|
20. Postquam ostensum est
qualiter inferiora a superioribus dependeant, hic ostenditur qualiter
superiora inferioribus influant per suum regimen. Et circa hoc duo
facit: primo agit de universali regimine causae primae, secundo de
regimine intelligentiae, 23 propositione, ibi: omnis intelligentia
divina et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit modum
universalis regiminis causae primae, secundo ostendit idoneitatem
causae primae ad regendum, 21 propositione, ibi: primum est dives
et cetera. Circa primum ponit talem propositionem: causa prima regit
omnes res creatas praeter quod commisceatur cum eis. Ad cuius
evidentiam considerandum est quod in humano regimine hoc contingere
videmus quod ille qui habet curam regiminis plurimorum, necesse est ut
ex suo regimine ad plura distrahatur; qui vero a cura regiminis aliorum
est liber, magis in seipso potest uniformitatem conservare, unde et
Epicurei philosophi, ut quietem et uniformitatem divinam
conservarent, posuerunt deos nullius regiminis curam habere, sed
omnino otiosos et nihil curantes, ut sic videantur esse felices. Et
ideo contra hoc in hac propositione inducitur quod haec duo in causa
prima non sunt contraria nec se invicem impediunt universale regimen
rerum et summa unitas, per quam Deus exaltatur supra omnia. Unde
statim in principio expositionis ponitur: quod est quia regimen non
debilitat unitatem eius exaltatam super omnem rem neque destruit eam,
quia scilicet nec in toto nec in parte per universale regimen unitati
divinae derogatur; et e converso subdit: neque prohibet eam essentia
unitatis eius seiuncta a rebus quin regat res. Et hoc totum in
CXXII propositione Procli ponitur sub his verbis: omne divinum et
providet secundis, et ereptum est ab his quibus providetur; neque
providentia submittente suam immixtam et unialem excellentiam, neque
separata unitione providentiam exterminante. Ad huius autem
propositionis manifestationem tria inducuntur. Primo namque ostenditur
diversus modus recipiendi influentias causae primae ex parte rerum
recipientium, secundo ostenditur unitas ex parte causae primae
influentis, ibi: et bonitas prima etc., tertio ex his duobus
concluditur propositum, scilicet quod regimen causae primae extat
absque hoc quod commisceatur rebus, ibi: redeamus autem et dicamus.
Dicit ergo primo quod omnes bonitates quae inveniuntur in rebus,
effluunt a causa prima; et huiusmodi bonitates recipit unaquaeque res
secundum modum et proprietatem suae substantiae et virtutis - sunt
autem diversarum rerum diversae naturae et virtutes - et inde est
quod, quamvis causa prima influat uno influxu super omnia, diversimode
tamen influxus eius in diversis rebus recipitur. Cuius exemplum
evidens est in lumine quod quidem a corpore lucido uno modo procedit,
sed secundum quod radii diversi transeunt per vitra diversimode
colorata, diversam apparentiam faciunt. Deinde ostendit quod causa
prima unico influxu influat in res omnes; influit enim in res secundum
rationem boni; habet enim bonitatem bonificam, id est quae est
principium bonitatis in omnibus. Bonitas autem causae primae est ipsum
suum esse et sua essentia, quia causa prima est ipsa essentia
bonitatis; unde cum essentia eius sit maxime una, quia primum
principium est secundum se unum et bonum, consequens est quod causa
prima uno modo, quantum est ex parte sua, agat in res et influat in
eas; sed ex eius influxu res diversimode recipiunt, quaedam plus et
quaedam minus, unaquaeque secundum suam proprietatem. Deinde ex
praemissis concludit impermixtionem causae primae ad res alias. Et
huius conclusionis intellectus plenus haberi potest si accipiamus verba
quae sunt in commento Procli, qui sic dicit: neque igitur providentes
(scilicet dii) habitudinem recipiunt ad ea quibus providetur; per
esse enim quod sunt omnia bonificant, omnia autem per esse faciens sine
habitudine facit: habitudo enim appositio est ad esse, propter quod
praeter naturam. Vocat autem habitudinem aliquam dispositionem per
quam agens coaptatur seu proportionatur patienti seu recipienti; et
quod sic agit in diversa, necesse est quod habeat diversas
dispositiones quibus diversis coaptetur, et secundum hoc cadit in
huiusmodi rem quaedam multitudo quae diversimode agit in diversa
secundum diversas suas dispositiones quae sunt praeter naturam sive
essentiam eius, quae est una. Et sic tale agens secundum diversas
dispositiones commiscetur rebus in quas agit secundum quamdam
coaptationem ad ea; sed causa prima agit per esse suum, ut probatum
est. Unde non agit per aliquam habitudinem vel dispositionem
superadditam per quam coaptetur et commisceatur rebus. Et huiusmodi
habitudo vocatur hic continuator vel res media, quia scilicet per
huiusmodi dispositionem vel habitudinem coaptatur agens recipienti, et
est quodammodo media inter essentiam agentis et ipsum patiens. Quia
igitur causa prima est agens per esse suum, oportet quod uno modo regat
res; sic enim regit res quemadmodum agit: unde patet quod regimen eius
est optimum et pulcherrimum. Ad hoc enim tendit quilibet rector
multitudinis quod reducat multos quos regit in unum; et hoc maxime
invenitur in divino regimine, quod est unum secundum se et non
diversificatur in effectibus nisi secundum diversitatem, quasi secundum
diversa merita, subditorum.
|
|