|
10. Postquam auctor huius libri
ostendit qualiter scit intelligentia quod est supra se et quod est sub
se, et quod est supra ipsam, nunc incipit ostendere qualiter
intelligat alia a se praeter causam primam. Et primo ostendit
communiter qualiter cognoscat omnia alia a se, secundo specialiter
quomodo cognoscit res sempiternas, in 11 propositione, ibi: omnis
intelligentia et cetera. Primo ergo praemittit talem propositionem:
omnis intelligentia est plena formis: verumtamen ex intelligentiis sunt
quae continent formas plus universales, et ex eis sunt quae continent
formas minus universales. Et hoc etiam invenitur in libro Procli,
CLXXVII propositione, sub his verbis: omnis intellectus
plenitudo ens specierum, hic quidem universaliorum, hic autem
particulariorum est contentivus specierum. Circa hanc igitur
propositionem duo oportet considerare: primo id quod est commune
omnibus intelligentiis vel intellectibus separatis, scilicet plenitudo
formarum vel intelligibilium specierum, secundo differentiam
universalitatis et particularitatis in ipsis. Circa primum igitur
considerandum est quod, sicut supra iam diximus, Platonici, ponentes
formas rerum separatas, sub harum formarum ordine ponebant ordinem
intellectuum. Quia enim omnis cognitio fit per assimilationem
intellectus ad rem intellectam, necesse erat quod intellectus separati
ad intelligendum participarent formas abstractas; et huiusmodi
participationes formarum sunt istae formae vel species intelligibiles de
quibus hic dicitur. Sed quia, secundum sententiam Aristotelis quae
circa hoc est magis consona fidei Christianae, non ponimus alias
formas separatas supra intellectuum ordinem, sed ipsum bonum separatum
ad quod totum universum ordinatur sicut ad bonum extrinsecum, ut
dicitur in XII metaphysicae, oportet nos dicere quod, sicut
Platonici dicebant intellectus separatos ex participatione diversarum
formarum separatarum diversas intelligibiles species consequi, ita nos
dicamus quod consequuntur huiusmodi intelligibiles species ex
participatione primae formae separatae, quae est bonitas pura,
scilicet Dei. Ipse enim Deus est ipsa bonitas et ipsum esse, in
seipso virtualiter comprehendens omnium entium perfectiones. Nam ipse
solus per essentiam suam omnia cognoscit absque participatione alicuius
alterius formae; inferiores vero intellectus, cum eorum substantiae
sint finitae, non possunt per suam essentiam omnia cognoscere, sed ad
habendum rerum cognitionem necesse est quod, ex participatione causae
primae, speciebus intelligibilibus receptis res intelligant. Unde
Dionysius dicit VII capitulo de divinis nominibus, quod ex ipsa
divina sapientia intelligibiles et intellectuales angelicarum mentium
virtutes, simplices et beatos habent intellectus. Et est
considerandum, sicut Augustinus dicit II super Genesim ad
litteram, quod sicut ex verbo Dei procedunt formae in materiam
corporalem ad rerum constitutionem, ita ab eodem, scilicet verbo, in
Angelis fit rerum cognitio per huiusmodi specierum intelligibilium
receptionem; quia et Platonici ponebant secundum participationem
idearum, et intellectus separatos res cognoscere, et materiam
corporalem secundum diversas species variari. Sed sciendum est quod
eadem diversitas participationis invenitur in intellectibus et in
materia corporali. Materia enim inferiorum corporum participat quidem
formam aliquam ad esse specificum, sed tamen illa forma non repletur
materiae potentia, quae adhuc ad alias formas se extendit; materia
vero caelestium corporum repletur forma quam participat, quia non
remanet in ea potentia ad aliam formam. Similiter etiam intellectus
inferiores humani non replentur intelligibilibus speciebus; sed a
principio quidem intellectus possibilis humanus est sicut tabula in qua
nihil est scriptum, ut dicitur in III de anima; postmodum autem
ordine quodam species recipit, nec tamen in hac vita repletur. Sed
intellectus separati statim a principio sunt repleti speciebus
intelligibilibus ad cognoscendum omnia ad quae se extendit naturalis
facultas ipsorum. Unde Dionysius dicit IV capitulo de divinis
nominibus, quod intellectus supermundane intelligunt et illuminantur
secundum existentium rationes. Et hoc est quod dicitur quod
intelligentia est plena formis vel, sicut Proclus expressius dicit,
est plenitudo formarum quia ipsa intellectualitas ad propriam naturam
intelligentiae vel intellectus separati pertinet. Circa differentiam
universalitatis et particularitatis specierum intelligibilium, hoc
primo attendendum est quod, sicut hic dicitur et in libro Procli,
superiores habent formas magis universales, inferiores vero minus
universales. Et hoc etiam Dionysius dicit XII capitulo caelestis
hierarchiae, ubi dicit quod Cherubim ordo participat sapientia et
cognitione altiori, sed inferiores substantiae participant sapientia et
scientia particulariori. Quae quidem universalitas et particularitas
non est referenda ad res cognitas, sicut aliqui male intellexerunt
existimantes quod Deus non cognosceret nisi universalem naturam entis;
cui consequens esset quod in inferioribus intellectibus tanto
uniuscuiusque cognitio magis in universali sisteret, quanto esset
altior; puta quod unus intellectus cognosceret solum naturam
substantiae, inferior vero naturam corporis, et sic usque ad
individuas species. Quae quidem estimatio aperte continet falsitatem:
cognitio enim qua cognoscitur aliquid solum in universali, est cognitio
imperfecta, cognitio vero qua cognoscitur aliquid in propria specie,
est cognitio perfecta; cognitio enim speciei includit cognitionem
generis, sed non e converso; sequeretur igitur quod, quanto
intellectus esset superior, tanto esset eius cognitio imperfectior.
Est ergo haec differentia universalitatis et particularitatis
attendenda solum secundum id quo intellectus intelligit. Quanto enim
aliquis intellectus est superior, tanto id quo intelligit est
universalius, ita tamen quod illo universali eius cognitio extendatur
etiam ad propria cognoscenda multo magis quam cognitio inferioris
intellectus qui per aliquid magis particulare cognoscit. Et hoc etiam
experimento in nobis percipimus: videmus enim quod illi qui sunt
excellentioris intellectus ex paucioribus auditis vel cognitis totam
veritatem alicuius quaestionis vel negotii comprehendunt, quod alii,
grossioris intellectus existentes, percipere non possunt nisi
manifestetur eis per singula; ratione cuius oportet frequenter
inducere. Et ideo Deus cuius intellectus est excellentissimus, uno
solo, scilicet essentia sua, omnia comprehendit; aliorum vero
intellectuum separatorum, tanto unusquisque paucioribus speciebus et ad
plura se extendentibus rerum notitiam habet, quanto est altior, ita
quod intellectus humanus qui est infimus, rerum scientiam habere non
potest nisi singulis speciebus singularum rerum naturas cognoscat;
materia vero corporalis et sensus corporeus omnino ab universali
participatione specierum deficere invenitur. Huius igitur
differentiae, quae est secundum universalitatem et particularitatem
specierum, probatio eadem ponitur hic et in Proclo, et est sumpta ex
effectu. Sicut enim intelligentiae per intelligibiles formas
cognoscunt, ita et per intelligibiles formas suos effectus producunt,
quia omnis intellectus intelligendo operatur, ut infra dicetur.
Superiorum autem intelligentiarum sunt maiores virtutes; et hoc ideo
quia sunt magis simplices et minoris quantitatis, id est
compositionis, utpote uni primo propinquiores; ergo oportet quod
virtutes operativae ipsarum ad plura se extendant, et tamen ipsae
virtutes sint magis simplices; et ex hoc apparet quod formae superiorum
intelligentiarum sunt universaliores. Quomodo autem formae quae sunt
in superioribus intelligentiis unitae, multiplicentur in intelligentiis
secundis, manifestat consequenter rationem huius assignans, sicut et
Proclus, ex parte intelligentiarum inferiorum. Intelligentiae enim
inferiores consequuntur intelligibiles species ex superioribus
intelligentiis quodammodo ad eas respiciendo, quia intelligentia,
sicut omne quod agit intelligendo agit, ita omne quod recipit
intelligibiliter recipit, secundum modum scilicet propriae naturae.
Et quia natura inferioris intelligentiae non est tantae simplicitatis
et unitatis quantae natura superioris intelligentiae, ideo nec formae
intelligibiles recipiuntur in intelligentia inferiori in illa unitate in
qua sunt in superioribus intelligentiis. Et propter hoc formae
intelligibiles magis multiplicantur in inferioribus intelligentiis quam
in superioribus; ita quod ea quae intelliguntur a superiori
intelligentia per unam speciem intelligibilem, inferior intelligentia
intelligit per plures. Sed, quia, sicut dictum est, intelligentia
quidquid operatur intelligendo operatur, sicut et intelligendo recipit
quod recipit, potest ratio huius multiplicationis specierum assignari,
non solum ex parte intelligentiae recipientis, sed etiam ex parte
intelligentiae imprimentis, cuius provisione multiplicantur species in
inferiori intelligentia secundum suam capacitatem. Unde Dionysius
dicit XV capitulo caelestis hierarchiae: unaquaeque essentia
intellectualis, donatam sibi a diviniore uniformem intelligentiam,
provida virtute dividit et multiplicat ad inferioris ductricem
analogiam, id est secundum proportionem inferioris substantiae.
|
|