|
25. Supra dictum est quod
creaturae recipiunt diversimode regimen causae primae secundum triplicem
diversitatem, scilicet unitatis et multitudinis, quod pertinet ad
simplicitatem et compositionem, aeternitatis et temporis, et
spiritualis et corporei (corporeo autem accidit corruptio et spirituali
incorruptio): unde hic incipit prosequi de praedictis diversitatibus
rerum, et primo de diversitate corruptibilis et incorruptibilis,
secundo de diversitate simplicis et compositi, 28 propositione,
ibi: omnis substantia stans per essentiam suam est simplex etc.,
tertio de diversitate aeternitatis et temporis, 30 propositione,
ibi: omnis substantia creata in tempore. Circa primum duo facit:
primo ostendit substantias quasdam esse ingenerabiles, secundo agit de
incorruptione earum, 26 propositione, ibi: omnis substantia stans
per seipsam est non cadens et cetera. Circa primum ponit duas
propositiones quarum prima talis est: substantiae unitae intelligibiles
non sunt generatae ex re alia. Vocat autem substantias unitas
substantias simplices, eo quod omne compositum quamdam multitudinem in
se continet; intelligibiles autem substantias vocat quae sunt aptae
natae intelligere, quae etiam, cum sint immateriales, sunt
intelligibiles actu. Quod autem dicit: non sunt generatae ex re
alia, potest intelligi, vel sicut ex materia secundum quod haec
praepositio ex importat habitudinem causae materialis, vel sicut ex
causa agente secundum quod praedicta praepositio importat habitudinem
causae efficientis; et hic intellectus magis videtur consonare his quae
in probatione commenti ponuntur. Secunda propositio est talis: omnis
substantia stans per essentiam suam est non generata ex re alia.
Dicitur autem substantia stans per essentiam suam quae est per seipsam
subsistens, sed, cum per seipsum subsistere sit proprium substantiae,
sequetur secundum hoc quod nulla substantia sit generata. Est ergo
dicendum quod substantia et essentia rei principaliter est forma quam
principaliter significat definitio. Quaecumque igitur habent formam in
materia fundatam, huiusmodi substantiae non sunt stantes per essentiam
suam; immo eorum essentiae, id est formae, innituntur fundamento
materiae. Illae ergo substantiae sunt stantes per essentiam suam,
quae sunt formae tantum, non in materia, et huiusmodi impossibile est
quod sint generatae. Est autem considerandum quod prima propositio
concluditur ex hac secunda. Supra enim probatum est quod omnes
substantiae intelligentes sunt stantes per essentiam suam, quod habitum
est in propositione 15: omnis sciens scit et cetera. Si igitur
omnis substantia stans per essentiam suam est non generata, sequitur
quod omnis substantia intellectualis sit non generata. Duarum autem
propositarum propositionum prima in libro Procli non invenitur, sed
solum secunda quae est XLV sui libri, talis: omne authypostaton,
id est per se subsistens, ingenerabile est. Et haec sola propositio
probatur consequenter eodem modo hic sicut et in libro Procli.
Manifestum est enim quod omne generatum est de se imperfectum, quia
est ens in potentia, et ideo indiget quod compleatur sive perficiatur
per illud ex quo generatur, id est per generans quod reducit ipsum de
potentia in actum. Et huius signum est quod generatio nihil est aliud
quam via quaedam de incompleto ad completum oppositum scilicet ad
incompletum praeexistens: termini enim generationis sunt privatio et
forma, materia autem secundum quod existit sub privatione habet
rationem imperfecti, secundum autem quod existit sub forma habet
rationem perfecti, et sic patet quod generatio est via sive
transmutatio de imperfecto ad perfectum oppositum. Si igitur est
aliquid quod non indigeat aliquo alio ad sui formationem sed ipsum est
causa suae formationis, quia scilicet est substantia eius forma,
sequitur quod talis res sit semper completa sive perfecta. Et sic in
ea non potest esse transitus de imperfecto ad perfectum, sed statim per
seipsam est ens et unum, ut dicitur in VIII metaphysicae:
relinquitur ergo quod omnis substantia quae est forma subsistens est non
generabilis. Sed, ne ex hoc male intelligeret aliquis quod huiusmodi
substantiae non haberent causam sui esse, cum supra dictum sit quod res
omnes habent essentiam per ens primum, manifestat consequenter quomodo
sit intelligendum quod dictum est. Quod enim dictum est quod sit causa
suae formationis et complementi, non est sic intelligendum quasi non
dependeat ex alia causa superiori, sed dicitur esse causa suae
formationis per hoc quod habet sempiternam relationem ad causam suam
primam: unde per comparationem ad suam causam habet simul, id est
statim, formationem et complementum. Ad cuius evidentiam
considerandum est quod unumquodque participat esse secundum habitudinem
quam habet ad primum essendi principium. Res autem composita ex
materia et forma non habet esse nisi per consecutionem suae formae:
unde per suam formam habet habitudinem ad primum essendi principium;
sed quia materia tempore praeexistit formae in hac re generata,
consequens est quod non semper habeat praedictam habitudinem ad
principium essendi neque simul, cum fuerit materia, sed postmodum
superveniente forma. Si ergo aliqua substantia sit ipsa forma,
sequitur quod semper habeat habitudinem praedictam ad causam primam nec
adveniat ei post tempus, sed sit simul concomitans cum sua substantia
quae est forma. Sic ergo manifestum est quod omnis substantia stans
per essentiam suam non generatur ex aliquo.
|
|