|
12. Postquam ostendit quod
intelligentia intelligit res sempiternas, hic inducit propositionem ad
manifestandum qualiter intelligentiae, quae sunt res sempiternae,
mutuo se intelligant. Per hoc autem aliquid intelligitur quod est in
intelligente, et ideo ostendit in hac propositione quomodo unum de
entibus superioribus sit in alio. Et est propositio talis: primorum
omnium sunt quaedam in quibusdam per modum quo licet ut sit unum eorum
in alio. Haec etiam propositio proponitur CIII in libro Procli
sub his verbis: omnia in omnibus, proprie autem in unoquoque. Idem
autem est quod Proclus dicit: proprie autem in unoquoque, et quod hic
dicitur: per modum quo licet ut sit unum eorum in alio; utrobique enim
significatur quod unum est in alio secundum convenientem modum ei in quo
est. Sed a Proclo quidem inducitur haec propositio secundum
positiones Platonicas quibus ponuntur formae separatae subsistentes
quarum, ut supra dictum est, unaquaeque tanto est altior quanto est
universalior et ad plura suam participationem extendens; et, secundum
hoc, ipsum esse est superius quam ipsa vita, et haec quam ipse
intellectus. Et ideo Proclus hoc determinans in sua propositione
addit: et enim in ente vita et intellectus, et in vita esse et
intelligere, et in intellectu esse et vivere. Et sic etiam videtur
auctor huius libri loqui huiusmodi separata prima nominans. Subdit
enim quasi exponens: quod est quia in esse sunt vita et intelligentia,
et in vita sunt esse et intelligentia, et in intelligentia sunt esse et
vita, quod est omnino idem cum verbis Procli. Addit autem Proclus
in sua propositione expositionem modi quo unum horum sit in alio,
dicens: sed alicubi quidem intellectualiter, alicubi autem vitaliter,
alicubi vero enter (id est per modum entis) entia omnia; quasi dicat
quod omnia tria praedicta sunt in intellectu intellectualiter, in vita
vitaliter, in esse essentialiter. Sed hoc quod ponitur loco huius in
hoc libro, videtur esse corruptum et malum intellectum habere.
Sequitur enim: verumtamen esse et vita in intelligentia sunt duae
intelligentiae, debet enim intelligi quod ista duo, scilicet esse et
vita, sunt in intelligentia intellectualiter; et esse et intelligentia
in vita sunt duae vitae, id est ambo sunt in vita vitaliter; et
intelligentia et vita in esse sunt duo esse, id est ambo sunt in ipso
esse essentialiter. Si autem intelligatur secundum quod verba sonant,
falsum continent intellectum: vivere enim viventis est ipsum esse
eius, ut dicitur in II de anima et ipsum intelligere primi
intelligentis est vita eius et esse ipsius, ut in XII metaphysicae
dicitur; unde et hoc Proclus excludens dicit quod esse intellectus est
cognitivum et vita eius est cognitio. Alioquin sequeretur inconveniens
quod Aristoteles inducit in III metaphysicae contra Platonicos,
quod scilicet Socrates esset tria animalia, quia et ipse est animal,
et de eo praedicatur idea animalis communis quam participat, et
similiter idea hominis qui item est animal; sequeretur enim quod
unumquodque istorum trium esset non unum sed multa. Apponit autem
Proclus probationem manifestam ad ea quae dicta sunt, distinguens quod
tripliciter aliquid de aliquo dicitur: uno modo causaliter, sicut
calor de sole, alio modo essentialiter sive naturaliter, sicut calor
de igne, tertio modo secundum quamdam posthabitionem, id est
consecutionem sive participationem, quando scilicet aliquid non plene
habetur sed posteriori modo et particulariter, sicut calor invenitur in
corporibus elementatis non in ea plenitudine secundum quam est in igne.
Sic igitur illud quod est essentialiter in primo, est participative in
secundo et tertio; quod autem est essentialiter in secundo, est in
primo quidem causaliter et in ultimo participative; quod vero est in
tertio essentialiter, est causaliter in primo et in secundo. Et per
hunc modum omnia sunt in omnibus. Sed quia auctor huius libri non
videtur ponere formas separatas, quod hic dicitur esse et vitam et
intelligentiam in se invicem esse, est intelligendum secundum quod
inveniuntur in habentibus esse, vivere et intelligere; quia in ipso
esse secundum propriam rationem invenitur causaliter vivere et
intelligere, secundum illum modum quo in 1 propositione dictum est
quod esse est causa prima, vivere et intelligere posteriores causae.
Non tamen ita est intelligendum sicut verba sonant, quod intelligentia
et vita sint in ipso esse duo esse, sed quia haec duo, prout sunt in
ipso esse, non sunt aliud quam esse, et similiter esse, prout est in
vita, est ipsa vita, cum vita nihil addat supra esse nisi determinatum
modum essendi seu determinatam naturam entis. Et idem intelligendum
est in aliis comparationibus secundum quas unum istorum dicitur esse in
alio. Sed quia, secundum intellectum huius auctoris, haec tria non
sunt quaedam res subsistentes, sicut dictum est, consequenter applicat
istam propositionem ad res quae per se subsistunt, quae sunt: esse
primum quod est Deus, intelligentia, anima intellectiva et anima
sensitiva. Et dicit quod hoc modo causa est in effectu et e converso,
secundum quod causa agit in effectum et effectus recipit actionem
causae; causa autem agit in effectum per modum ipsius causae, effectus
autem recipit actionem causae per modum suum; unde oportet quod causa
sit in effectu per modum effectus et effectus sit in causa per modum
causae. Sic igitur ea quae sunt in sensu sensibiliter, sunt in anima
intellectiva per modum ei convenientem, et ea quae sunt in anima per
modum animalem, sunt in intellectu per modum proprium, et quae sunt in
intelligentia intelligibiliter, sunt in causa prima essentialiter,
secundum modum suum; et e converso priora sunt in posterioribus
secundum modum posteriorum. Ex quo accipi potest qualiter
intelligentiae se invicem intelligant et causam primam: unaquaeque enim
intelligit aliam secundum quod alia est in ipsa, per modum eius in quo
est; quia etiam in superioribus sunt inferiores secundum quasdam
excellentiores similitudines seu species, superiores vero in
inferioribus secundum quasdam deficientiores similitudines et species.
|
|