|
28. Postquam prosecutus est
diversitatem substantiarum secundum generationem et corruptionem, hic
prosequitur de diversitate substantiarum quae potest attendi secundum
simplicitatem et compositionem. Et inducit ad hoc duas propositiones
quarum secunda videtur esse conversa prioris. Prima ergo talis est:
omnis substantia stans per essentiam suam est simplex et non dividitur.
Quae etiam propositio ponitur in libro Procli XLVII, sub his
verbis: omne authypostaton impartibile est et simplex. Ubi primo
considerandum videtur quod simplex et impartibile est idem subiecto,
differunt autem ratione: nam impartibile dicitur aliquid per
privationem divisionis, quia scilicet non est in multa divisibile;
simplex autem dicitur aliquid per privationem compositionis, quia
scilicet non est ex multis compositum. Primo ergo probatur quod
substantia per se stans sit indivisibilis, secundo quod sit simplex.
Primum autem melius probatur in libro Procli quam hic. Est enim haec
eius probatio. Si enim, inquit, partibile est, authypostaton ens,
id est per se subsistens, instituet partibile seipsum, et totum ipsum
vertetur ad seipsum, et omne in omni seipso erit. Hoc autem
impossibile. Impartibile ergo authypostaton. Ad cuius evidentiam
considerandum est quod hic accipitur esse aliquid stans per seipsum non
ratione partis, ut scilicet una pars eius stet per aliam sicut accidit
in substantiis materialibus, sed ratione totius, ut scilicet totum
stet per se totum. Unumquodque autem convertitur ad id per quod stat
sicut effectus ad causam, et oportet quod sit in eo sicut in suo
fundamento. Si ergo aliquid partibile sit stans per seipsum,
oportebit quod quaelibet pars eius stet per quamlibet et quaelibet
fundetur in qualibet; quod est impossibile, quia sic sequeretur quod
una et eadem pars eius esset causa et effectus simul respectu eiusdem,
quod est impossibile. In hoc autem libro probatur sic. Illud quod
convenit alicui per seipsum, convenit cuilibet parti eius, si sit
partibile. Si igitur aliquid partibile sit stans per seipsum,
oportebit quod quaelibet pars eius stet per seipsam, et ita non
innitetur alteri ad constitutionem totius. Haec autem probatio non est
adeo efficax, quia non est necessarium quod quidquid per se convenit
alicui toti conveniat singulis partibus eius. Est enim quoddam totum
similium partium ut aer et aqua, et quoddam dissimilium ut animal et
domus. Quod autem id quod est stans per seipsum sit simplex, id est
non compositum ex multis, probatur duplici ratione. In omni composito
ex pluribus partibus necesse est ponere quemdam partium ordinem, ut
scilicet una pars eius sit melior et alia vilior. Multa enim ad unum
constituendum ordine quodam perveniunt sicut et ab uno multitudo ordine
quodam progreditur. Unde videmus quod in compositione corporis
naturalis forma est praestantior materia et in compositione corporis
mixti unum elementum dominatur et in compositione partium animalis unum
membrum est principalius alio et in partibus alicuius continui una pars
magis accedit ad punctum, quod est principium magnitudinis, quam
alia. Si ergo aliquid compositum ex pluribus partibus sit stans per
seipsum, oportebit quod quaelibet pars eius sit stans ex qualibet et
ita pars melior dependebit ex parte viliori et e converso. Secunda
ratio est quia omne quod est stans per seipsum, est sibi sufficiens in
suo esse, non indigens alio ad sui subsistentiam; per quod non
excluditur dependentia a causa agente sed a causa formali et materiali
subsistentiam praestante. Omne autem compositum ex partibus non est
sibi sufficiens, sed indiget ad sui subsistentiam partibus ex quibus
componitur, quae se habent in habitudine causae materialis ad totum.
Ergo nullum compositum ex partibus est per se stans. Omnis igitur
substantia per se stans est simplex. Sciendum tamen est quod haec
secunda ratio distincte ponitur in libro Procli, sed in hoc libro
inducitur per modum conclusionis.
|
|