|
29. Hic ponitur propositio
conversa prioris, quae talis est: omnis substantia simplex est stans
per seipsam, scilicet per essentiam suam. Sciendum tamen est quod
haec propositio in commento non probatur, sed interponitur quiddam quod
probatur, scilicet quod substantia stans per seipsam est creata sine
tempore et est in substantialitate sua superior substantiis
temporalibus. Et haec est LI propositio libri Procli sub his
verbis: omne authypostaton exemptum est ab his quae tempore mensurantur
secundum suam substantiam. Ubi considerandum est quod hoc quod dicitur
secundum suam substantiam potest referri vel ad ipsas substantias
temporales, quarum esse substantiale variationi subiacet, unde
secundum suam substantiam tempore mensurari dicuntur, vel potest
referri ad substantias per se stantes, quae secundum suam substantiam
sunt substantiis temporalibus superiores. Huius ergo propositionis
superinductae ponitur probatio talis. Ostensum est enim supra quod
nulla substantia stans per seipsam cadit sub generatione. Omnes autem
substantiae quae mensurantur tempore secundum suam substantiam cadunt
sub generatione. Per hoc enim secundum suam substantiam a tempore
mensurantur quod eorum esse substantiale variatur per generationem et
corruptionem. Relinquitur ergo quod nulla substantia stans per seipsam
cadat sub tempore, sed est superior omnibus substantiis temporalibus.
Possumus autem ex hac propositione sic probata concludere illam quae
praemittitur. Si enim hoc est proprium substantiae per se stantis quod
sit non cadens secundum suam substantiam sub tempore, hoc autem
convenit omni substantiae simplici, quia omnis substantia generabilis
cadens sub tempore est composita ex materia et forma. Relinquitur quod
omnis substantia simplex sit stans per seipsam, quod fuit primo
propositum.
|
|