|
13. Ostenso quomodo
intelligentia intelligat alia, nunc ad ostendendum quomodo intelligat
seipsam inducitur haec propositio quae etiam invenitur CLXVII in
libro Procli, sub his verbis: omnis intellectus seipsum intelligit.
Sed huius propositionis et probationis eius intellectum oportet nos
accipere ex his quae Proclus dicit. Ut enim supra dictum est,
secundum opiniones Platonicas ordo intellectuum ponitur sub ordine
formarum separatarum ex quarum participatione fiunt intelligentes in
actu; unde formae separatae comparantur ad eos sicut intelligibile ad
intellectum. Sicut autem aliarum rerum ponebant quasdam ideas, ita et
ipsorum intellectuum, quam vocabant primum intellectum. Iste ergo
intellectus idealis in quantum est intellectus intelligit, et in
quantum est forma idealis est forma intellecta; sic igitur in eo unitur
omnino intellectus et intellectum, et per hoc perfecte seipsum
intelligit, quia essentia sua totaliter est intelligibile non solum
intelligens. Omnis autem intellectus secundum Platonicos habet
intellectum participatum; sed superiores intellectus participant ipsum
intellectum perfectius, unde participant de ipso non solum quod sint
intellectus sed etiam quod sint intelligibiles et quodammodo formales
intellectus; sic igitur coniungitur in eis secundum eorum substantiam
quodammodo intelligens et intellectum, et ideo etiam ipsi intelligunt
suam essentiam, sed diversimode a primo intellectu. Nam primus
intellectus idealis non participat aliquam priorem formam
intellectualitatis, sed ipsemet est prima forma intellectualitatis:
unde suum intelligibile non est aliud quam ipse. Posteriores vero
intellectus sic habent aliquid de forma intellectualitatis in sua
substantia quod tamen illud derivatur a superiori intellectu ideali;
sic ergo intelligunt suam essentiam quod etiam intelligunt superiorem
intellectum quem participant. Et hoc est quod Proclus addit in
praedicta propositione: sed primus quidem seipsum solum, et unum
secundum numerum in hoc intellectus et intelligibile. Unusquisque
autem consequentium seipsum simul et quae ante ipsum, et intelligibile
huic hoc quidem quod est, hoc autem a quo est. Quia vero secundum
sententiam Aristotelis, quae in hoc magis Catholicae doctrinae
concordat, non ponimus multas formas supra intellectus sed unam solam
quae est causa prima, oportet dicere quod, sicut ipsa est ipsum esse,
ita est ipsa vita et ipse intellectus primus. Unde et Aristoteles in
XII metaphysicae probat quod intelligit seipsum tantum, non ita quod
desit ei cognitio aliarum rerum, sed quia intellectus eius non
informatur ad intelligendum alia specie intelligibili nisi seipso. Sic
igitur superiores intellectus separati, tanquam ei propinqui,
intelligunt seipsos et per suam essentiam et per participationem
superioris naturae. Et ideo ad probandum hanc propositionem, primo
hic inducitur quod intelligens et intellectum in intellectibus separatis
sunt simul, in quantum scilicet secundum substantiam suam non solum
sunt intellectus sed intelligibiles, utpote propinquissime
participantes primum intellectum. Unde concludit quod intelligentia
intelligit essentiam suam; et quia essentia sua est essentia
intelligentis, sequitur quod, intelligendo essentiam suam, intelligat
se intelligere essentiam suam. Consequenter autem ostendit quomodo,
per hoc quod intelligit essentiam suam, intelligat etiam alia.
Habetur enim ex praemissa propositione quod omnes aliae res sunt in
intelligentia per modum intelligibilem, et ita sunt unum intelligentia
et res intellectae secundum quod in intelligentia, et ideo quando
intelligit essentiam suam, intelligit res alias; et eadem ratione
quandocumque intelligentia intelligit res alias, intelligit seipsam.
Sed utrum haec conveniant animae intellectuali, infra considerabimus.
|
|