|
14. Postquam determinavit de
causa prima et de intelligentia, hic determinat de anima. Et primo
determinat de ea secundum habitudinem quam habet ad res alias, secundo
determinat de ea secundum seipsam, ibi: omnis sciens et cetera.
Circa primum ponit talem propositionem: in omni anima res sensibiles
sunt per hoc quod est exemplum eis, et res intelligibiles in ea sunt
quia scit eas. Ad intellectum autem huius propositionis, videamus id
quod scribitur in libro Procli circa hoc. Ponitur enim ibi CXCV
propositio talis: omnis anima est omnes res, exemplariter quidem
sensibilia, yconice autem intelligibilia. Et dicitur yconice id est
per modum imaginis: imago enim est quod fit ad similitudinem alterius,
sicut exemplar est id ad cuius similitudinem fit aliud. Haec autem
propositio probatur tam hic quam in libro Procli hoc modo. Anima
enim, ut habitum est in 2 propositione, media est inter res
intelligibiles quae sunt omnino separatae a motu et per hoc parificantur
aeternitati, et inter res sensibiles quae moventur et cadunt sub
tempore; et quia priora sunt causa posteriorum, sequitur quod anima
sit causa corporum et intelligentia sit causa animae per modum supra
expositum. Manifestum est autem quod oportet effectus praeexistere in
causis exemplariter, quia causae producunt effectus secundum suam
similitudinem; et e converso causata habent imaginem suarum causarum,
ut etiam Dionysius dicit II capitulo de divinis nominibus. Sic
igitur res sensibiles quae causantur ex anima sunt in ea per modum
exempli, ita scilicet quod huiusmodi res quae sunt infra animam
causantur ad exemplum et similitudinem animae, res autem quae sunt
supra animam sunt in anima per modum acquisitum, id est per quamdam
participationem, ita scilicet quod comparantur ad animam sicut
exemplaria, et anima ad ipsa quodammodo sicut imago: sic igitur patet
quod sensibilia praeexistunt in anima sicut in causa quae quodammodo est
exemplar effectuum. Exponit autem consequenter de qua anima
intelligat, dicens: intelligo per animam virtutem agentem res
sensibiles. Secundum illos enim qui ponunt corpora caelestia animata,
anima caeli est causa omnium sensibilium corporum; sicut inferiorum
animarum unaquaeque est causa proprii corporis. Nulla ergo inferior
anima habet universalem causalitatem respectu sensibilium; et ideo
sensibilia non sunt in ea per modum causae, sed solum in anima caeli
quae supra sensibilia habet universalem causalitatem; et hanc hic
appellat: virtutem agentem res sensibiles. Unaquaeque vero animarum
quae sunt hic habet quidem causalitatem respectu proprii corporis, sed
non causat ipsum neque per sensum neque per intellectum; unde non
praehabet sui corporis intelligibiles et exemplares rationes, causat
autem ipsum per virtutem naturalem. Unde et in II de anima dicitur
quod anima est efficiens causa corporis, tale autem agens non agit per
aliquam rationem exemplarem proprie sumptam nisi ipsam naturam per quam
agit dicamus exemplar effectus qui ad eius similitudinem producitur
aliquo modo; et per hunc modum in natura animae virtute praeexistunt
omnes partes sensibiles sui corporis, coaptantur enim potentiis animae
quae ex eius natura procedunt. Et quamvis res sensibiles sint in anima
quae est causa earum, non tamen sunt in ea per modum quo sunt in
seipsis. Nam virtus animae est immaterialis, quamvis sit causa
materialium, et est spiritualis, quamvis sit causa corporum, et est
sine dimensione corporea, quamvis sit causa rerum habentium
dimensionem. Et quia effectus sunt in causa secundum virtutem causae,
oportet quod corpora sensibilia sint in anima indivisibiliter et
immaterialiter et incorporaliter. Et sicut res inferiores anima sunt
in ea altiori modo quam in seipsis, ita res superiores, scilicet
intelligentiae, sunt in anima inferiori modo quam in seipsis, scilicet
yconice vel per modum imaginis, ut Proclus dicit; loco cuius hic
dicitur: per modum accidentalem, id est per quemdam inferiorem modum
participationis, ita scilicet quod res intelligibiles quae sunt in
seipsis indivisae et unitae et immobiles, sunt in anima divisibiliter
et multipliciter et mobiliter per comparationem ad intelligentiam,-
sunt enim ad hoc proportionatae ut sint causae multitudinis et
divisionis et motus rerum sensibilium,- vel dicit quod res immobiles
sunt in anima per modum motus, quia, secundum Platonicos, animae
proprium est quod sit movens seipsam, secundum Aristotelem autem est
principium motus rei moventis seipsam. Ultimo autem epilogando
concludit propositum, et est manifestum ex praemissis. Et ex his quae
dicta sunt apparere potest qualiter superiores animae caelorum, si
caeli sunt animati, possint cognoscere sensibilia et intelligibilia:
sic enim cognoscunt ea secundum quod sunt in eis.
|
|