|
30. Postquam prosecutus est de
diversitate rerum quae est secundum generationem et corruptionem, et
simplicitatem et compositionem, hic tertio prosequitur de diversitate
quae est secundum temporale et aeternum. Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit quomodo aliqua dupliciter sunt sempiterna et
temporalia, secundo ostendit quomodo est simul et aeternum et
temporale, ibi: inter rem cuius substantia etc.; vel in prima ponit
ordinem temporalium ad invicem, in secunda ordinem aeternorum ad
invicem, ibi: inter rem cuius substantia et cetera. Circa primum
ponit talem propositionem: omnis substantia creata in tempore aut est
semper in tempore et tempus non superfluit ab ea quoniam est creata et
tempus aequaliter, aut superfluit super tempus et tempus superfluit ab
ea quia est creata in quibusdam horis temporis. Ad cuius evidentiam
considerandum est quod, quia tempus est numerus motus, omnis
substantia mobilis dicitur esse creata in tempore. Est autem duplex
substantia mobilis. Una quidem cuius motus est in toto tempore, sicut
corpus caeleste cuius motus tempori adaequatur eo quod tempus est primo
et per se mensura motus caeli et per illum motum mensurat omnes alios
motus. Et hoc sive ponamus quod motus caeli semper fuerit et semper
sit futurus, ut Aristoteles posuit et quidam alii philosophi, sive
etiam motus caeli non semper fuerit nec semper sit futurus, ut fides
Ecclesiae docet, quia sic etiam motus caeli adaequatur tempori; non
enim tempus fuit antequam motus caeli inciperet nec erit tempus postquam
motus caeli esse desierit. Unde omnibus modis substantia caelestis
corporis ratione sui motus est semper in tempore et tempus non excedit
ipsam, sed ad invicem adaequantur. Quaedam vero substantiae mobiles
sunt, quarum esse et motus non est in toto tempore sed in aliqua parte
temporis, sicut patet de substantiis generabilibus et corruptibilibus.
Et quia huiusmodi substantia non habet habitudinem ad totum tempus sed
ad partem temporis, invenitur autem aliqua pars temporis maior
duratione eorum et aliqua pars minor. Inde est quod huiusmodi
substantia excedit tempus quantum ad aliquam eius partem, quae scilicet
est minor duratione eius; et iterum exceditur a tempore quantum ad
illam partem quae est maior duratione eius. In libro enim Procli
invenitur haec propositio LV planius et brevius, sic: omne quod
secundum tempus subsistit, aut eo quod semper tempore est, aut
aliquando in parte temporis hypostasim habens. Ad praemissae autem
propositionis manifestationem primo ponitur probatio, secundo infert
quoddam corollarium, ibi: iam ergo ostensum est ex hoc et cetera.
Probatio autem ponitur eadem in utroque libro. Ita enim procedit ordo
rerum ut similia se invicem subsequantur; ea vero quae sunt penitus
dissimilia non subsequuntur se invicem in gradibus rerum, nisi per
aliquod medium. Sicut videmus quod animal perfectum et planta sunt
dissimilia penitus quantum ad duo: nam animal perfectum est sensitivum
et mobile motu processivo, planta autem neutrum horum habet; natura
ergo non procedit immediate ab animalibus perfectis ad plantas, sed
producit in medio animalia imperfecta, quae sunt sensibilia cum
animalibus et immobilia cum plantis. Manifestum est autem quod
substantiae spirituales quae parificantur aeternitati, ut supra dictum
est, et substantiae generabiles et corruptibiles, sunt penitus
dissimiles: nam substantiae spirituales et sunt semper et sunt
immobiles, quorum neutrum convenit substantiis generabilibus et
corruptibilibus. Unde oportet ponere inter haec duo extrema aliquod
medium quod sit simile utrique extremo, ut sic gradus rerum procedant
per similia. Et sic Proclus investigando procedit. Inter id quod
est semper immobiliter ens et id quod est aliquando mobiliter, non
potest inveniri nisi triplex medium: scilicet id quod semper movetur,
id quod aliquando immobiliter est, id quod aliquando est. Hoc autem
tertium non potest esse medium, quia id quod aliquando est idem est ei
quod aliquando movetur, quod diximus esse extremum. Similiter etiam
nec potest esse medium id quod aliquando immobiliter est. Impossibile
est enim esse aliquod tale: nihil enim desinit esse nisi per aliquam
transmutationem, unde id quod immobiliter est non potest esse aliquando
ens sed est semper ens. Relinquitur ergo quod medium inter id quod
semper est immobiliter et inter id quod aliquando est mobiliter sit id
quod semper movetur. Hoc enim convenit cum superiori quidem in hoc
quod est semper esse, cum inferiori vero extremo in hoc quod est
moveri. Utitur autem nomine generationis communiter pro qualibet
transmutatione, quia in quolibet motu includitur generatio et
corruptio, ut dicitur in VIII physicorum. Sic igitur substantiae
quae semper moventur, scilicet caelestia corpora, contingunt secundum
quamdam similitudinem utrumque extremum; et per ea coniunguntur
quodammodo substantiae superiores immobiles substantiis inferioribus
generabilibus et corruptibilibus, in quantum scilicet virtus superiorum
substantiarum defertur ad generabilia et corruptibilia per motum
caelestium corporum. Ex his autem inducit consequenter quoddam
corollarium, scilicet quod duplex est perpetuitas vel perpetua
durabilitas: una quidem per modum aeternitatis, alia vero per modum
totius temporis, et differunt hae perpetuae durationes tripliciter.
Primo quidem quia perpetuitas aeternalis est fixa, stans, immobilis;
perpetuitas autem temporalis est fluens et mobilis, in quantum tempus
est mensura motus, aeternitas autem accipitur ut mensura esse
immobilis. Secundo quia perpetuitas aeternalis est tota simul quasi in
uno collecta; perpetuitas autem temporalis habet successivam
extensionem secundum prius et posterius quae sunt de ratione temporis.
Tertio quia perpetuitas aeternalis est simplex, tota secundum seipsam
existens; sed universalitas sive totalitas perpetuitatis temporalis est
secundum diversas partes sibi succedentes.
|
|