|
Sicut philosophus dicit in X Ethicorum, ultima felicitas hominis
consistit in optima hominis operatione quae est supremae potentiae,
scilicet intellectus, respectu optimi intelligibilis. Quia vero
effectus per causam cognoscitur, manifestum est quod causa secundum sui
naturam est magis intelligibilis quam effectus, etsi aliquando quoad
nos effectus sint notiores causis propter hoc quod ex particularibus sub
sensu cadentibus universalium et intelligibilium causarum cognitionem
accipimus. Oportet igitur quod simpliciter loquendo primae rerum
causae sint secundum se maxima et optima intelligibilia, eo quod sunt
maxime entia et maxime vera cum sint aliis essentiae et veritatis
causa, ut patet per philosophum in II metaphysicae, quamvis
huiusmodi primae causae sint minus et posterius notae quoad nos: habet
enim se ad ea intellectus noster sicut oculus noctuae ad lucem solis
quam propter excedentem claritatem perfecte percipere non potest.
Oportet igitur quod ultima felicitas hominis quae in hac vita haberi
potest, consistat in consideratione primarum causarum, quia illud
modicum quod de eis sciri potest, est magis amabile et nobilius omnibus
his quae de rebus inferioribus cognosci possunt, ut patet per
philosophum in I de partibus animalium; secundum autem quod haec
cognitio in nobis perficitur post hanc vitam, homo perfecte beatus
constituitur secundum illud Evangelii: haec est vita aeterna ut
cognoscant te Deum verum unum. Et inde est quod philosophorum
intentio ad hoc principaliter erat ut, per omnia quae in rebus
considerabant, ad cognitionem primarum causarum pervenirent. Unde
scientiam de primis causis ultimo ordinabant, cuius considerationi
ultimum tempus suae vitae deputarent: primo quidem incipientes a logica
quae modum scientiarum tradit, secundo procedentes ad mathematicam
cuius etiam pueri possunt esse capaces, tertio ad naturalem
philosophiam quae propter experientiam tempore indiget, quarto autem ad
moralem philosophiam cuius iuvenis esse conveniens auditor non potest,
ultimo autem scientiae divinae insistebant quae considerat primas entium
causas. Inveniuntur igitur quaedam de primis principiis conscripta,
per diversas propositiones distincta, quasi per modum sigillatim
considerantium aliquas veritates. Et in Graeco quidem invenitur sic
traditus liber Procli Platonici, continens CCXI propositiones,
qui intitulatur elementatio theologica; in Arabico vero invenitur hic
liber qui apud Latinos de causis dicitur, quem constat de Arabico
esse translatum et in Graeco penitus non haberi: unde videtur ab
aliquo philosophorum Arabum ex praedicto libro Procli excerptus,
praesertim quia omnia quae in hoc libro continentur, multo plenius et
diffusius continentur in illo. Intentio igitur huius libri qui de
causis dicitur, est determinare de primis causis rerum. Et, quia
nomen causae ordinem quemdam importat et in causis ordo ad invicem
invenitur, praemittit, quasi quoddam principium totius sequentis
operis, quamdam propositionem ad ordinem causarum pertinentem, quae
talis est.
|
|