|
18. Postquam ostensum est quod
res omnes dependent a primo secundum suam virtutem, hic ostendit quod
dependent omnia a primo secundum suam naturam. Et circa hoc duo
facit: primo ostendit universalem dependentiam rerum a primo secundum
omnia quae pertinent ad naturam vel substantiam earum, secundo ostendit
diversum gradum appropinquationis ad primum a quo dependent, sicut et
de dependentia virtutis dixerat, et hoc 19 propositione, ibi: ex
intelligentiis est et cetera. Primo ergo ponit talem propositionem:
res omnes habent essentiam per ens primum, et res vivae omnes sunt
motae per essentiam suam propter vitam primam, et res intelligibiles
omnes habent scientiam propter intelligentiam primam. Et hoc idem
dicitur in libro Procli CII propositione, sub his verbis: omnia
quidem qualitercumque entia ex fine sunt et infinito, propter prime
ens. Omnia autem viventia suiipsorum motiva sunt propter vitam
primam. Omnia autem cognitiva cognitione participant propter
intellectum primum. Dicit autem quod omnia sunt ex fine et infinito
propter prime ens quia, ut supra habitum est in 4 propositione, ens
creatum compositum est ex finito et infinito. Ad huius autem
propositionis intellectum primo quidem considerandum est quod omnes
rerum gradus ad tria videtur reducere quae sunt esse, vivere et
intelligere. Et hoc ideo quia unaquaeque res tripliciter potest
considerari: primo quidem secundum se, et sic convenit ei esse,
secundo prout tendit in aliquid aliud, et sic convenit ei moveri,
tertio secundum quod alia in se habet, et sic convenit ei cognoscere
quia secundum hoc cognitio perficitur quod cognitum est in cognoscente
non quidem materialiter sed formaliter. Sicut autem habere aliquid in
se formaliter et non materialiter, in quo consistit ratio cognitionis,
est nobilissimus modus habendi vel continendi aliquid, ita moveri a
seipso est nobilissimus mobilitatis modus, et in hoc consistit ratio
vitae; nam ea dicimus viventia quae se aliqualiter movent. Esse
igitur, quod est primum, commune est omnibus, sed non omnia
pertingunt ad illam perfectionem ut sint suiipsorum motiva; unde non
omnia sunt viventia, sed quaedam quae sunt perfectiora in entibus.
Rursumque eorum quae sunt motiva suiipsorum vel aliorum, non omnia
sunt motiva per modum cognitionis, sed per aliquod materiale principium
sicut accidit in plantis; unde etiam non omnia viventia pertingunt ad
gradum cognitionis, sed solum illa in quibus principium motionis est
aliquid formale absque materia; nam et ipse sensus est susceptivus
specierum sensibilium sine materia, ut dicitur in II de anima.
Secundo considerandum est quod in unoquoque genere est causa illud quod
est primum in genere illo, a quo omnia quae sunt illius generis in illo
genere constituuntur, sicut inter elementaria corpora ignis est primum
calidum a quo omnia caliditatem sortiuntur; non est autem in aliquo
rerum ordine in infinitum procedere. Oportet igitur in ordine entium
esse aliquod primum quod dat omnibus esse, et hoc est quod dicit quod
res omnes habent essentiam per ens primum. Similiter oportet in genere
viventium esse aliquod primum, et ab hoc omnia viventia habent quod
vivant; et quia viventis proprium est quod sit suiipsius motivum, ideo
dicit quod res vivae omnes sunt motae per essentiam suam, id est sunt
moventes seipsas, propter vitam primam; unde et in libro Procli
dicitur: omnia viventia suiipsorum motiva sunt propter vitam primam.
Et quod movere seipsum procedit a prima vita, probat subdens: quoniam
vita est processio procedens ex ente primo quieto sempiterno. Ad cuius
intellectum sciendum est quod prius est aliquid esse in se quam moveri
in alterum; unde moveri praesupponit esse. Quod si ipsum esse sit
sicut subiacens motui, iterum oportebit praesupponi aliquod principium
motus, et sic quousque deveniatur ad aliquod ens immobile quod est
principium movendi seipsum omnibus; et hoc est prima vita. Unde
manifestum est quod vita in omnibus viventibus est processio quaedam
procedens a quodam primo ente quieto et sempiterno, id est nulli
motioni subiecto. Similiter etiam in ordine cognoscentium oportet esse
aliquod primum. Manifestum est autem quod ordine perfectionis et
naturae cognitio intellectiva prior est sensitiva, quia est magis
immaterialis; unde et per intellectum de cognitione sensitiva
iudicamus, sicut de inferiori per superius. In ipsa autem
intellectiva cognitione, manifestum est quod ratiocinativa inquisitio a
principiis per se notis procedit, quorum est intellectus; unde ratio
sequitur intellectum. Primum igitur in ordine cognoscentium est
intellectus, et ideo oportet quod omnes res intelligibiles, id est
cognoscitivae, habeant scientiam, id est cognitionem, propter
intelligentiam primam; unde et in libro Procli dicitur quod omnia
cognitiva cognitionem participant propter intellectum primum. Et ratio
huius assignatur quia omnis scientia radicaliter non est nisi
intelligentia; intelligentia enim est summitas quaedam, ut Proclus
dicit, omnis cognitionis; unde intelligentia est primum cognoscens et
influens cognitionem supra omnia cognoscentia. Sicut autem supra
dictum est, secundum Platonicos primum ens, quod est idea entis, est
aliquid supra primam vitam, id est supra ideam vitae, et prima vita
est aliquid supra primum intellectum idealem; sed secundum Dionysium
primum ens et prima vita et primus intellectus sunt unum et idem quod
est Deus; unde et Aristoteles in XII metaphysicae primo principio
attribuit quod sit intellectus et quod suum intelligere sit vita, et
secundum hoc ab eo omnia habent esse et vivere et intelligere. Tertio
considerandum quod ista tria diversimode causantur in rebus, sive a
diversis principiis secundum Platonicos, sive ab eodem principio
secundum fidei doctrinam et Aristotelis. Est enim duplex modus
causandi: unus quidem quo aliquid fit praesupposito altero, et hoc
modo dicitur fieri aliquid per informationem, quia illud quod posterius
advenit se habet ad illud quod praesupponebatur per modum formae; alio
modo causatur aliquid nullo praesupposito, et hoc modo dicitur aliquid
fieri per creationem. Quia ergo intelligere praesupponit vivere et
vivere praesupponit esse, esse autem non praesupponit aliquid aliud
prius; inde est quod primum ens dat esse omnibus per modum creationis.
Prima autem vita, quaecumque sit illa, non dat vivere per modum
creationis, sed per modum formae, id est informationis; et similiter
dicendum est de intelligentia. Ex quo patet quod, cum supra dixit
intelligentiam esse causam animae, non intellexit quod esset causa eius
per modum creationis, sed solum per modum informationis, ut supra
expositum est.
|
|