|
22. Ostensa abundantia divinae
bonitatis, hic ostendit excellentiam ipsius, dicens: causa prima est
super omne nomen quod nominatur. Ad cuius propositionis intellectum
considerandum est quod id quod hic sub uno colligitur, Proclus in suo
libro per diversa distinguit, cuius est CXV propositio talis: omnis
Deus supersubstantialis est et supervitalis et superintellectus. Quod
quidem Proclus dupliciter probat, primo probatione communi quae talis
est: Deus est unitas per se perfecta; unumquodque autem aliorum quae
sunt sub Deo, non est ipsa unitas, sed est aliquid participans
unitate; manifestum est igitur quod Deus est ultra omnia huiusmodi.
Secundo probat probatione speciali, quia scilicet substantiae non est
idem esse et substantiam esse et unum esse, sed quaelibet substantia
subsistens participat esse et uno; unde relinquitur quod Deus, qui
est ipsum unum et ens per seipsum, sit supra substantiam et per
consequens supra vitam et intellectum quae praesupponunt substantiam,
ut patet etiam in hoc libro ex 18 propositione supra inducta. Sed
quia auctor huius libri propositionem in communi inducit, contentus est
sola probatione communi. In omnibus enim quae sunt infra causam
primam, quaedam inveniuntur perfecte existentia sive completa, quaedam
imperfecta sive diminuta. Perfecta quidem videntur esse ea quae per se
subsistunt in natura, quae a nobis significantur per nomina concreta ut
homo, sapiens et huiusmodi; imperfecta autem sunt illa quae per se non
subsistunt, sicut formae ut humanitas, sapientia et huiusmodi, quae
significantur apud nos nominibus abstractis. Inter quae duo est haec
differentia quod illud quod non est completum, non potest perficere
operationem perfectam; non enim calor calefacit sed calidum, neque
sapientia sapit sed sapiens. Illud autem quod est completum apud nos,
quamvis sit per se subsistens, in hoc sibi quodammodo sufficiens quod
non indiget alio cui innitatur sicut subiecto, tamen quia forma quae
est principium actionis est in ipso limitata et participata, non potest
agere per modum creationis aut influxus sicut agit id quod totum est
forma, quod sui participatione secundum se totum est aliorum
productivum. Cum ergo ita sit apud nos in his quae sunt diminuta et
concreta, sequitur quod Deus neque sit diminutus neque completus
simpliciter, sed magis supercompletus; neque enim caret actione sicut
diminuta, et agit per modum creantis et influentis, quod non possunt
ea quae sunt completa apud nos, et hoc est quod subdit: quia ipse est
creans res et influens bonitates super eas influxione completa. Et hoc
ideo est quoniam ipse est bonitas subsistens cui non est finis, id est
non est bonitas terminata ad aliquam naturam participantem incorpoream,
sicut est bonitas intelligentiae, neque sunt ei dimensiones ad quas
terminetur, sicut est de bonitate corporali. Ex quo ulterius
concludit quod, quia causa prima est ipsa bonitas interminata,
sequitur quod ipsa sit prima bonitas et quod repleat omnia saecula, id
est omnes distinctiones rerum et temporum, bonitatibus suis, licet non
omnia recipiant eodem modo et aequaliter bonitatem eius, sed
unumquodque secundum modum suae potentiae, ut supra habitum est in 20
propositione. Tota ergo virtus huius probationis ad hoc redit quod
Proclus breviter tangit, quod scilicet Deus et est ipsa unitas, non
unitum aliquid sicut completa quae sunt apud nos, et tamen est per se
perfecta, a quo deficiunt diminuta, id est formae non subsistentes
quae apud nos sunt. Ex quo hic ulterius concluditur quod causa prima
est altior omni nomine quod a nobis imponitur, quia omne nomen a nobis
impositum, vel significat per modum completi participantis sicut nomina
concreta, vel significat per modum diminuti et partis formalis sicut
nomina abstracta. Unde nullum nomen a nobis impositum est condignum
divinae excellentiae.
|
|