|
2. Praemissa prima propositione
sicut quodam principio ad totum tractatum sequentem, incipit hic agere
de primis causis rerum. Et dividitur in partes duas: in prima agit de
distinctione primarum causarum; in secunda de coordinatione sive
dependentia earum ad invicem, in 16 propositione, ibi: omnes
virtutes quibus non est finis et cetera. Prima dividitur in partes
duas: in prima distinguit causas primas; in secunda determinat de
singulis, in 6 propositione, ibi: causa prima superior est, et
cetera. Causae autem universales rerum sunt trium generum, scilicet
causa prima quae est Deus, intelligentiae et animae, unde circa
primum tria facit: primo enim distinguit haec tria genera quorum primum
est indivisum, quia causa prima est una tantum; secundo distinguit
intelligentias, ibi 4 propositione: prima rerum creatarum etc.; in
tertia distinguit animas, 5 propositione, ibi: intelligentiae
superiores et cetera. Circa primum duo facit: primo distinguit tria
praedicta genera; secundo ostendit quomodo uniuntur per participationem
quamdam in ultimo, in 3 propositione, ibi: omnis anima nobilis et
cetera. Circa primum ponit talem propositionem: omne esse superius
aut est superius aeternitate et ante ipsam, aut est cum aeternitate,
aut post aeternitatem et supra tempus. Ad cuius propositionis
intellectum oportet primo videre quid sit aeternitas, deinde quomodo
praedicta propositio habeat veritatem. Nomen igitur aeternitatis
indeficientiam quamdam sive interminabilitatem importat: dicitur enim
aeternum quasi extra terminos existens; sed, quia, ut philosophus
dicit in VIII physicorum, in omni motu est quaedam corruptio et
generatio in quantum aliquid esse incipit et aliquid esse desinit,
necesse est quod in quolibet motu sit quaedam deficientia; unde omnis
motus aeternitati repugnat. Vera igitur aeternitas cum indeficientia
essendi etiam immobilitatem importat. Et, quia prius et posterius in
duratione temporis provenit ex motu, ut patet in IV physicorum, ideo
tertio oportet quod sit aeternitas absque priori et posteriori tota
simul existens, secundum quod Boethius definit eam in fine de
consolatione, dicens: aeternitas est interminabilis vitae tota simul
et perfecta possessio. Quaecumque igitur res cum indeficientia essendi
habet immobilitatem et est absque temporali successione, potest dici
aeterna, et secundum hunc modum substantias immateriales separatas
Platonici et Peripatetici aeternas dicebant, superaddentes ad
rationem aeternitatis quod semper esse habuit, quod fidei Christianae
non est consonum. Sic enim aeternitas soli Deo convenit. Dicimus
autem eas aeternas tamquam incipientes obtinere a Deo esse perpetuum et
indeficiens sine motu et temporis successione, unde et Dionysius dicit
X capitulo de divinis nominibus quod non simpliciter sunt coaeterna
Deo quae in Scripturis aeterna dicuntur; unde aeternitatem sic
acceptam quidam nominant aevum, quod ab aeternitate primo modo accepta
distinguunt. Sed, si quis recte consideret, aevum et aeternitas non
differunt nisi sicut anthropos et homo. In Graeco enim evon
aeternitas dicitur sicut et anthropos homo. His igitur praemissis
sciendum est quod haec propositio in libro Procli LXXXVIII
invenitur sub his verbis: omne enter, vel existenter, ens aut ante
aeternitatem est, aut in aeternitate, aut participans aeternitate.
Dicitur autem enter ens per oppositum ad mobiliter ens, sicut esse
stans dicitur per oppositum ad moveri; per quod datur intelligi quid
est quod in hoc libro dicitur omne esse superius, quia scilicet est
supra motum et tempus. Huiusmodi enim esse secundum utrumque auctorem
in utroque libro in tres gradus distinguitur; non tamen est eadem
omnino ratio utrobique. Proclus enim hanc propositionem inducit
secundum Platonicorum suppositiones, qui, universalium abstractionem
ponentes, quanto aliquid est abstractius et universalius tanto prius
esse ponebant. Manifestum est enim quod haec dictio aeternitas
abstractius est quam aeternum; nam nomine aeternitatis ipsa
aeternitatis essentia designatur, nomine autem aeterni id quod
aeternitatem participat. Rursumque ipsum esse communius est quam
aeternitas: omne enim aeternum ens est, non autem omne ens est
aeternum; unde secundum praedicta ipsum esse separatum est ante
aeternitatem, id autem quod est cum aeternitate est ipsum esse
sempiternum, id autem quod est aeternitatem participans et quasi post
aeternitatem est omne id quod esse aeternum participat. Sed huius
libri auctor in primo quidem aliqualiter cum praedictis positionibus
concordat. Unde exponit quod esse quod est ante aeternitatem est causa
prima, quoniam est causa aeternitati. Et ad hoc probandum inducit
quod in ipsa, id est aeternitate, est esse acquisitum, id est
participatum. Et hoc probat quia ea quae sunt minus communia
participant ea quae sunt magis communia; aeternitas autem est minus
commune quam esse; unde subdit: et dico quod omnis aeternitas est esse
sed non omne esse est aeternitas; ergo esse est plus commune quam
aeternitas. Sic igitur probat auctor quod aeternitas participat esse;
ipsum autem esse abstractum est causa prima cuius substantia est suum
esse; unde relinquitur quod causa prima est causa a qua acquiritur esse
sempiternum cuicumque rei semper existenti. Sed in aliis duobus
membris divisionis recedit auctor huius libri ab intentione Procli et
magis accedit ad communes sententias et Platonicorum et
Peripateticorum. Exponit enim secundum gradum quod esse cum
aeternitate est intelligentia. Quia enim aeternitas, ut dictum est,
importat indeficientiam cum immobilitate, illud quod secundum omnia est
indeficiens et immobile, totaliter attingit aeternitatem; ponitur
autem secundum praedictos philosophos quod intelligentia sive
intellectus separatus habet indeficientiam et immobilitatem et quantum
ad esse et quantum ad virtutem et quantum ad operationem; unde
CLXIX propositio Procli est: omnis intellectus in aeternitate
substantiam habet et potentiam et operationem. Et secundum hoc
probatur hic quod intelligentia est cum aeternitate, quia est omnino
secundum habitudinem unam ita quod non patitur aliquam alteritatem nec
virtutis nec operationis neque etiam destruitur secundum substantiam.
Et propter hoc etiam postea dicit quod parificatur aeternitati,
quoniam extenditur cum ea et non alteratur, quia scilicet ad omne id
quod est intelligentiae aeternitas se extendit. Tertium vero gradum
exponit de anima quae habet esse superius, scilicet supra motum et
tempus. Huiusmodi enim anima magis appropinquat ad motum quam
intelligentia, quia videlicet intelligentia non attingitur a motu neque
secundum substantiam neque secundum operationem. Anima autem secundum
substantiam quidem excedit tempus et motum et attingit aeternitatem,
sed secundum operationem attingit motum quia, ut philosophi probant,
oportet omne quod movetur ab alio reduci in aliquod primum quod seipsum
movet. Hoc autem secundum Platonem quidem est anima quae seipsam
movet, secundum Aristotelem autem est corpus animatum cuius motus
principium est anima; et sic utroque modo oportet quod primum
principium motus sit anima, et ideo motus est ipsius animae operatio.
Et, quia motus est in tempore, tempus attingit operationem ipsius
animae; unde et Proclus dicit CXCI propositione: omnis anima
participabilis substantiam quidem aeternalem habet, operationem autem
secundum tempus. Et ideo hic dicitur quod connexa est cum aeternitate
inferius, connexa quidem aeternitati quantum ad substantiam, sed
inferius quia inferiori modo participat aeternitatem quam
intelligentia. Quod probat per hoc quia est susceptibilior
impressionis quam intelligentia. Anima enim non solum recipit
impressionem causae primae sicut intelligentia, sed etiam suscipit
impressionem intelligentiae; quanto autem aliquid magis est remotum a
primo quod est aeternitatis causa, tanto debilius aeternitatem
participat. Et, quamvis anima attingat ad infimum gradum
aeternitatis, tamen est supra tempus sicut causa supra causatum; est
enim causa temporis in quantum est causa motus ad quem sequitur tempus.
Loquitur enim hic de anima quam attribuunt philosophi corpori
caelesti, et propter hoc dicit quod est in horizonte aeternitatis
inferius et supra tempus. Horizon enim est circulus terminans visum,
et est infimus terminus superioris hemispherii, principium autem
inferioris; et similiter anima est ultimus terminus aeternitatis et
principium temporis. Huic autem sententiae etiam Dionysius concordat
X capitulo de divinis nominibus, hoc excepto quod non asserit caelum
habere animam, quia hoc Catholica fides non asserit. Dicit enim quod
Deus est ante aeternum et quod, secundum Scripturas, dicuntur aliqua
aeterna et temporalia, quod est intelligendum secundum modos positos in
sacra Scriptura; media autem existentium et factorum, id est
generabilium, sunt quaecumque secundum aliquid quidem aeternum,
secundum aliquid vero tempus participant.
|
|