|
15. Ostenso qualiter anima se
habeat ad alia, hic ostendit qualiter anima se habeat ad seipsam; et
proponitur talis propositio: omnis sciens scit essentiam suam, ergo
est rediens ad essentiam suam reditione completa. Et ad huius
propositionis intellectum considerandae sunt quaedam propositiones quae
in libro Procli ponuntur. Quarum una est XV libri eius, quae talis
est: omne quod ad seipsum conversivum est incorporeum est. Et hanc
propositionem supra manifestavit in 7 propositione libri huius.
Secundam propositionem sumamus quae est XVI in libro Procli, quae
talis est: omne ad seipsum conversivum habet substantiam separabilem ab
omni corpore. Et huius probatio est quia, cum corpus ad seipsum
converti non possit, ut ex praemissa propositione habetur, sequitur
quod conversio ad seipsum sit operatio separata a corpore; cuius autem
operatio est a corpore separabilis, necesse est quod et substantia sit
separabilis; unde omne quod ad seipsum converti potest, est a corpore
separabile. Tertiam propositionem sumamus XLIII libri eius, quae
talis est: omne quod ad seipsum conversivum est, authypostaton est,
id est per se subsistens. Quod probatur per hoc quod unumquodque
convertitur ad id per quod substantificatur; unde, si aliquid ad
seipsum convertitur secundum suum esse, oportet quod in seipso
subsistat. Quartam propositionem sumamus XLIV (propositionem)
libri eius: omne quod secundum operationem ad seipsum est conversivum,
et secundum substantiam est ad se conversum. Et hoc probatur per hoc
quod, cum converti ad seipsum sit perfectionis, si secundum
substantiam ad seipsum non converteretur quod secundum operationem
convertitur, sequeretur quod operatio esset melior et perfectior quam
substantia. Quintam propositionem sumamus LXXXIII libri eius,
quae talis est: omne suiipsius cognitivum ad seipsum omniquaque
conversivum est. Cuius probatio est quia quod seipsum cognoscit
convertitur ad seipsum per suam operationem, et per consequens per suam
substantiam, ut patet per propositionem praemissam. Sextam
propositionem accipiemus CLXXXVI libri eius, quae talis est:
omnis anima est incorporea substantia et separabilis a corpore. Quae
sic probatur secundum praemissa: anima cognoscit seipsam, ergo
convertitur ad seipsam omniquaque, ergo est incorporea et a corpore
separabilis. His igitur visis, considerandum est quod in hoc libro
tria ponuntur. Quorum primum est quod anima sciat essentiam suam; de
anima enim est intelligendum quod hic dicitur. Secundum est quod ex
hoc concluditur, quod redeat ad essentiam suam reditione completa. Et
hoc est idem ei quod in propositione Procli dictum est, quod omne
suiipsius cognitivum ad seipsum omniquaque conversivum est; et
intelligitur reditio sive conversio completa et secundum substantiam et
secundum operationem, ut dictum est. Quod autem hoc secundum sequatur
ex primo probat sic quia, cum dico quod sciens scit essentiam suam,
ipsum scire significat operationem intelligibilem, ergo patet quod in
hoc quod sciens scit essentiam suam, redit, id est convertitur, per
operationem suam intelligibilem ad essentiam suam, intelligendo
scilicet eam. Et quod hoc debeat vocari reditus vel conversio,
manifestat per hoc quod, cum anima scit essentiam suam, sciens et
scitum sunt res una, et ita scientia qua scit essentiam suam, id est
ipsa operatio intelligibilis, est ex ea in quantum est sciens et est ad
eam in quantum est scita: et sic est ibi quaedam circulatio quae
importatur in verbo redeundi vel convertendi. Ex hoc autem quod
secundum suam operationem redit ad essentiam suam, concludit ulterius
quod etiam secundum substantiam suam est rediens ad essentiam suam; et
ita fit reditio completa secundum operationem et substantiam. Et
exponit consequenter quid sit redire secundum substantiam ad essentiam
suam. Illa enim dicuntur secundum substantiam ad seipsa converti quae
subsistunt per seipsa, habentia fixionem ita quod non convertantur ad
aliquid aliud sustentans ipsa, sicut est conversio accidentium ad
subiecta; et hoc ideo convenit animae et unicuique scienti seipsum,
quia omne tale est substantia simplex, sufficiens sibi per seipsam,
quasi non indigens materiali sustentamento. Et hoc potest esse
tertium, quod scilicet anima sit separabilis a corpore, ut proponitur
in propositione Procli. Primum autem horum, scilicet quod anima
sciat essentiam suam, hic non probatur. Probatur autem in libro
Procli sic: at vero quod cognoscat seipsam, manifestum est: si enim
et quae super ipsam cognoscit, et seipsam nata est cognoscere multo
magis, tamquam a causis quae sunt ante ipsam cognoscens seipsam. Ubi
diligenter considerandum est quod supra, cum de intellectuum cognitione
ageret, dixit quod primus intellectus intelligit seipsum tantum, ut in
13 propositione dictum est, quia scilicet est ipsa forma
intelligibilis idealis; alii vero intellectus tamquam ei propinqui
participant a primo intellectu et formam intelligibilitatis et virtutem
intellectualitatis, sicut Dionysius dicit IV capitulo de divinis
nominibus quod supremae substantiae intellectuales sunt et
intelligibiles et intellectuales; unde unusquisque eorum intelligit et
seipsum et superiorem quem participat. Sed quia anima intellectiva
inferiori modo participat primum intellectum, in substantia sua non
habet nisi vim intellectualitatis; unde intelligit substantiam suam,
non per essentiam suam, sed, secundum Platonicos, per superiora quae
participat, secundum Aristotelem autem, in III de anima, per
intelligibiles species quae efficiuntur quodammodo formae in quantum per
eas fit actu.
|
|