|
24. Postquam ostendit modum
divini regiminis et sufficientiam ipsius ad regendum, hic incipit
ostendere quomodo divinum regimen diversimode participatur a diversis.
Et primo manifestat hoc in generali, secundo prosequitur in speciali
de diversitate rerum quae subsunt divino regimini, 25 propositione,
ibi: substantiae unitae et cetera. Circa primum ponit talem
propositionem: causa prima existit in rebus omnibus secundum
dispositionem unam, sed res omnes non existunt in causa prima secundum
dispositionem unam. Ad cuius evidentiam considerandum est quod aliquid
dicitur esse in alio multipliciter: uno quidem modo realiter, alio
modo secundum habitudinem actionis et passionis. Secundum igitur
primum modum dicendum est quod omnia sunt in causa prima uno modo, quia
scilicet illud secundum quod omnia sunt in causa prima, est una et
eadem res, scilicet virtus divina; sunt enim effectus virtute in sua
causa. Causa autem prima secundum hunc modum est in rebus
diversimode, quia scilicet causa prima in rebus causatis est secundum
quod eis similitudinem suam imprimit; diversae autem res diversimode
similitudinem causae primae recipiunt. Sed modo secundo est e
converso. Nam causa prima secundum unum modum agit in omnia et ideo
dicitur esse in rebus omnibus secundum dispositionem unam; non autem
omnes res recipiunt eodem modo actionem causae primae et ideo dicitur
quod res omnes non existunt in causa prima secundum dispositionem unam.
Ad cuius propositionis manifestationem tria subsequuntur: nam primo
manifestatur propositio, secundo probatur, ibi: et diversitas quidem
etc., tertio infertur quoddam corollarium, ibi: ergo secundum modum
et cetera. Dicit ergo primo quod ideo dicuntur res omnes non esse in
causa prima secundum dispositionem unam quia, etsi causa prima existat
in rebus omnibus, in quantum scilicet attingit res omnes per effectum
suae actionis, tamen unaquaeque res recipit actionem eius secundum
modum suae virtutis. Et exemplificat hoc secundum tres diversitates
primas inventas in rebus, quarum prima est secundum diversitatem
unitatis et multitudinis, quae quidem diversitas pertinet ad ipsas
substantias; nam ea quorum substantia est simplex, recipiunt causae
primae actionem unite, illa vero quorum substantia est composita,
recipiunt eam multipliciter, scilicet secundum modum suae substantiae.
Secunda diversitas sumitur ex parte durationis rerum in suo esse.
Quaedam enim recipiunt actionem causae primae receptione aeterna, illa
scilicet quorum esse non subditur motui; unde eorum duratio in suo esse
non variatur secundum prius et posterius. Quaedam vero recipiunt
actionem causae primae receptione temporali, illa scilicet quorum esse
subditur motui, et per consequens eorum duratio continuatur secundum
successionem prioris et posterioris. Tertiam diversitatem ponit ex
parte speciei seu formae ipsius rei secundum quod quaedam sunt
incorporea secundum suam speciem et ista recipiunt influentiam causae
primae spiritualiter, quaedam vero sunt secundum suam speciem corporea
et huiusmodi recipiunt influentiam causae primae receptione corporali.
Hoc autem totum quod praemissum est, continet propositio quae ponitur
in libro Procli CXLII, quae talis est: omnibus quidem dii assunt
eodem modo, non autem omnia eodem modo diis assunt, sed singula
secundum ipsorum ordinem et potentiam transumunt illorum praesentiam,
haec quidem uniformiter, haec autem multiplicatim, et haec quidem
perpetuo, haec autem secundum tempus, et haec quidem incorporee, haec
autem corporaliter. Deinde cum dicit: et diversitas quidem etc.,
probat quod praemissum est hoc modo. Diversitas enim receptionis ex
duobus potest contingere: quandoque quidem ex agente sive influente,
quandoque autem ex recipiente. Quia enim diversitas causae causat
diversitatem in effectibus, necesse est ut, si agens sit diversum et
recipiens unum (quod) diversitas receptionis causetur ex agente non ex
recipiente, sicut aqua quae ex frigido congelatur et ex calido
dissolvitur. Si autem e converso agens fuerit unum et recipiens
diversum, erit diversitas receptionis ex parte recipientis non ex parte
agentis, sicut patet de sole qui indurat lutum et dissolvit ceram.
Manifestum est autem quod causa prima est una, nullam diversitatem
habens, sed ea quae recipiunt influentiam causae primae sunt diversa;
diversitas ergo receptionis non est ex causa prima quae est bonitas pura
influens bonitatem rebus omnibus, sed est propter diversitatem
recipientium. Sic igitur patet quod causa prima invenitur in omnibus
per modum unum, sed non e converso. Est autem attendendum quod duplex
est actio causae primae: una quidem secundum quam instituit res, quae
dicitur creatio, alia vero secundum quam res iam institutas regit. In
prima igitur actione non habet locum quod hic dicitur, quia, si
oportet omnem diversitatem effectuum reducere in diversitatem
recipientium, oportebit dicere quod sint aliqua recipientia quae non
sint a causa prima, quod est contra id quod dictum est supra, 18
propositione: res omnes habent essentiam per causam primam. Unde
oportet dicere quod prima diversitas rerum secundum quam habent diversas
naturas et virtutes, non sit ex aliqua diversitate recipientium sed ex
causa prima, non quia in ea sit aliqua diversitas sed quia est
diversitatem cognoscens, est enim agens secundum suam scientiam; et
ideo diversos rerum gradus producit ad complementum universi. Sed in
actione regiminis de quo nunc agitur, diversitas receptionis est
secundum diversitatem recipientium. Deinde cum dicit: ergo secundum
modum etc., infert quoddam corollarium ex praedictis. Si enim
diversitas receptionis influxus causae primae provenit in rebus secundum
diversam virtutem recipientium, cum illa quae sunt propinquiora causae
primae sint maioris virtutis, sequitur quod perfectius recipiant causam
primam et eius influxum. Et quia omnis substantia cognoscens quanto
perfectius habet esse tanto perfectius cognoscit causam primam et
influxum bonitatis eius, et quanto hoc magis recipit et cognoscit tanto
magis in eo delectatur, consequens est quod quanto aliquid est
propinquius causae primae tanto magis delectetur in ea.
|
|