|
23. Postquam tradidit modum
divini regiminis et ostendit sufficientiam Dei ad regendum, hic agit
de regimine secundae causae, scilicet intelligentiae, quod quidem
regimen fit ex virtute causae primae. Et ponit hanc propositionem:
omnis intelligentia divina scit res per hoc quod ipsa est
intelligentia, et regit eas per hoc quod est divina. Et similis
propositio invenitur in libro Procli CXXXIV, sub his verbis:
omnis divinus intellectus intelligit quidem ut intellectus, providet
autem ut Deus. Ad cuius evidentiam considerandum est quod supra,
19 propositione, dictum est: ex intelligentiis quaedam est divina et
quaedam non divina. Supremi quidem intellectus vel intelligentiae
divini vocantur propter abundantem participationem divinae bonitatis ex
propinquitate ad Deum. Quod autem abundanter participat proprietatem
alicuius rei, assimilatur ei non solum in forma sed etiam in actione;
sicut patet quod, eorum quae illuminantur a sole, quaedam participant
lumen solis solum quantum ad hoc quod videantur, quaedam vero quantum
ad hoc quod alia illuminent quod est propria actio solis, sicut patet
de luna. Quia vero forma est principium actionis, necesse est quod
omne illud quod ex abundanti participatione influxus superioris agentis
acquirit actionem eius, habeat duas actiones, unam scilicet secundum
propriam formam, aliam vero secundum formam participatam a superiori
agente, sicut cultellus ignitus secundum propriam formam incidit, in
quantum vero est ignitus urit. Sic igitur et supremarum
intelligentiarum unaquaeque quae divina dicitur habet duplicem
actionem, unam quidem in quantum participat abundanter bonitatem
divinam, aliam autem secundum propriam naturam. Est autem proprium
intelligentiae in quantum huiusmodi cognoscere res, et ideo
intelligentia divina in quantum est intelligentia est rerum
cognoscitiva. Proprium autem est Dei, qui est ipsa essentia
bonitatis, ut se aliis communicet; videmus quod unumquodque, in
quantum est perfectum et actu ens, similitudinem suam aliis tradit.
Unde id quod est essentialiter actus et bonitas, scilicet Deus,
essentialiter et primordialiter communicat suam bonitatem rebus, et hoc
pertinet ad regimen ipsius; nam regentis proprium est perducere ea quae
reguntur ad debitum finem, quod est bonum. Sic igitur intelligentia
divina, in quantum participat abundanter bonitatem divinam, ipsa fit
regitiva rerum. Manifestum est autem quod unumquodque quod agit
secundum propriam et naturalem formam aliquam actionem, vehementius et
perfectius agit illam actionem quam illud quod agit eam per
participationem virtutis superioris agentis, sicut ignis vehementius
calefacit quam corpus ignitum et sol magis illuminat quam luna.
Oportet igitur regimen Dei, quod est actio eius secundum suam
essentialem bonitatem, esse altius et efficacius quam regimen
intelligentiae, quod convenit ei secundum participationem bonitatis
divinae. Et inde est quod regimen causae primae, quod est secundum
essentiam bonitatis, se extendit ad omnes res, cuius signum est quod
omnia desiderant bonum vel appetitu intellectuali vel animali vel
naturali. Regimen autem intelligentiae, quod est ei proprium, non se
extendit ad omnia; non enim diffundit bonitatem intellectualem in
omnia, sed solum in illa quae sunt nata intelligere. Unde nec omnia
intellectuale bonum appetunt, sed solum bonum absolute.
|
|