|
26. Supra actum est de
ingenerabili, hic agitur de corruptibili et incorruptibili; et primo
de incorruptibili, secundo de corruptibili 27 propositione: omnis
substantia destructibilis et cetera. Circa primum ponitur talis
propositio: omnis substantia stans per seipsam est non cadens sub
corruptione. Quae quidem ponitur in libro Procli XLVI, sub his
verbis: omne authypostaton incorruptibile est. Ad cuius propositionis
evidentiam considerandum est quod, cum praepositio per denotet causam,
illud dicitur per se stare sive subsistere quod non habet aliam causam
essendi nisi seipsum. Est autem duplex causa essendi, scilicet forma
per quam aliquid actu est et agens quod facit actu esse. Si ergo
dicatur stans per seipsum quod non dependet a superiori agente, sic
stare per seipsum convenit soli Deo qui est prima causa agens a qua
omnes secundae causae dependent, ut ex superioribus patet. Si autem
dicatur per se stans illud quod non formatur per aliquid aliud sed
ipsummet est forma, sic esse stans per seipsum convenit omnibus
substantiis immaterialibus. Substantia enim composita ex materia et
forma non est stans per seipsam nisi ratione partium, quia scilicet
materia est actu per formam et forma sustentatur in materia, sicut
etiam dicitur aliquid movens seipsum ratione partium, quia una pars
eius est movens et alia pars eius est mota. Sic igitur patet quod
stare per seipsum non potest convenire nisi substantiae quae est forma
sine materia; huiusmodi autem substantia ex necessitate est
incorruptibilis. Manifestum est enim in rebus corruptibilibus quod
corruptio accidit per hoc quod aliquid separatur a sua causa formali per
quam aliquid habet esse in actu; sicut enim generatio quae est via ad
esse, est per acquisitionem formae, ita corruptio quae est via ad non
esse, est per amissionem formae; si igitur substantia stans per
essentiam suam corrumperetur, oporteret quod separaretur a sua causa
formali, sed sua forma est eius essentia, ergo separaretur a sua
essentia, quod est impossibile. Non ergo est possibile quod
substantia stans per seipsam corrumpatur. Sed ne aliquis credat quod
huiusmodi substantiae stantes per essentiam suam non dependeant ab
aliqua superiori causa agente, excludit hoc consequenter, ibi: et non
fit causa suiipsius et cetera. Et dicit quod hoc non sic intelligendum
est quod huiusmodi substantia sit causa suiipsius quasi non dependeat ab
aliqua superiori causa agente; sed hoc dicitur quia huiusmodi
substantia per seipsam habet relationem ad causam primam in quantum
scilicet est causa suae formationis. Videmus enim quod res materiales
referuntur ad causam primam ut accipiant esse ab ea per suam formam; et
ideo substantia cuius tota essentia est forma, habet per seipsam
relationem semper ad causam suam et non causatur ista relatio in
huiusmodi substantiam per aliquam aliam formam. Et inde est quod
dicitur esse causa suiipsius per modum praedictum. Et inde est quod
non potest corrumpi, sicut ostensum est. Patet igitur quod omnis
substantia stans per seipsam est incorruptibilis.
|
|