|
27. Postquam ostendit quae sit
conditio substantiae incorruptibilis, hic ostendit conditionem
substantiae corruptibilis, ponens hanc propositionem: omnis substantia
destructibilis non sempiterna aut est composita aut est delata super rem
aliam. Et haec eadem propositio ponitur in libro Procli
XLVIII. Huius autem propositionis probatio est quia, si omne
quod est stans per seipsum est incorruptibile, ut probatum est,
necesse est quod omne quod corrumpitur non sit stans per seipsum sed
indigeat aliquo sustentante. Quod quidem contingit duobus modis: uno
modo sicut totum indiget partibus ad sui constitutionem, unde partibus
ab invicem discedentibus sequitur corruptio; alio modo quia forma non
est subsistens sed indiget ad sui fixionem subiecto deferente. Et ideo
quando subiectum deferens sit indispositum ad talem formam, necesse est
quod fiat separatio formae a subiecto, et ita sequitur corruptio.
Unde manifestum est quod omnis substantia corruptibilis vel est
composita ex diversis partibus per quarum dissolutionem sequitur
corruptio totius, sicut patet in corporibus mixtis, aut forma indiget
materia vel subiecto ad sui sustentationem, et ita per transmutationem
subiecti sequitur corruptio, sicut patet in corporibus simplicibus et
in accidentibus. Et ideo possumus hoc corollarium accipere quod, si
aliqua substantia non est composita sed est simplex, neque est delata
super subiectum, quasi indigens eo ad suum esse, sed est stans in
seipso, hoc omnino est incorruptibile; sicut patet in intelligentia et
in anima intellectuali, de qua manifestum est quod non est forma delata
super materiam cui dat esse, ita scilicet quod ei totaliter innitatur,
quia sequeretur quod nulla eius operatio esset sine communione materiae
corporalis, quod patet esse falsum ex his quae probantur in III de
anima.
|
|