|
16. Posita distinctione
superiorum causarum et prosecutis singulis partibus divisionis, hic
accedit ad ostendendum comparationem earum ad invicem. Et circa hoc
tria facit: primo ostendit quomodo inferiora dependent a superioribus,
secundo ostendit quomodo superiora influunt in inferiora, 20
propositione, ibi: causa prima regit etc., tertio ostendit quomodo
inferiora diversimode recipiunt influxum primi influentis, 24
propositione, ibi: causa prima existit et cetera. Circa primum duo
facit: primo ostendit quomodo inferiora a superioribus dependeant
secundum virtutem, secundo quomodo dependeant secundum substantiam et
naturam suam, 18 propositione, ibi: res omnes habent essentiam.
Circa primum duo facit: primo ostendit quod omnes virtutes infinitae
dependent a prima infinita virtute, secundo ostendit quomodo magis vel
minus ei assimilantur, 17 propositione, ibi: omnis virtus unita et
cetera. Circa primum ponit hanc propositionem: omnes virtutes quibus
non est finis, pendentes sunt per infinitum primum quod est virtus
virtutum, non quia ipsae sint acquisitae, fixae, stantes in rebus
entibus, immo sunt virtus rebus habentibus fixionem. Haec autem
secunda propositionis pars in omnibus libris videtur esse corrupta;
deberet enim singulariter dici: non quia ipsa sit acquisita, fixa,
stans in rebus entibus, immo est virtus etc., ut referatur hoc ad
virtutem virtutum. Et hoc patet ex libro Procli cuius propositio
XCII talis est: omnis multitudo infinitarum potentiarum ab una
prima infinitate exorta est, quae non ut participata potentia est,
neque in potentibus subsistit, sed secundum seipsam, non alicuius
participantis ens potentia, sed omnium causatorum entium. Ubi primo
considerandum est quod infinita potentia dicitur cuiuslibet semper
existentis, sicut supra dictum est in 4 propositione, in quantum
scilicet videmus quod ea quae plus durare possunt, habent maiorem
virtutem essendi; unde illa quae in infinitum durare possunt, habent
quantum ad hoc infinitam potentiam. Secundum autem Platonicas
positiones, omne quod in pluribus invenitur oportet reducere ad aliquod
primum, quod per suam essentiam est tale, a quo alia per
participationem talia dicuntur. Unde, secundum eos, virtutes
infinitae reducuntur ad aliquod primum, quod est essentialiter
infinitas virtutis, non quod sit virtus participata in aliqua re
subsistente, sed quia est subsistens per seipsam. Hoc autem,
secundum Platonicos, non est ipsa idea entis, quia huiusmodi ens
separatum habet quidem potentiam infinitam sed cum hoc etiam habet
finitatem, sicut supra in 4 propositione est habitum; unde
relinquitur quod non sit prima potentia quae est essentialiter ipsa
infinitas. Neque tamen ponebant quod ista infinitatis idea sit primum
simpliciter, quia ipsa infinitas participat unitate et bonitate, unde
primum simpliciter est unum et bonum; hoc autem infinitum ideale, a
quo omnes virtutes infinitae dependent, est medium inter unum et bonum
quod est primum simpliciter, et inter ens. Et ita hanc propositionem
Proclus exponit. Sed quia auctor huius libri non ponit diversitatem
realem inter huiusmodi formas ideales abstractas quae per essentiam suam
dicuntur, sed omnia attribuit uni primo quod est Deus, ut supra etiam
patuit ex verbis Dionysii, ideo, secundum intentionem huius
auctoris, hoc primum infinitum a quo omnes virtutes infinitae
dependent, est primum simpliciter quod est Deus. Per ens autem de
quo Proclus mentionem facit, quod est sub infinito, non intelligit
ideam entis, sed potius ens primum creatum quod est intelligentia; et
quod Proclus probat de idea entis, hic probatur de ente primo creato,
quod est intelligentia. Dicit ergo: si aliquis velit dicere quod
primum ens creatum, quod est intelligentia, sit virtus infinita, non
tamen erit dicendum quod ipsa sit essentialiter virtus, immo est habens
virtutem, unde non est illud primum infinitum a quo dependent omnes
virtutes infinitae. Et quia non sit prima virtus infinita,
manifestatur per hoc quod non est infinita omnibus modis et respectu
cuiuslibet, sed est infinita solum inferius, non superius. Dicitur
quidem inferius infinita virtus intelligentiae quia non comprehenditur
ab his quae sunt infra ipsam; non est autem infinita superius quia
exceditur a suo superiori cuius comprehensione finitur. Unde et
Proclus dicit XCIII propositione: omne infinitum in entibus neque
suprapositis infinitum est neque sibiipsi; quia, sicut ipse probat
ibidem, a seipso unumquodque et a superioribus circumscribitur et
terminatur, ab inferioribus autem circumscribi aut terminari non
potest. Ideo autem virtus intelligentiae non est respectu omnium
infinita, quia non est ei virtus pura, id est non est essentialiter
virtus ut scilicet sit virtus subsistens; talis enim res, quae
essentialiter virtus est, neque finitur inferius neque superius; non
enim habet aliquid prius a quo possit circumscribi. Sed intelligentia
quae est primum ens creatum, habet finem, et eius finis est secundum
quem remanet, id est secundum quod deficit a suo superiori, quasi post
ipsum remanens velut ipsum assequi non valens. Deinde ostendit quid
sit illud primum infinitum a quo dependent omnes virtutes infinitae.
Et hoc quidem accipitur hic ens primum creans, scilicet Deus, quod
est primum infinitum purum, quasi essentialiter existens virtus
infinita. Et hoc probat quia intelligentiae, quas vocat hic scientes
et fortes propter magnitudinem virtutis quam habent, sunt infinitae
propter acquisitionem suam, id est participationem, a primo quod est
infinitum purum, id est essentialiter, a quo habent non solum
infinitatem sed etiam esse. Et si ens primum creans est quod sui
participatione facit res esse infinitas, tunc oportet quod ipsum sit
supra infinitum: quod quidem, secundum ea quae hic dicuntur, oportet
intelligere quod ens primum sit supra infinitum participatum et
creatum, sed secundum Proclum hoc dicitur de idea unius et boni quae
est secundum Platonicos supra ideam infiniti; et ideo, exponens quod
dixerat ens primum esse supra infinitum, subdit quod intelligentia est
infinitum, scilicet participative non autem essentialiter, ita
scilicet quod ipsamet sit id quod est infinitum. Concludit igitur ex
praemissis quod, cum ens primum det intelligentiis esse et
infinitatem, ipsum est mensura primorum entium scilicet
intelligibilium, et per consequens secundorum entium scilicet
sensibilium, secundum quod primum in quolibet genere est mensura illius
generis, in quantum, per accessum ad ipsum vel recessum ab ipso,
cognoscitur aliquid esse perfectius vel minus perfectum in genere illo.
Sed ipse exponit ens primum esse mensuram omnium entium, quia creavit
omnia entia cum debita mensura quae convenit unicuique rei secundum
modum suae naturae: quod enim aliqua magis vel minus accedant ad
ipsum, est ex eius dispositione. Ultimo autem colligit ex praemissis
quasi epilogando principalem intentionem, et dicit quod ens primum
creans est supra infinitum, illud scilicet quod participatione est
infinitum; sed ens secundum, quod est creatum, scilicet
intelligentia, est infinitum participative; illud autem quod est
medium inter ens primum creatum, quod est intelligentia, et ens
secundum creatum, quod est corpus corruptibile, est infinitum,
scilicet corpus caeleste; sed Proclus hoc posuit tamquam idea infiniti
sit media inter ideam boni et ideam entis. Hoc autem rerum ordine
instituto circa infinitum, subdit similiter de aliis, et dicit quod
omnes aliae bonitates simplices, scilicet vita et lumen et similia,
sunt causae rerum habentium huiusmodi bonitates; sicut enim causa prima
est ipsum infinitum et omnia alia ab eo habent infinitatem, ita etiam
causa prima est ipsa vita et ipsum lumen, et ab ipsa creatum primum,
scilicet intelligentia, habet vitam et lumen intelligibile; et
similiter etiam aliae bonitates descendunt a causa prima primo quidem
super creatum primum, quod est intelligentia, et deinde super alia
mediante intelligentia, sive illa alia accipiantur animae
intellectuales, sive res spirituales.
|
|