|
Nunc restat considerandum de Ecclesiae sacramentis, quae tamen omnia
comprehenduntur sub uno articulo, quia ad effectum gratiae pertinent.
Sed quia specialem de sacramentis fecistis quaestionem, de his seorsum
agendum est. Est primo igitur sciendum, quod sicut Augustinus dicit
in X Lib. de Civit. Dei, sacramentum est sacrum signum, vel
sacrae rei signum. Fuerunt autem in veteri lege quaedam sacramenta,
idest sacrae rei signa, sicut agnus paschalis, et alia sacramenta
legalia, quae quidem solum significabant Christi gratiam, non tamen
eam causabant. Unde apostolus Galat. IV, 9 vocat ea egena et
infirma elementa: egena quidem, quia gratiam non continebant; et
infirma, quia gratiam conferre non poterant. Sacramenta vero novae
legis continent et conferunt gratiam. In eis enim virtus Christi sub
tegumento rerum visibilium secretius operatur salutem, ut dicit
Augustinus. Et ideo sacramentum novae legis est invisibilis gratiae
visibilis forma, ut eius similitudinem gerat et causa existat. Sicut
ablutio quae fit in aqua Baptismatis repraesentat interiorem
mundationem quae fit a peccatis per virtutem Baptismi. Sunt autem
sacramenta legis novae septem, scilicet Baptismus, confirmatio,
Eucharistia, poenitentia, extrema unctio, ordo et matrimonium:
quorum prima quinque ordinantur ad perfectionem unius hominis in
seipso, sed alia duo, scilicet ordo et matrimonium, ordinantur ad
perfectionem et multiplicationem totius Ecclesiae. Vita enim
spiritualis conformatur vitae corporali. In vita autem corporali
perficitur homo primo per generationem, qua nascitur in hoc mundo;
secundo per augmentum, quo perducitur ad quantitatem et virtutem
perfectam; tertio per cibum, quo sustentatur hominis vita et
virtutes. Et haec quidem sufficerent, si nunquam eum infirmari
contingeret; sed quia frequenter homo infirmatur, quarto indiget
sanatione. Sic est in vita spirituali. Primo enim indiget homo
regeneratione, quae fit per Baptismum, secundum illud Ioan.
III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non
potest introire in regnum Dei. Secundo oportet quod homo accipiat
perfectam virtutem quasi quoddam spirituale augmentum, scilicet per
sacramentum confirmationis ad similitudinem apostolorum, quos spiritus
sanctus in eos veniens confirmavit. Unde dominus dixit eis Luc.
ult., 49: vos sedete in civitate (Ierusalem) quoadusque
induamini virtute ex alto. Tertio oportet quod homo spiritualiter
nutriatur per Eucharistiae sacramentum, secundum illud Ioan. VI,
54: nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius
sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Quarto oportet quod homo
sanetur spiritualiter per sacramentum poenitentiae, secundum illud
Psal. XL, 5: sana, domine, animam meam, quia peccavi tibi.
Quinto spiritualiter simul et corporaliter per sacramentum extremae
unctionis sanatur, secundum illud Iac. ult., 14: infirmatur
aliquis in vobis? Inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super
eum, ungentes eum oleo in nomine domini: et oratio fidei salvabit
infirmum, et alleviabit eum dominus; et si in peccatis sit,
dimittentur ei. Quantum autem ad communem Ecclesiae utilitatem
ordinantur duo sacramenta, scilicet ordo et matrimonium. Nam per
ordinem Ecclesia gubernatur et multiplicatur spiritualiter, et per
matrimonium multiplicatur corporaliter. Est autem considerandum quod
praedicta septem sacramenta quaedam habent communia, et quaedam
propria. Commune quidem est omnibus sacramentis quod conferant
gratiam, sicut dictum est. Commune etiam est omnibus, quod
sacramentum consistit in verbis et rebus corporalibus, sicut in
Christo, qui est sacramentorum auctor, est verbum caro factum. Et
sicut caro Christi sanctificata est, et virtutem sanctificandi habet
per verbum sibi unitum, ita et res sacramentorum sanctificantur, et
vim sanctificandi habent per verba quae in his proferuntur. Unde
Augustinus dicit super Ioan.: accedit verbum ad elementum, et fit
sacramentum. Unde verba quibus sanctificantur sacramenta, dicuntur
sacramentorum formae; res autem sanctificatae dicuntur sacramentorum
materiae, sicut aqua est materia Baptismi et chrisma confirmationis.
Requiritur etiam in quolibet sacramento persona ministri conferentis
sacramentum cum intentione conferendi et faciendi quod facit Ecclesia:
quorum trium si aliquid desit, idest si non sit debita forma verborum,
et si non sit debita materia, et si minister sacramenti non intendit
sacramentum conficere, non perficitur sacramentum. Impeditur etiam
effectus sacramenti per culpam recipientis, puta, si fictus accedat,
et non corde parato ad suscipiendum sacramentum. Talis enim licet
sacramentum suscipiat, effectum tamen sacramenti, idest gratiam
spiritus sancti, non recipit, quia, ut dicitur Sap. I, 5:
spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. E contrario autem sunt
alii qui nunquam recipiunt sacramentum, qui tamen effectum sacramenti
suscipiunt propter devotionem quam habent ad sacramentum, quod habent
in voto, sive desiderio. Sunt autem et quaedam propria sacramentis
quibusdam. Nam quaedam horum imprimunt characterem, idest spirituale
quoddam signum distinctivum a ceteris, sicut in sacramento ordinis vel
sacramento Baptismi, et in sacramento confirmationis: et talia
sacramenta nunquam iterantur super eandem personam. Nunquam enim ille
qui est baptizatus, debet ulterius baptizari; neque confirmatus,
iterum confirmari; neque ordinatus, iterum ordinari: quia character,
qui in huiusmodi sacramentis imprimitur, indelebilis est. In aliis
vero sacramentis non imprimitur character suscipienti ea, et ideo
possunt iterari quantum ad personam suscipientem, non tamen quantum ad
materiam. Potest enim unus homo frequenter poenitere, frequenter
Eucharistiam sumere, frequenter extremam unctionem suscipere,
frequenter matrimonium contrahere, non tamen eadem hostia debet
frequenter consecrari, nec idem oleum infirmorum debet frequenter
benedici. Est etiam alia differentia, quia quaedam sacramenta sunt de
necessitate salutis, sicut Baptismus et poenitentia, quibus non
existentibus, non potest homo salvari. Alia vero sacramenta non sunt
de necessitate salutis, quia sine eis potest esse salus, nisi propter
contemptum sacramenti. His visis in communi circa Ecclesiae
sacramenta, oportet quaedam in speciali de singulis dicere. Primo
igitur circa Baptismum sciendum est, quod materia Baptismi est aqua
vera et naturalis, nec differt utrum sit frigida vel calefacta. In
aquis autem artificialibus, sicut est aqua rosacea, et aliis
huiusmodi, non potest baptizari. Forma autem Baptismi est ista: ego
te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti. Minister
huius sacramenti proprius est sacerdos, cui ex officio competit
baptizare. In articulo tamen necessitatis, non solum diaconus, sed
etiam laicus et mulier, immo Paganus et haereticus potest baptizare,
dummodo servet formam Ecclesiae, et intendat facere quod facit
Ecclesia. Si vero extra articulum necessitatis aliquis a talibus
baptizetur, recipit quidem sacramentum, et non debet iterum
baptizari; non tamen recipit gratiam sacramenti, quia ficti
deputantur, utpote contra statutum Ecclesiae sacramentum accipientes.
Effectus autem Baptismi est remissio culpae originalis et actualis,
et etiam totius culpae et poenae, ita quod baptizatis non est aliqua
satisfactio iniungenda pro peccatis praeteritis, sed statim morientes
post Baptismum introducuntur ad gloriam Dei. Unde effectus Baptismi
ponitur apertio ianuae Paradisi. Circa hoc sacramentum fuerunt aliqui
errores. Primus quidem fuit Solentianorum, qui Baptismum in aqua
non recipiunt, sed solum Baptismum spiritualem, contra quos dicit
dominus, Ioan. III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et
spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Secundus error
fuit Donatistarum rebaptizantium eos qui sunt baptizati a Catholicis,
contra quos dicitur Ephes. IV, 5: una fides, unum Baptisma.
Est autem alter error eorum: nam dicunt quod homo in peccato
existens, non potest baptizare, contra quos dicitur Ioan. I,
33: super quem videris spiritum descendentem et manentem, hic est
qui baptizat, scilicet Christus. Unde non nocet homini malus
minister nec in hoc nec in aliis sacramentis, quia Christus est bonus
qui merito suae passionis perficit sacramentum. Quartus error est
Pelagianorum, qui dicunt pueros baptizari, ut regeneratione adoptati
admittantur ad regnum Dei, de bono in melius translati, non ista
regeneratione aliquo malo obligationis veteris absoluti. Secundum
sacramentum est confirmationis, cuius materia est chrisma confectum ex
oleo, quod significat nitorem conscientiae, et balsamo, quod
significat odorem bonae famae, per episcopum benedicto. Forma autem
huius sacramenti est talis: consigno te signo crucis, et confirmo te
chrismate salutis, in nomine patris et filii et spiritus sancti.
Amen. Minister autem huius sacramenti est solum episcopus. Non enim
licet sacerdoti confirmandos chrismate in fronte inungere. Effectus
autem huius sacramenti est quod in eo datur spiritus sanctus ad robur,
sicut datus est apostolis in die Pentecostes, ut scilicet Christianus
audacter confiteatur nomen Christi. Et ideo confirmandus in fronte
ungitur, in qua est sedes verecundiae, ut scilicet nomen Christi
confiteri non erubescat, et praecipue crucem eius, quae est Iudaeis
scandalum, gentibus autem stultitia: et propter hoc etiam signo crucis
signantur. Circa hoc sacramentum est error quorundam Graecorum
dicentium, quod sacerdos simplex hoc sacramentum potest conferre:
contra quos dicitur Act. VIII, quod apostoli miserunt Petrum et
Ioannem apostolos, qui imponebant manus super eos qui baptizati erant
a Philippo diacono, et accipiebant spiritum sanctum. Episcopi autem
sunt in Ecclesia loco apostolorum, et loco illius manus impositionis
datur in Ecclesia confirmatio. Tertium sacramentum est Eucharistia,
cuius materia est panis triticeus, et vinum de vite, modica aqua
permixtum, ita quod aqua transeat in vinum: nam aqua significat
populum, qui incorporatur Christo. De alio autem pane quam tritici
et alio vino non potest hoc confici sacramentum. Forma autem huius
sacramenti sunt ipsa verba Christi dicentis: hoc est corpus meum; et
hic est calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, mysterium
fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem
peccatorum: quia sacerdos in persona Christi loquens, hoc conficit
sacramentum. Minister autem sacramenti huius est sacerdos, neque
aliquis alius potest corpus Christi conficere. Effectus huius duplex
est, quorum primus consistit in ipsa consecratione sacramenti: nam
virtute praedictorum verborum panis convertitur in corpus Christi, et
vinum in sanguinem, ita tamen quod totus Christus continetur sub
speciebus panis, quae remanent sine subiecto, et totus Christus
continetur sub speciebus vini: et sub qualibet parte hostiae
consecratae, vini consecrati, separatione facta, est totus
Christus. Alius vero effectus huius sacramenti, quem in anima digne
sumentis facit, est adunatio hominis ad Christum, sicut ipse dicit
Ioan. VI, 57: qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem,
in me manet, et ego in eo. Et quia per gratiam homo Christo
incorporatur et membris eius unitur, dignum est quod hoc sacramentum
sumentibus digne gratia augeatur. Sic igitur in hoc sacramento est
aliquid quod est sacramentum tantum, scilicet ipsa species panis et
vini; et aliquid quod est res et sacramentum, scilicet corpus Christi
verum; et aliquid quod est res tantum, scilicet unitas corporis
mystici, idest Ecclesiae, quam hoc sacramentum et significat et
causat. Fuerunt autem circa hoc sacramentum multi errores. Quorum
primus est eorum qui dicunt, quod in hoc sacramento non est verum
corpus Christi, sed tantum significative. Auctor erroris eius
dicitur fuisse Berengarius, contra quem dicitur Ioan. VI, 56:
caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Secundus est
error Artotyritarum qui offerunt in sacramento hoc panem et caseum,
dicentes a primis hominibus oblationes de frugibus terrae et ovium
celebratas fuisse: contra quod est quod dominus huius sacramenti
institutor, panem et vinum discipulis suis dedit. Tertius est error
Cathaphrygarum et Praeputiatorum qui de infantis sanguine, quem de
toto eius corpore minutis punctorum vulneribus extorquent, quasi
Eucharistiam suam conficere perhibentur, immiscentes eum farinae,
panemque inde facientes; quod magis est simile sacrificiis Daemonum,
quam sacrificiis Christi, secundum illud Psal. CV, 38:
effuderunt sanguinem innocentem (...) quem sacrificaverunt
sculptilibus Chanaan. Quartus est error aquariorum, qui aquam solam
in sacrificiis offerunt, cum tamen Prov. IX, 5, dicatur ex ore
sapientiae, qui est Christus: bibite vinum quod miscui vobis.
Quintus est error Ophitarum, qui serpentem Christum esse
aestimantes, habent unum colubrum assuetum panes lingua lambere, atque
ita eis velut Eucharistiam sanctificare. Sextus est error
Praeputiatorum, qui tantum dant mulieribus principatum, ut sacerdotio
quoque apud eos honorentur. Septimus est error pauperum de Lugduno,
qui dicunt quemlibet iustum hominem posse conficere hoc sacramentum.
Contra quos errores est quod dominus apostolis suis potestatem tradidit
hoc sacramentum celebrandi, unde solum illi qui quadam successione ab
apostolis acceperunt hanc potestatem, possunt hoc sacramentum
conficere. Octavus est error quorundam, qui dicuntur Adamani, qui
imitantes nuditatem Adae, nudi mares feminaeque conveniunt, nudi
lectionem audiunt, nudi orant, sacramenta nudi celebrant: contra quos
dicitur I Corinth. XIV, 40: omnia honeste et secundum ordinem
fiant in vobis. Quartum sacramentum est poenitentia, cuius quasi
materia sunt actus poenitentis, qui dicuntur tres poenitentiae partes.
Quarum prima est cordis contritio, ad quam pertinet quod homo doleat
de peccato commisso, et proponat se de cetero non peccaturum. Secunda
pars est oris confessio, ad quam pertinet ut peccator omnia peccata,
quorum memoriam habet, suo sacerdoti confiteatur integraliter, non
dividens ea diversis sacerdotibus. Tertia pars est satisfactio pro
peccatis secundum arbitrium sacerdotis, quae quidem praecipue fit per
ieiunium et orationem et eleemosynam. Forma autem huius sacramenti
sunt verba absolutionis quae sacerdos profert, cum dicit: ego te
absolvo. Minister huius sacramenti est sacerdos habens auctoritatem
absolvendi vel ordinariam, vel ex commissione superioris. Effectus
huius sacramenti est absolutio a peccato. Est autem contra hoc
sacramentum error Novatianorum, qui dicunt hominem post Baptismum
peccantem non posse per poenitentiam veniam consequi: contra quos
dicitur Apoc. II, 5: memor esto unde excideris, et age
poenitentiam, et prima opera fac. Quintum sacramentum est extremae
unctionis, cuius materia est oleum olivae per episcopum benedictum.
Hoc autem sacramentum non debet dari nisi infirmis, quando timetur de
periculo mortis, qui debent inungi in locis quinque sensuum, videlicet
in oculis propter visum, in auribus propter auditum, in naribus
propter odoratum, in ore propter gustum vel locutionem, in manibus
propter tactum, in pedibus propter gressum. Quidam autem inungunt in
renibus, ubi viget libido. Forma autem huius sacramenti est ista:
per istam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi
dominus quidquid deliquisti per visum; et similiter in aliis.
Minister huius sacramenti est sacerdos. Effectus autem huius
sacramenti est sanatio mentis et corporis. Contra hoc sacramentum est
error Eraconitarum, qui feruntur suos morientes novo modo quasi
redimere per oleum et balsamum et aquam, et invocationibus quas
Hebraicis verbis dicunt super capita eorum: quod est contra formam a
Iacobo traditam, ut supra dictum est. Sextum est sacramentum
ordinis. Sunt autem septem ordines: scilicet presbyteratus,
diaconatus, subdiaconatus, acolytatus, exorcistae, lectoris et
ostiarii. Clericatus autem non est ordo, sed quaedam professio vitae
dantium se divino ministerio. Episcopatus autem magis est dignitas
quam ordo. Materia autem huius sacramenti est illud materiale, per
cuius traditionem confertur ordo: sicut presbyteratus traditur per
collationem calicis, et quilibet ordo traditur per collationem illius
rei quae praecipue pertinet ad ministerium illius ordinis. Forma autem
huius sacramenti est talis: accipe potestatem offerendi sacrificium in
Ecclesia pro vivis et mortuis; et idem est dicendum in consimilibus
ordinibus. Minister huius sacramenti est episcopus qui confert
ordines. Effectus autem huius sacramenti est augmentum gratiae ad hoc
quod aliquis sit idoneus minister Christi. Contra hoc sacramentum
fuit error aerii, qui dicebat presbyterum ab episcopo non debere
discerni. Septimum sacramentum est matrimonium, quod est signum
coniunctionis Christi et Ecclesiae. Causa autem efficiens matrimonii
est mutuus consensus per verba de praesenti expressus. Est autem
triplex bonum matrimonii: quorum primum est proles suscipienda et
educanda ad cultum Dei; secundum est fides quam unus coniugum alteri
debet servare; tertium est sacramentum, idest indivisibilitas
matrimonii, propter hoc quod significat indivisibilem coniunctionem
Christi et Ecclesiae. Est autem circa hoc sacramentum multiplex
error. Primus quidem est Tatianorum, qui nuptias damnant: contra
quos est quod dicitur I Corinth. VII, 28: si nupserit virgo,
non peccavit. Secundus est error Ioviniani, qui nuptias aequavit
virginitati, de quo supra dictum est. Tertius est error
Nicolaitarum, qui indifferenter mutuis uxoribus utuntur. Fuerunt
etiam multi alii haeretici turpia quaedam docentes et exercentes,
contra id quod dicitur Hebr. ult., 4: sit honorabile connubium in
omnibus, et torus immaculatus. Horum autem virtute sacramentorum homo
perducitur ad futuram gloriam, quae consistet in septem dotibus:
tribus animae, et quatuor corporis. Prima dos animae est visio Dei
per essentiam, secundum illud I Ioan. III, 2: videbimus eum
sicuti est. Secunda est comprehensio, qua scilicet Deum
comprehendemus, quasi meritorum mercedem: I Cor. IX, 24: sic
currite ut comprehendatis. Tertia est fruitio, qua in Deo
delectabimur, secundum illud Iob. XXII, 26: tunc super
omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.
Prima autem dos corporis est impassibilitas, secundum illud I
Corinth. XV, 53: oportet corruptibile hoc induere
incorruptionem. Secunda est claritas, secundum illud Matth.
XIII, 43: fulgebunt iusti sicut sol in regno patris eorum.
Tertia est agilitas, per quam celeriter adesse poterunt ubi volent.
Sap. III, 7: tanquam scintillae in arundineto discurrent.
Quarta est subtilitas, per quam poterunt quaecumque voluerint,
penetrare, secundum illud I Corinth. XV, 44: seminatur corpus
animale, surget corpus spirituale. Ad quam nos perducat qui vivit et
regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
|
|