|
19. Postquam ostendit in
praecedenti propositione quod omnes res secundum suam naturam dependent
a primo, hic ostendit quomodo quaedam diversimode ei appropinquant
secundum participationem naturalis perfectionis et ponit talem
propositionem: ex intelligentiis est quae est intelligentia divina,
quoniam ipsa recipit ex bonitatibus primis quae procedunt ex causa prima
receptione multa. Et de eis est quae est intelligentia tantum,
quoniam non recipit ex bonitatibus primis nisi mediante intelligentia.
Et ex animabus est quae est anima intelligibilis, quoniam est ipsa
pendens per intelligentiam; et ex eis est quae est anima tantum. Et
ex corporibus naturalibus est cui est anima regens ipsum et faciens
directionem super ipsum; et de eis sunt quae sunt corpora naturalia
tantum quibus non est anima. Haec autem propositio invenitur in libro
Procli CXI sub his verbis: omnis intellectualis seirae (id est
ordinationis), hii quidem sunt divini intellectus suscipientes deorum
posthabitiones (id est participationes), hii autem intellectus
solum; et omnis animalis (scilicet seirae) hae quidem sunt
intellectuales animae ad intellectus suspensae proprios, hae autem
animae solum; et omnis corporalis naturae, hae quidem et animas habent
astantes desuper, hae autem sunt naturae solum, animarum expertes
praesentia. Ad cuius evidentiam sciendum est quod secundum Platonicos
quadruplex ordo invenitur in rebus. Primus erat ordo deorum, id est
formarum idealium inter quas erat ordo secundum ordinem universalitatis
formarum, ut supra dictum est; sub hoc autem ordine est ordo
intellectuum separatorum, sub quo est ordo animarum, sub quo iterum
est ordo corporum. Et hii tres inferiores ordines accipiuntur secundum
tria quae in praemissa propositione sunt tacta; nam corpora participant
esse tantum, animae autem secundum propriam naturam participant
ulterius esse et vivere, intellectus autem participant esse, vivere et
intelligere. Causalitas autem horum ad ordinem divinum pertinet, sive
ponantur multi dii ordinati sub uno secundum Platonicos, sive unus
tantum in se omnia habens secundum nos: universalitas enim causalitatis
propria est Deo. Huiusmodi autem ordines, cum ab uno primo
procedant, continuitatem quamdam habent ad invicem, ita quod ordo
corporum attingit ordinem animarum et ordo animarum attingit ordinem
intellectuum qui attingit ad ordinem divinum. Ubicumque autem diversi
ordines sub invicem coniunguntur, oportet quod id quod est supremum
inferioris ordinis propter propinquitatem ad superiorem ordinem aliquid
participet de superioris ordinis perfectione. Et hoc manifeste videmus
in rebus naturalibus: nam quaedam animalia participant aliquam rationis
similitudinem et quaedam plantae participant aliquid de distinctione
sexus, quae est propria generi animalium. Unde et Dionysius dicit
VII capitulo de divinis nominibus quod per divinam sapientiam fines
primorum coniunguntur principiis secundorum. Sic igitur illi qui sunt
supremi in ordine intellectuum vel intelligentiarum dependent per
quamdam perfectiorem participationem propinquius a Deo, et magis
participant de bonitatibus eius et de universali causalitate ipsius; et
ideo dicuntur divini intellectus vel divinae intelligentiae, sicut et
Dionysius dicit quod supremi Angeli sunt quasi in vestibulis deitatis
collocati. Inferiores vero intellectus qui non pertingunt ad tam
excellentem participationem divinae similitudinis sunt intellectus
tantum, non habentes illam divinam dignitatem. Et eadem ratio est de
animabus respectu intellectuum; nam supremae animae sunt intellectuales
utpote propinquae ordini intellectuum, aliae vero animae inferiores non
sunt intellectuales, sed habent solum id quod est animae ut scilicet
sint vivificativae, sicut maxime patet de animabus animalium et
plantarum. Et eadem ratio est de ordine corporum respectu animarum;
nam corpora nobiliora quae perfectiori ratione sunt constituta, sunt
animata, alia vero corpora sunt inanimata. Et eadem ratio est de
omnibus aliis ordinibus in quos praedicti generales ordines
distinguuntur, quia etiam in corporibus sunt diversi ordines et
similiter in animabus et intellectibus.
|
|