|
1. Omnis causa primaria plus est
influens super suum causatum quam causa secunda universalis. Ad cuius
manifestationem unum corollarium inducit, per quod manifestatur primum
sicut per quoddam signum; unde subdit: cum ergo removet causa secunda
universalis virtutem suam a re, causa universalis prima non aufert
virtutem suam ab ea. Et ad huius probationem inducit tertium,
dicens: quod est quia universalis causa prima agit in causatum causae
secundae antequam agat in ipsum causa universalis secunda. Et ex hoc
concludit quod secundo positum est, et convenienter. Necesse est enim
id quod prius advenit ultimo abscedere; videmus enim ea quae sunt
priora in compositione esse ultima in resolutione. Sic igitur intentio
huius propositionis in his tribus consistit, quorum primum est quod
causa prima plus influit in effectum quam secunda, secundum est quod
impressio causae primae tardius recedit ab effectu, tertium est quod
prius ei advenit. Quae quidem tria Proclus proponit in duabus
propositionibus, primum in LVI propositione sui libri, quae talis
est: omne quod a secundis producitur, et a prioribus et causalioribus
producitur eminentius, a quibus et secunda producebantur; alia vero
proponit in sequenti propositione quae talis est: omnis causa et ante
causatum operatur et post ipsum plurium est substitutiva. His autem
tribus praemissis ad ea manifestanda procedit, primo quidem per
exemplum, secundo per rationem, ibi: et causa prima adiuvat.
Exemplum autem videtur pertinere ad causas formales in quibus quanto
forma est universalior tanto prior esse videtur. Si igitur accipiamus
aliquem hominem, forma quidem specifica eius attenditur in hoc quod est
rationalis, forma autem generis eius attenditur in hoc quod est vivum
vel animal; ulterius autem id quod est omnibus commune est esse.
Manifestum est autem in generatione unius particularis hominis quod in
materiali subiecto primo invenitur esse, deinde invenitur vivum,
postmodum autem est homo; prius enim ipse est animal quam homo, ut
dicitur in II de generatione animalium. Rursumque in via
corruptionis primo amittit usum rationis et remanet vivum et spirans,
secundo amittit vitam et remanet ipsum ens, quia non corrumpitur in
nihilum. Et sic potest intelligi hoc exemplum secundum viam
generationis et corruptionis alicuius individui. Et haec est eius
intentio, quod patet ex hoc quod dicit: cum ergo individuum non est
homo, id est secundum actum proprium hominis, est animal, quia adhuc
remanet in eo operatio animalis quae consistit in motu et sensu; et,
cum non est animal, est esse tantum, quia remanet corpus penitus
inanimatum. Verificatur hoc exemplum in ipso rerum ordine: nam priora
sunt existentia viventibus et viventia hominibus, quia remoto homine
non removetur animal secundum continentiam, sed e converso quia, si
non est animal, non est homo. Et eadem ratio est de animali et esse.
Deinde cum dicit: et causa prima etc., probat tria praedicta per
rationem. Primum autem, scilicet quod causa prima plus influat quam
secunda, sic probat: eminentius convenit aliquid causae quam causato;
sed operatio qua causa secunda causat effectum, causatur a causa
prima, nam causa prima adiuvat causam secundam faciens eam operari;
ergo huius operationis secundum quam effectus producitur a causa
secunda, magis est causa causa prima quam causa secunda. Proclus
autem expressius hoc sic probat: causa enim secunda, cum sit effectus
causae primae, substantiam suam habet a causa prima; sed a quo habet
aliquid substantiam, ab eo habet potentiam sive virtutem operandi;
ergo causa secunda habet potentiam sive virtutem operandi a causa
prima. Sed causa secunda per suam potentiam vel virtutem est causa
effectus; ergo hoc ipsum quod causa secunda sit causa effectus, habet
a prima causa. Esse ergo causam effectus inest primo causae primae,
secundo autem causae secundae; quod autem est prius in omnibus, est
magis, quia perfectiora sunt priora naturaliter. Ergo prima causa est
magis causa effectus quam causa secunda. Secundum, scilicet quod
impressio causae primae tardius recedat ab effectu, probat ibi: et
quando removetur causa secunda et cetera. Et inducit talem rationem:
quod vehementius inest, magis inhaeret; sed prima causa vehementius
imprimit in effectu quam causa secunda, ut probatum est; ergo eius
impressio magis inhaeret; ergo tardius recedit. Tertium, scilicet
quod prius adveniat, probat ibi: et non est causatum causae secundae
etc., tali ratione. Causa secunda non agit in causatum suum nisi
virtute causae primae; ergo et causatum non procedit a causa secunda
nisi per virtutem causae primae; sic igitur virtus causae primae dat
effectui ut attingatur a virtute causae secundae; prius ergo attingitur
a virtute causae primae. Hoc autem uno medio Proclus sic probat.
Causa prima est magis causa quam secunda; ergo est perfectioris
virtutis. Sed quanto virtus alicuius causae est perfectior, tanto ad
plura se extendit; ergo virtus causae primae ad plura se extendit quam
virtus causae secundae. Sed id quod in pluribus est, prius est in
adveniendo et ultimum in recedendo; ergo impressio causae primae primo
advenit et ultimo recedit. Est autem considerandum in quibus causis
haec propositio habeat veritatem. Et siquidem ad genera causarum
quaestio referatur, manifestum est quod habet veritatem in quolibet
causarum genere suo modo. Et in causis quidem formalibus exemplum
inductum est. In causis autem materialibus similis ratio invenitur;
nam id quod primo substernitur ut materia, causa est propinquioris
materiae ut et ipsa materialiter substet, sicut materia prima
elementis, quae sunt quodammodo materia mixtorum corporum. Utrumque
autem horum ostendit idem esse in efficientibus causis. Manifestum est
enim quod, quanto aliqua causa efficiens est prior, tanto eius virtus
ad plura se extendit; unde oportet ut proprius effectus eius communior
sit. Causae vero secundae proprius effectus in paucioribus invenitur;
unde et particularior est. Ipsa enim causa prima producit vel movet
causam secundo agentem, et sic fit ei causa ut agat. Inveniuntur
igitur praedicta tria quae tacta sunt, primordialiter quidem in causis
efficientibus et ex hoc manifestum est quod derivatur ad causas
formales: unde et hic ponitur verbum influendi et Proclus utitur verbo
productionis quae exprimit causalitatem causae efficientis. Quod autem
ex causis efficientibus derivetur ad causas materiales, non est adeo
manifestum, eo quod causae efficientes quae sunt apud nos, non
producunt materiam sed formam; sed, si consideremus causas universales
a quibus procedunt et materialia rerum principia, necesse est quod hic
ordo derivetur et ad materiales causas ex causis efficientibus. Quia
enim primae et supremae causae efficacia seu causalitas ad plura se
extendit, necesse est quod id quod primo subsistit in omnibus sit a
prima omnium causa. Deinde a causis secundis adduntur dispositiones
quibus materiae appropriantur singulis rebus. Quod etiam utcumque in
his quae apud nos sunt, apparet: nam omnibus artificialibus materiam
primam exhibet natura; deinde per artes quasdam priores materia
naturalis disponitur ut congruat particularioribus artificiis;
comparatur autem prima omnium causa ad totam naturam sicut natura ad
artem; unde id quod primo subsistit in tota natura est a prima omnium
causa, quod appropriatur singulis rebus officio causarum secundarum.
In causis etiam finalibus manifestum est verificari omnia praedicta,
nam propter ultimum finem, qui est universalis, alii fines
appetuntur, quorum appetitus advenit post appetitum ultimi finis et
ante ipsum cessat; sed et huius ordinis ratio ad genus causae
efficientis reducitur, nam finis in tantum est causa in quantum movet
efficientem ad agendum, et sic, prout habet rationem moventis,
pertinet quodammodo ad causae efficientis genus. Si autem quaeratur in
unoquoque causarum genere utrum praedicta verificentur in omnibus causis
quomodolibet ordinatis, manifestum est quod non. Invenimus enim
causas ordinari dupliciter: uno modo per se, alio modo per accidens.
Per se quidem quando intentio primae causae respicit usque ad ultimum
effectum per omnes medias causas, sicut cum ars fabrilis movet manum,
manus martellum qui ferrum percussura extendit, ad quod fertur intentio
artis. Per accidens autem quando intentio causae non procedit nisi ad
proximum effectum; quod autem ab illo effectu efficiatur iterum aliud,
est praeter intentionem primi efficientis, sicut cum aliquis accendit
candelam, praeter intentionem eius est quod iterum accensa candela
accendat aliam et illa aliam; quod autem praeter intentionem est,
dicimus esse per accidens. In causis igitur per se ordinatis haec
propositio habet veritatem, in quibus causa prima movet omnes causas
medias ad effectum; in causis autem ordinatis per accidens est e
converso, nam effectus qui per se producitur a causa proxima, per
accidens producitur a causa prima, praeter intentionem eius existens.
Quod autem est per se potius est eo quod est per accidens, et propter
hoc signanter dicit: causa universalis, quae est causa per se.
|
|