|
21. Postquam assignavit modum
divini regiminis, hic ostendit sufficientiam Dei ad regendum. Quae
quidem attenditur secundum duo: primo quidem secundum Dei
abundantiam, secundo secundum eius superexcellentiam, et hoc ibi:
causa prima et cetera. Haec enim duo necessaria sunt regenti, primo
quidem ut habeat bonorum abundantiam, ex quibus possit subditis
providere; unde et Dionysius dicit XII capitulo de divinis
nominibus quod dominatio est omnis pulchrorum et bonorum perfecta
possessio, et regnum est omnis finis et legis et ordinis distributio.
Ad ostendendum autem in Deo abundantem sufficientiam proponit hanc
propositionem: primum est dives propter seipsum et est dives magis.
Ad cuius evidentiam accipiatur propositio CXXVII Procli, quae
talis est: omne divinum simplex prime est et maxime, et propter hoc
maxime per se sufficiens. Probat autem quod Deus sit prime et maxime
simplex ex ratione unitatis: nam Deus est maxime unum cum sit prima
unitas sicut et prima bonitas; simplicitas autem ad rationem unitatis
pertinet - dicitur enim simplex quod est unum non ex pluribus
aggregatum; unde Deus in quantum est prime et maxime unum, in tantum
etiam est prime et maxime simplex. Et ex hoc ulterius procedit ad
ostendendam secundam partem suae propositionis, scilicet quod Deus sit
maxime per se sufficiens, quia per se sufficientia consequitur ad
simplicitatem. Omne enim compositum indiget pluribus ex quibus sua
bonitas constituitur, et non solum indiget illis ex quibus componitur
ut ex partibus, sed etiam indiget aliquo alio quod causat et conservat
compositionem, sicut patet in corporibus mixtis; non enim diversa in
unum convenirent nisi per aliquam causam ea unientem. Cum igitur Deus
sit primo et maxime simplex utpote habens totam bonitatem suam in uno
perfectissimo, sequitur quod Deus sit primo et maxime per se
sufficiens. Sed auctor huius libri praetermittit primam partem
propositionis quae est de simplicitate, quasi eam supponens, et
loquitur solum de per se sufficientia quam divitiarum nomine signat: et
loco eius quod in propositione Procli dicitur quod Deus est per se
sufficiens, dicit quod primum est dives propter seipsum. In quolibet
enim genere est primum id quod est propter seipsum; quod enim est per
se, prius est eo quod est per aliud; loco autem eius quod ibi dicitur
quod est maxime sufficiens, hic dicitur quod est dives magis, scilicet
quam omnia alia. Probatio autem propositi est eadem utrobique. Nam
primo dicit quod unitas divina quae non est dispersa in multas partes,
sed est unitas pura, est significatio huius quod Deus sit in fine
simplicitatis, id est maxime simplex. Et ex hoc ulterius probat quod
Deus sit maxime per se sufficiens per indigentiam quae in compositis
invenitur, sicut iam dictum est. Sed quia in nomine divitiarum non
solum intelligitur sufficientia, sed etiam copia potens in alios
redundare, addit ulterius, ad ostendendum Deum esse divitem, de
influxu bonitatis eius in res, quia propter abundantiam suae bonitatis
influit in res alias et nihil est quod influat super ipsum; omnes autem
aliae res, sive sint intelligibiles sicut intelligentiae et animae,
sive sint in corpore, non sunt divites per seipsas, quasi ex seipsis
habentes abundantiam bonitatis, sed indigent participare bonitatem a
primo vere uno quod influit super eas gratis, absque hoc quod aliquid
ei inde accrescat, omnes bonitates et perfectiones.
|
|