|
17. Postquam in praecedenti
propositione ostensum est quod omnes virtutes infinitae dependent a
prima virtute infinita, in hac propositione consequenter ostenditur
quomodo una virtus magis accedat ad primam infinitatem quam alia. Et
dicit quod: omnis virtus unita plus est infinita quam virtus
multiplicata. Et haec eadem propositio ponitur in libro Procli XCV
sub his verbis: omnis potentia unitior existens est infinitior quam
plurificata. Probatur autem utrobique dupliciter. Primo quidem per
rationem, hoc modo. Sicut ex praemissa propositione habetur, omnes
virtutes infinitae dependent a primo infinito quod est virtus virtutum;
oportet igitur quod, quanto virtus propinquior fuit illi primae
virtuti, tanto magis participet de eius infinitate. Illa autem prima
virtus est essentialiter unum; oportet ergo quod, quanto aliquid est
magis unum, tanto habeat virtutem magis infinitam. Et inde est quod
virtus intelligentiae, quae est prima inter virtutes creatas
infinitas, est maxime infinita utpote propinquior uni primo; virtutes
vero quae multiplicantur, ex hoc ipso deficiunt ab unitate, et ideo
minoratur earum posse. Et huius exemplum apparet in virtutibus
cognoscitivis: intellectus enim, qui non dividitur in multas
potentias, est efficacior in cognoscendo quam sensus, qui in multas
potentias diversificatur; et eadem ratione, virtus cognoscitiva
intelligentiae, quae non dividitur per sensitivam et intellectivam,
est fortior quam virtus cognoscitiva humana, tam circa sensibilia
singularia quam circa intelligibilia cognoscenda. Secundo probatur per
signum. Videmus enim in rebus corporalibus partibilibus quod, quando
multa aggregantur et uniuntur, fit vehementior eorum virtus, ex qua
consequuntur mirabiles operationes, sicut patet in multis hominibus
simul trahentibus navem, qui divisim non possent eam trahere nec partes
eius proportionales, et, quanto magis dividitur virtus rei
corporalis, tanto debilior fit et facit operationes viliores, sicut
tota domus a magno igne aggregato calefit, quod fieri non potest si
ignis dividatur per diversas partes domus. Ex quibus duabus
propositionibus concludit propositum, ut in littera patet.
|
|