|
11. Ostenso quomodo
intelligentia intelligat alia a se, quia per formas intelligibiles
quibus est plena, hic specialiter agitur de cognitione qua
intelligentia cognoscit res aeternas. Et primo ostendit quod cognoscit
res aeternas sive incorruptibiles, secundo ostendit modum quo eas
cognoscit, ibi: primorum omnium quaedam sunt et cetera. Circa primum
proponit talem propositionem: omnis intelligentia intelligit res
sempiternas quae non destruuntur neque cadunt sub tempore. Et
intelligit per res sempiternas, ea quae sunt supra tempus et motum, ut
expositum est in 2 propositione; signanter autem dicit quae non
destruuntur neque cadunt sub tempore: quaedam enim cadunt sub tempore
quae tamen non destruuntur, sicut motus caeli qui, cum tempore
mensuretur, non destruetur nec cessabit secundum philosophorum
positionem. Videtur ergo secundum superficiem intellectus huius
propositionis esse quod intelligentia non cognoscat res corruptibiles et
cadentes sub tempore, sed solum res incorruptibiles supra tempus
existentes. Sed quod non sit hic intellectus propositionis patet ex
probatione quae subditur, in qua non probatur quod intelligentia
cognoscat sempiterna et non corruptibilia, sed quod non causet
immediate nisi sempiterna; unde exponendum est: omnis intelligentia
intelligit, id est intelligendo causat res sempiternas. Et hoc patet
ex libro Procli qui ad hoc inducit duas propositiones. Quarum una est
CLXXII: omnis intellectus perpetuorum est proxime et
intransmutabilium secundum substantiam substitutor. Alia est
CLXXIV: omnis intellectus intelligendo instituit quae post
ipsum. Ex quibus duabus propositionibus auctor huius libri conflavit
unam; et dum brevitati studuit, obscuritatem induxit. Probat autem
sub hoc sensu hanc propositionem eo modo quo et Proclus, et in hac
probatione duo facit: primo enim ostendit quod intelligentia non
producit immediate res corruptibiles vel cadentes sub tempore, sed
solum res sempiternas, secundo unde veniat corruptibilitas in rebus.
Primum autem ostendit sic: intelligentia producit suum effectum
secundum suum esse; et hoc ideo quia suum intelligere est sibi
connaturale et essentiale, nihil autem producit nisi intelligendo, ut
supra manifestavimus; unde relinquitur quod quidquid producit producat
per suum esse. Sed esse intelligentiae est incorruptibile et supra
tempus aeternitati parificatum, ut in 2 propositione habitum est.
Ergo immediatus intelligentiae effectus est sempiternus, non cadens
sub corruptione vel tempore. Secundum autem manifestat dicens quod,
cum intelligentia immediate non causet res corruptibiles, sequitur quod
res corruptibiles non sunt immediate ab intelligentia, sed sunt ab
aliqua causa corporea temporali; nam corruptio et generatio in his
inferioribus rebus causantur per motum caeli, ipse autem motus caeli
non est immediate ab intelligentia sed ab anima, sicut supra dictum est
in 3 propositione. Si quis autem hunc processum reducere velit ad
intellectum qui superficialiter ex propositione apparet, poterit dicere
ulterius quod res corruptibiles cognoscuntur ab intelligentia ut
sempiternae; sunt enim in intelligentia sicut non materialiter,
quamvis in se sint materiales, ita nec temporaliter sed sempiterne.
Quod manifestatur per effectum: quia immediatus effectus
intelligentiae est sempiternus; id enim quo intelligentia cognoscit,
est principium factivum in ipsa, sicut et artifex per formam artis
operatur. Haec autem probatio quae hic inducitur, etsi a quibusdam
philosophis concedatur, non tamen necessitatem habet. Hac enim
probatione suscepta, multa fundamenta Catholicae fidei tollerentur:
sequeretur enim quod Angeli nihil de novo in his inferioribus immediate
facere possent, et multo minus Deus qui non solum est aeternus, sed
ante aeternitatem, ut supra dictum est, et sequeretur ulterius mundum
semper fuisse. Haec enim videtur esse efficacissima ratio ponentium
aeternitatem mundi, quae sumitur ex immobilitate factoris. Non enim
videtur posse contingere quod aliquod agens nunc incipiat operari, cum
prius non operatus fuerit, si omnino immobiliter se habeat, nisi forte
aliqua exteriori mutatione praesupposita, quia, ut Averroes in
commento VIII physicorum prosequitur, si aliquod agens voluntarium
vult aliquid facere post et non prius, ad minus oportet quod imaginetur
tempus, quod est numerus motus. Et ideo concludit impossibile esse
quod, ex voluntate immobili et aeterna, proveniat effectus novus,
nisi praesupposito motu. Et quia haec videtur esse efficacior ratio
qua utuntur ad probandum aeternitatem mundi, diligenter est huius
rationis solutio attendenda. Considerandum est igitur aliter loquendum
esse de agente quod producit aliquid in tempore, atque aliter de agente
quod producit tempus simul cum re quae in tempore producitur. Cum enim
aliquid in tempore producitur, oportet accipere aliquam proportionem ad
tempus, vel solum eius quod producitur, vel etiam producentis ipsius;
quandoque enim actio est in tempore, non solum ex parte eius quod
agitur, sed etiam ex parte agentis; in tempore enim est aliquid
secundum quod est in motu, cuius numerus tempus est. Quando igitur
aliqua mutatio invenitur ex parte eius quod agitur et ex parte agentis,
tunc actio secundum utrumque est in tempore; puta cum aliquis alteratus
a frigore, de novo sibi venit in mentem ut ignem accendat ad frigus
pellendum. Hoc autem non semper contingit: est enim aliquid cuius
substantia non est in tempore, sed operatio in tempore est, ut infra
dicetur. Huiusmodi ergo agens, absque aliqua sui mutatione, effectum
producit in tempore, qui prius non fuerat. Et sic etiam Deus aliquid
potest producere in tempore de novo, quod prius non fuerat, secundum
certam proportionem huius effectus ad hoc tempus, sicut contingit in
omnibus miraculosis effectibus qui fiunt immediate a Deo. Nec obstat
quod dicitur quod producit per suum esse, quia suum esse est suum
intelligere; et, sicut suum esse est unum, intelligit tamen multa,
et propter hoc potest multa producere, quamvis eius intelligere unum et
simplex remaneat, ita, quamvis sit suum esse aeternum et immobile,
potest tamen intelligere aliquod esse temporale et mobile, et ideo,
etsi suum intelligere sit sempiternum, per ipsum tamen producere potest
effectum novum in tempore. Cuius indicium aliqualiter in nobis
apparet: potest enim homo, voluntate immobili permanente, opus suum
in futurum differre, ut faciat illud determinato tempore. Sed si tu
dicas quod, quotiens hoc contingit, oportet praeintelligere alium
motum ex quo contingat quod aliquid prius non fuerit conveniens fieri,
postmodum indicatur ut conveniens ad fiendum, ad minus ipsum temporis
decursum qui sine motu intelligi non potest, dicemus hoc quidem verum
esse in particularibus Dei effectibus quos in tempore operatur. Quod
enim Lazarum suscitavit quarta die et non prius, habito respectu ad
aliquam rerum mutationem praecedentem hoc fecit. Sed in universi
productione hoc locum non habet, quia simul cum mundo fit etiam tempus
et totus universaliter motus; non est ergo aliud tempus praecedens vel
motus, ad quem oporteat novitatem huius effectus proportionari, sed
solum ad rationem facientis prout intellexit et voluit hunc effectum ab
aeterno non fore, sed incipere post non esse. Sic enim tempus est
mensura operationis vel motus, sicut dimensio est mensura magnitudinis
corporalis. Si igitur quaeramus de aliquo particulari corpore, puta
de terra, quare infra hos magnitudinis limites coercetur et non
extenditur ultra, potest eius ratio esse ex proportione ipsius ad totum
mundum. Sed si rursum quaeramus de tota corporum universitate, quare
huiusmodi determinatae magnitudinis terminos non excedat, non potest
huius ratio esse ex proportione eius ad aliquam aliam magnitudinem, sed
vel oportet dicere magnitudinem corporalem esse infinitam, sicut
antiqui naturales posuerunt, vel oportet huiusmodi determinatae
magnitudinis rationem accipi ex sola intelligentia et voluntate
facientis. Sicut igitur infinitus Deus finitum universum produxit
secundum suae sapientiae rationem, ita aeternus Deus potuit novum
mundum producere secundum eamdem sapientiae rationem.
|
|