circa fidem divinitatis. Sunt enim circa
divinitatem tria consideranda, scilicet unitas divinae essentiae,
Trinitas personarum, et effectus divinae virtutis. Primus igitur
articulus est ut credamus essentiae divinae unitatem, secundum illud
Deut. VI, 4: audi Israel: dominus Deus tuus, Deus unus est.
Contra hunc autem articulum plures errores vitandi occurrunt. Primo
quidem quorundam gentilium sive Paganorum, ponentium plures deos,
contra quos dicitur Exod. XX, 3: non habebis deos alienos coram
me. Secundus est error Manichaeorum, qui ponunt duo principia esse:
unum a quo sunt omnia bona, aliud a quo sunt omnia mala, contra quos
dicitur Isai. XLV, 6: ego dominus non est alter formans lucem,
et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum: quia ipse
secundum suam iustitiam infligit malum poenae, cum esse conspicit in
sua creatura malum culpae. Tertius est error Anthropomorphitarum
ponentium unum Deum, sed dicentium eum corporeum, et ad modum humani
corporis formatum, contra quos dicitur Ioan. IV, 24: spiritus
est Deus; et Isai. XL, 18: cui similem fecistis Deum, aut
quam imaginem ponetis ei? Quartus est error Epicureorum ponentium
quod Deus non habet providentiam et scientiam de rebus humanis, contra
quos dicitur I Petr. ult., 7: omnem sollicitudinem proiicientes
in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Quintus error est quorundam
gentilium philosophorum dicentium Deum non esse omnipotentem, sed quod
solum potest ea quae naturaliter fiunt, contra quos dicitur in Psal.
CXIII, 3: omnia quaecumque voluit, dominus fecit. Omnes
igitur hi derogant unitati divinae essentiae vel perfectioni, unde
contra omnes ponitur in symbolo: credo in unum Deum patrem
omnipotentem. Secundus articulus est, quod sunt tres personae divinae
in una essentia, secundum illud I Ioan. ult., 7: tres sunt qui
testimonium dant in caelo, pater, verbum et spiritus sanctus: et hi
tres unum sunt. Contra hunc autem articulum sunt plures errores.
Primus fuit Sabellii, qui posuit unam essentiam, sed Trinitatem
personarum negavit, dicens, quod una persona quandoque dicitur pater,
quandoque filius, quandoque spiritus sanctus. Secundus est error
Arii, qui posuit tres personas, sed negavit unitatem essentiae,
dicens filium esse alterius substantiae a patre, et esse creaturam, et
minorem patre, et sibi non coaequalem nec coaeternum, sed quod incepit
esse postquam non fuerat, et contra hos duos errores dicit dominus,
Ioan. X, 30: ego et pater unum sumus, quia, ut dicit
Augustinus, quod dicit unum, liberat te ab Ario; quod dicit sumus,
pluraliter, liberat te a Sabellio. Tertius est error Eunomii, qui
posuit filium dissimilem patri, contra quem dicitur Coloss. I,
15: qui est imago Dei invisibilis. Quartus est error Macedonii,
qui posuit spiritum sanctum esse creaturam, contra quem dicitur II
Corinth. III, 17: dominus autem spiritus est. Quintus est
error Graecorum, qui dicunt spiritum sanctum procedere a patre, sed
non a filio, contra quos dicitur Ioan. XIV, 26: Paraclitus
autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo: quia scilicet
eum mittit pater tanquam spiritum filii, et a filio procedentem, et
Ioan. XVI, 14, dicitur: ille me clarificabit, quia de meo
accipiet. Et contra hos omnes errores in symbolo dicitur: credo in
Deum patrem (...) et in filium eius unigenitum, non factum,
consubstantialem patri (...) et in spiritum sanctum dominum et
vivificantem qui ex patre filioque procedit. Alii vero quatuor
articuli divinitatis pertinent ad effectus divinae virtutis, quorum
primus, qui est tertius, pertinet ad creationem rerum in esse
naturae, secundum illud Psalm. CXLVIII, 5: dixit et facta
sunt. Contra hunc articulum primo quidem erravit Democritus et
Epicurus, ponentes quod nec materia mundi nec ipsa mundi compositio
est a Deo, sed quod mundus est casu factus per concursum corporum
indivisibilium, quae rerum principia aestimabant, contra quos dicitur
in Psal. XXXII, v. 6: verbo domini caeli firmati sunt, idest
secundum rationem aeternam, non autem casu. Secundus est error
Platonis et Anaxagorae, qui posuerunt mundum factum a Deo, sed ex
materia praeiacenti, contra quos dicitur in Psal. CXLVIII,
5: mandavit, et creata sunt, idest ex nihilo facta. Tertius est
error Aristotelis, qui posuit mundum a Deo factum non esse, sed ab
aeterno fuisse, contra quod dicitur Genes. I, 1: in principio
creavit Deus caelum et terram. Quartus est error Manichaeorum, qui
posuerunt Deum factorem invisibilium, sed visibilia a Diabolo facta,
contra quos dicitur Hebr. XI, 3: fide intelligimus aptata esse
saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Quintus
est error Simonis magi et Menandri eius discipuli, et multorum
aliorum haereticorum eos sequentium, qui creationem mundi non Deo,
sed Angelis attribuunt, contra quos dicit Paulus Act. XVII,
v. 24: Deus qui fecit mundum, et omnia quae in eo sunt. Sextus
est error eorum qui posuerunt, Deum per seipsum non gubernare mundum,
sed per quasdam potestates sibi subiectas, contra quos dicitur Iob.
XXXIV, 13: quem constituit alium super terram, aut quem posuit
super orbem quem fabricatus est? Et contra hos errores dicitur in
symbolo: factorem vel creatorem caeli et terrae, visibilium omnium et
invisibilium. Quartus articulus pertinet ad effectum gratiae, per
quam vivificatur Ecclesia a Deo, secundum illud Roman. III, v.
24: iustificati gratis per gratiam ipsius, scilicet Dei: et sub
articulo isto comprehenduntur omnia sacramenta Ecclesiae, et
quaecumque pertinent ad Ecclesiae unitatem, et dona spiritus sancti,
et iustitia hominum. Et quia de sacramentis Ecclesiae posterius est
tractandum, de his interim supersedeamus, et alios errores contra hunc
articulum exponamus. Quorum primus est Cerinthi et Ebionis, et
etiam Nazaraeorum, qui dixerunt gratiam Christi non sufficienter ad
salutem operari, nisi aliquis circumcisionem et alia legis mandata
custodiat, contra quos dicitur Roman. III, 28: arbitramur
iustificari hominem per fidem sine operibus legis. Secundus est error
Donatistarum, qui posuerunt gratiam Christi solum in Africa
remansisse, quia scilicet totus alius mundus communicabat Caeciliano
Carthaginensi episcopo, quem ipsi condemnaverunt, et in hoc negabant
unitatem Ecclesiae, contra quos dicitur ad Coloss. III, 11:
in Christo Iesu non est gentilis et Iudaeus, circumcisio et
praeputium, barbarus et Scytha, servus et liber; sed omnia in
omnibus Christus. Tertius est error Pelagianorum, qui quidem primo
negaverunt peccatum originale esse in parvulis, contra id quod dicit
apostolus ad Roman. V, 12: per unum hominem peccatum in hunc
mundum intravit, et per peccatum mors: ita et in omnes homines mors
pertransiit, in quo omnes peccaverunt; et in Psalm. l, 7,
dicitur: ecce in iniquitatibus conceptus sum. Secundo dicunt quod
principium boni operis inest homini a seipso, sed consummatio est a
Deo, contra id quod dicit apostolus Philipp. II, 13: Deus est
qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate. Tertio
dicunt gratiam dari homini secundum sua merita, contra id quod dicitur
Rom. XI, 6: si autem gratia, iam non ex operibus: alioquin
gratia iam non esset gratia. Quartus error est Origenis, qui posuit
omnes animas creatas cum Angelis simul, et pro diversitate eorum quae
ibi egerunt, quosdam homines vocari a Deo per gratiam, quosdam vero
in infidelitate relinqui, contra quod dicit apostolus ad Rom. IX,
11: cum nondum nati essent, aut aliquid boni egissent aut mali (ut
secundum electionem propositum Dei maneret) non ex operibus, sed ex
vocante dictum est ei, quia maior serviet minori. Quintus error est
Cathaphrygiarum, idest Montani, Priscae, et Maximillae qui
dicunt, prophetas quasi arreptitios fuisse, et quod non prophetaverunt
per spiritum sanctum, contra quos dicitur II Petr. I, 21: non
enim voluntate humana allata est aliquando prophetia; sed spiritu
sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Sextus est error
Cerdonis, qui primo dixit, Deum legis et prophetarum non esse patrem
Christi, nec bonum Deum esse, sed iustum: patrem vero Christi
bonum esse; quem etiam Manichaei secuti sunt, legem reprobantes:
contra quos dicitur Roman. VII, 12: lex quidem sancta, et
mandatum sanctum et iustum et bonum: et ibid. I, 2, dicitur: quod
ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de filio suo.
Septimus error est eorum qui quaedam quae ad perfectionem vitae
pertinent, asserunt esse ad necessitatem salutis. Quorum quidam
fuerunt qui se arrogantissime apostolos vocaverunt, qui nullam spem
putant habere salutis eos qui coniugibus utuntur, et propria
possident. Alii vero, scilicet Tatiani, non vescuntur carnibus, et
eas omnino abominantur, secundum illud apostoli I ad Timoth. IV,
1-3: in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes
spiritibus erroris, et doctrinis Daemoniorum, in hypocrisi loquentium
mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium
nubere, et abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum
gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem. Dicunt
enim quod promissio de adventu spiritus sancti non fuit in apostolis
completa, sed in eis, contra illud quod dicitur Act. II.
Eutychiani etiam dicunt homines non posse salvari nisi continue orent,
propter illud quod dominus dicit Luc. XVIII, 1: oportet semper
orare, et non deficere: quod sic accipitur, secundum Augustinum, ut
nullum diem praetermittant circa orandi opera. Alii vero qui
Passalonitae dicuntur, intantum silentio student, ut naribus et
labiis digitum apponant: passalos enim Graece dicitur palus, et
ranchos nasus. Quidam etiam dicunt, quod homines non possunt salvari
nisi semper nudis pedibus ambulent: contra quos omnes dicit apostolus
I Corinth. X, 22: omnia mihi licent, sed non omnia expediunt,
ex quibus datur intelligi quod licet aliqua a sanctis viris assumantur
tanquam expedientia, non tamen propter hoc opposita redduntur
illicita. Octavus error est eorum qui dicunt e contrario, opera
perfectionis non esse praeferenda communi vitae fidelium, sicut
Iovinianus posuit quod virginitas non praefertur coniugio, contra
illud quod dicitur I Corinth. VII, 38: qui matrimonio iungit
virginem suam bene facit; et qui non iungit melius facit; et sicut
Vigilantius, qui aequavit statum divitias possidentium statui
paupertatis propter Christum assumptae, contra quem dicit dominus
Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia
quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et
veni, sequere me. Nonus error est negantium liberum arbitrium, sicut
quidam negavit, dicens, animas quae sunt malae creationis, non posse
non peccare, contra quos dicitur I Ioan. II, 1: haec scribo
vobis ut non peccetis. Decimus error est Priscianistarum, et etiam
mathematicorum dicentium, homines fatalibus stellis obligatos, ita
scilicet quod eorum opera sunt necessitati stellarum subiecta, contra
quos dicitur Ierem. X, 2: a signis caeli nolite metuere quae
timent gentes. Undecimus error est dicentium quod homines Dei gratiam
et caritatem habentes, peccare non possunt, ita quod asserunt eos qui
aliquando peccaverunt, nunquam caritatem habuisse, contra quos dicitur
Apocal. II, 4-5: caritatem tuam primam reliquisti: memor esto
itaque unde excideris. Duodecimus error est eorum qui ea quae ab
Ecclesia Dei universaliter sunt statuta, dicunt non esse observanda,
sicut Aeriani, qui dicunt statuta ieiunia non esse solemniter
celebranda, sed cum quis voluerit, ieiunet, ne videatur esse sub
lege; et sicut Tesseradecathitae, idest Quartodecumani, qui dicunt
quartadecima luna Pascha esse celebrandum, quocumque die septimanae
occurreret; et eadem ratio est de quibuscumque ab Ecclesia statutis.
Et contra omnes istos errores in symbolo apostolorum dicitur: sanctam
Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem, remissionem
peccatorum; et in symbolo patrum dicitur: qui locutus est per
prophetas, et unam sanctam Catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum. Quintus articulus
est de resurrectione mortuorum, de quo dicitur I Corinth. XV,
51: omnes quidem resurgemus. Contra quem etiam sunt plures
errores. Quorum primus est error Valentini, qui carnis
resurrectionem negavit, quem etiam plures haeretici sunt secuti:
contra quem dicitur I Corinth. XV, 12: si Christus praedicatur
quod resurrexit a mortuis; quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam
resurrectio mortuorum non est? Secundus est error Hymenaei et
Phileti, contra quos dicit apostolus II Timoth. II, quod a
veritate exciderunt, dicentes resurrectionem iam factam, vel quia non
credebant nisi resurrectionem spiritualem, vel quia non credebant alios
resurrecturos, nisi illos qui cum Christo resurrexerunt. Tertius est
error quorundam haereticorum modernorum, qui dicunt resurrectionem
futuram, non tamen eorundem corporum, sed quod animae resument quaedam
corpora caelestia, contra quos apostolus dicit I Corinth. XV,
53: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc
induere immortalitatem. Quartus est error Eutychii patriarchae
Constantinopolitani, qui posuit corpora nostra in resurrectione aeri
vel vento similari, quod Gregorius narrat in XIV Moralium, contra
quem est quod dominus post resurrectionem suam corpus suum discipulis
palpandum praebuit, dicens, Luc. ult., 39: palpate, et
videte, cum tamen apostolus dicat, Philip. III, 21, quod
reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis
suae. Quintus error est dicentium, quod corpora humana in
resurrectione vertentur in spiritum, contra quos dicitur Luc. ult.,
v. 39: spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
Sextus error est Cerinthi, qui mille annos post resurrectionem in
terreno regno fabulatur futuros, in quibus homines carnales ventris ac
libidinis voluptates habebunt, contra quem dicitur Matth. XXII,
30: in resurrectione neque nubent neque nubentur. Quidam dixerunt
etiam, quod post resurrectionem mortuorum, in eodem statu in quo nunc
est, mundus manebit, contra quos dicitur Apoc. XXI, 1: vidi
caelum novum et terram novam. Et apostolus dicit Roman. VIII,
21, quod ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in
libertatem gloriae filiorum Dei. Et contra omnes hos errores
dicitur: carnis resurrectionem; et in alio symbolo: exspecto
resurrectionem mortuorum. Sextus articulus pertinet ad ultimum
effectum divinitatis, qui est remuneratio bonorum et punitio malorum,
secundum illud Psalm. LXI, 12: tu reddes unicuique iuxta opera
sua. Et circa hunc etiam fuerunt multi errores. Quorum primus est
dicentium, quod anima moritur cum corpore, sicut Arabs asserit, vel
etiam post modicum intervallum, sicut Zeno dixit, ut recitatur in
Lib. de ecclesiasticis dogmatibus, contra quod est quod apostolus
dicit Philip. I, 23: desiderium habens dissolvi, et esse cum
Christo; et Apocal. VI, 9: vidi subtus altare Dei animas
interfectorum propter verbum Dei. Secundus error est Origenis, qui
posuit homines et Daemones damnatos iterum posse purgari, et redire in
gloriam; et Angelos sanctos et homines beatos iterum posse deduci ad
mala, quod est contra auctoritatem domini, Matth. XXV, 46:
ibunt hi in supplicium aeternum; iusti autem in vitam aeternam.
Tertius est error dicentium, omnes poenas et omnia praemia malorum et
bonorum futuras esse aequales, contra quorum primum dicitur I
Corinth. XV, 41: stella a stella differt in claritate: sic et
resurrectio mortuorum: contra secundum quod dicitur Matth. XI,
22: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis.
Quartus error est dicentium animas malorum non statim post mortem
descendere ad Infernum, nec aliquas sanctorum animas Paradisum
intrare ante diem iudicii, contra quos dicitur Luc. XVI, 22,
quod mortuus est dives, et sepultus est in Inferno; et II
Corinth. V, 1, dicitur: scimus enim quoniam si terrestris domus
nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo
habemus domum non manu factam, sed aeternam in caelis. Quintus est
error dicentium, non esse Purgatorium animarum post mortem, eorum
scilicet qui in caritate decesserunt, sed aliquid purgabile habent,
contra quos dicitur I Corinth. III, 12: si quis aedificaverit
supra fundamentum (scilicet fidei per dilectionem operantis) lignum,
foenum, stipulam (...) detrimentum patietur, ipse autem salvus
erit; sic tamen quasi per ignem: et contra hos errores dicitur in
symbolo, vitam aeternam. Amen. Alii vero qui septem articulos circa
fidem divinitatis assignant, eos sic distinguunt, ut primus sit de
essentiae unitate; secundus de persona patris; tertius de persona
filii; quartus de persona spiritus sancti; quintus de effectu
creationis; sextus de effectu iustificationis; septimus de effectu
remunerationis, sub quo comprehendunt resurrectionem et vitam
aeternam. Et sic dum praedictorum sex articulorum secundum dividunt in
tres, quintum vero et sextum compingunt in unum, fiunt secundum eos
septem articuli. Nec refert quantum ad veritatem fidei vel errorum
vitationem, qualiter distinguantur. Nunc restat considerare articulos
qui pertinent ad humanitatem Christi. Circa quam sex articulos
distinguunt: quorum primus est circa conceptionem et nativitatem
Christi, secundum quod dicitur Isai. VII, 14, et introducitur
Matth. I, 23: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et
vocabitur nomen eius Emmanuel. Et circa hunc multi fuerunt errores,
quorum primus fuit dicentium Christum fuisse purum hominem, et quod
non semper fuit, sed a Maria sumpsit exordium, et iste est error
Carpocratis et Cerinthi et Ebionis et Pauli Samosateni et
Photini, contra quos dicitur Rom. IX, 5: ex quibus est
Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in
saecula. Secundus error est Manichaeorum dicentium, quod Christus
non habuit verum corpus, sed phantasticum, contra quod est quod
dominus Luc. ult., reprehendit errorem discipulorum suorum, qui
conturbati et perterriti existimabant se spiritum videre; et Matth.
XIV, 26: videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt
dicentes, quia phantasma est, et prae timore clamaverunt: quorum
opinionem dominus removit, dicens, vers. 27: habete fiduciam, ego
sum, nolite timere. Tertius error est Valentini, qui dicit,
Christum caeleste corpus attulisse, nihilque de virgine assumpsisse,
sed per ipsam tanquam per rivum aut fistulam sine ulla de illa assumpta
carne transisse, contra quod dicitur Galat. IV, 4: misit Deus
filium suum factum ex muliere. Quartus est error Apollinaris qui
dixit, aliquid verbi in carnem fuisse conversum aut transmutatum, non
autem carnem de Mariae carne susceptam. Propter illud enim quod
dicitur Ioan. I, 14: verbum caro factum est, intelligit quod
verbum sit in carnem conversum, contra quod statim ibidem subditur: et
habitavit in nobis. Non autem in nostra natura integre habitasset, si
fuisset in carnem conversum. Unde intelligendum est: verbum caro
factum est, idest, verbum factum est homo. Sic enim frequenter caro
sumitur in Scripturis, secundum illud Isai. XL, 5: videbit
omnis caro pariter quod os domini locutum est. Quintus error est
Arii, qui posuit Christum humanam animam non habuisse, sed verbum
fuisse loco animae, contra quod dicitur Ioan. X, 17: ego pono
animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono
eam a meipso. Sextus error est Apollinaris, qui cum praedicto
testimonio et aliis convinceretur humanam animam Christum habuisse,
posuit quod Christus non habuit intellectum humanum, sed verbum Dei
fuit ei loco intellectus, contra quod est quod dominus se hominem esse
confitetur. Ioan. VIII, 40: quaeritis me interficere,
hominem qui veritatem locutus sum vobis. Non autem fuisset homo, si
anima rationali caruisset. Septimus est error Eutychis qui posuit in
Christo unam naturam compositam ex divinitate et humanitate, contra
quod apostolus dicit, Phil. II, 6: qui cum in forma Dei esset,
non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum
exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus,
et habitu inventus ut homo: manifeste distinguens in eo duas naturas,
divinam et humanam. Octavus error est Monothelitarum, ponentium in
Christo unam scientiam, operationem et voluntatem, contra quos
dominus dicit Matth. XXVI, 39: non sicut ego volo, sed sicut
tu. Ubi manifeste in Christo ponitur alia voluntas humana, alia
divina, quae est communis patri et filio. Nonus error est Nestorii,
qui posuit Christum, Deum perfectum, et hominem perfectum, et tamen
aliam dixit esse personam Dei, aliam hominis, et quod non est facta
unio Dei et hominis in una persona Christi, sed solum secundum
gratiae inhabitationem, ita quod negat beatam virginem esse matrem
Dei, sed dicit eam esse matrem hominis Christi, contra quod dicitur
Luc. I, 35: quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei.
Decimus error est Carpocratis, qui hominem Christum de utroque natum
putasse perhibetur, contra quod dicitur Matth. I, 18: antequam
convenirent, inventa est in utero habens de spiritu sancto. Undecimus
error est Helvidii dicentis, quod postquam beata virgo peperit filium
Christum, ex Ioseph plures filios genuit, contra quod dicitur
Ezech. XLIV, 2: porta haec clausa erit, et non aperietur, et
vir non transibit per eam: quoniam dominus Deus Israel ingressus est
per eam, eritque clausa principi. Et contra omnes hos errores in
symbolo apostolorum dicitur: conceptus est de spiritu sancto, natus ex
Maria virgine: et in symbolo patrum: qui propter nos homines et
propter nostram salutem descendit de caelis, et incarnatus est de
spiritu sancto ex Maria virgine, et homo factus est. Secundus
articulus est de passione et morte Christi, secundum quod ipse dominus
praedixit, Matth. XX, 18: ecce ascendimus Ierosolymam, et
filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis: et
condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad illudendum et
flagellandum et crucifigendum. Et circa hunc articulum primus quidem
est error Manichaeorum, qui, sicut corpus Christi esse phantasticum
asserunt, passionem Christi non in veritate, sed in phantasia esse
arbitrantur, contra quod dicitur Isa. LIII, 4: vere languores
nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Et iterum 7,
tanquam ovis ad occisionem ductus est: quod etiam inducitur Act.
VIII. Secundus est error Gaiani qui in Christo unam naturam
posuit, sed incorporalem et immortalem, contra quod dicitur I Petr.
III, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Et
contra hos errores ponitur in symbolo: crucifixus, mortuus et
sepultus. Tertius articulus est de resurrectione Christi, secundum
quod ipse dicit Matth. XX, 19: tertia die resurget. Et circa
hunc articulum primo quidem erravit Cerinthus asserens Christum non
surrexisse, sed resurrecturum esse, contra quod dicitur I Corinth.
XV, 4: resurrexit tertia die secundum Scripturas. Secundus error
est qui imponitur Origeni, quod sit iterum pro salute hominum et
Daemonum passurus, contra quod dicitur Rom. VI, 9: Christus
resurgens ex mortuis, iam non moritur; mors illi ultra non
dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel; quod
autem vivit, vivit Deo. Et contra hos errores dicitur in symbolo:
tertia die resurrexit a mortuis. Quartus articulus est de descensu ad
Inferos: credimus enim animam Christi descendisse ad Inferos,
corpore iacente in sepulcro, Ephes. IV, 9: descendit primum in
inferiores partes terrae. Unde in symbolo dicitur: descendit ad
Inferos; quod est contra quosdam, qui posuerunt ipsum Christum non
descendisse per seipsum ad Inferos, cum tamen Petrus dicat Act.
II, 24, quod non est derelictus in Inferno. Quintus articulus
est de ascensione Christi in caelum, de quo ipse dicit Ioan. XX,
17: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum
vestrum. Circa quam errant Seleuciani, qui negant salvatorem in
carne sedere ad dexteram Dei patris, sed quod eam exuit et in sole
posuit. Circa quod dicitur Marc. ult., 19: dominus quidem
Iesus postquam locutus est eis, ascendit in caelum, et sedet a
dextris Dei. Unde in symbolo dicitur: ascendit in caelum, sedet ad
dexteram patris. Sextus articulus est de adventu ad iudicium, de quo
dominus dicit Matth. XXV, 31: cum venerit filius hominis in
maiestate sua, et omnes Angeli eius cum eo, tunc sedebit super sedem
maiestatis suae; et Petrus dicit actuum X, 42: hic est qui
constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum, sive eorum qui iam
mortui sunt, et eorum qui in adventu Christi vivi invenientur. Et
circa hoc aliqui errant, de quibus dicitur II Petr. III, 3:
venient in novissimis diebus in deceptione illusores, iuxta proprias
concupiscentias dicentes: ubi est repromissio aut adventus eius?
Contra quos dicitur Iob. XIX, 29: fugite a facie gladii,
quoniam ultor iniquitatum gladius est, et scitote esse iudicium. Unde
in symbolo dicitur: qui venturus est iudicare vivos et mortuos. Illi
autem qui septem articulos humanitatis esse ponunt, distinguunt primum
articulum in duos, ponentes scilicet sub alio articulo conceptionem
Christi, et sub alio eius nativitatem.
|
|