|
31. In praecedenti propositione
manifestatus est ordo temporalium ad invicem, hic autem manifestatur
ordo aeternorum ad invicem. Et primo ponitur inter aeterna aliquid
quod est omnimodo aeternum et aliquid quod est quodammodo aeternum et
quodammodo temporale. Secundo manifestatur conditio eius quod est
quodammodo aeternum et quodammodo temporale, 32 propositione, ibi:
omnis substantia et cetera. Circa primum ponitur talis propositio:
inter rem cuius substantia et actio sunt in momento aeternitatis et
inter rem cuius substantia et actio sunt in momento temporis existens
est medium, et est illud cuius substantia est ex momento aeternitatis
et operatio ex momento temporis. Et videtur hic sumi momentum
aeternitatis vel temporis pro mensuratione, ut scilicet illud dicatur
esse in momento aeternitatis quod aeternitate mensuratur, et in momento
temporis quod tempore mensuratur. Haec etiam propositio ponitur CVI
in libro Procli, sub his verbis: omnis eius quod omniquaque aeternale
est secundum substantiam et operationem, et eius quod substantiam habet
in tempore, medium est quod hac quidem aeternale est, hac autem
tempore mensuratur. Posset autem alicui videri quod hoc medium sit
corpus caeleste, quod quidem secundum substantiam suam incorruptibile
est, sed motus eius tempore mensuratur. Sed hoc non bene dicitur.
Nam in praecedenti propositione illud quod semper movetur positum est
simpliciter inter temporalia. Ut enim in IV physicorum philosophus
dicit: sicut tempus mensurat motum, ita nunc temporis mensurat
mobile. Unde corpus caeleste quod movetur, non est in momento
aeternitatis, sed in momento temporis. Et praeterea motus non est
actio eius. Quod movetur, sed magis passio: est autem actio
moventis, ut dicitur in III physicorum. Principium autem motus est
anima, ut in 2 propositione habitum est. Quia ergo anima nobilis
secundum se est immobilis, actio autem eius est motus, consequens est
ut anima secundum suam substantiam sit in momento aeternitatis, eius
vero actio sit in tempore. Corporis vero quod movetur et substantia et
operatio est in tempore; intelligentiae vero et substantia et actio est
in momento aeternitatis. Huius autem propositionis probatio est
similis probationi praemissae propositionis. Supra enim dictum est
quod gradus entium continuantur sibi invicem secundum quamdam
similitudinem; unde ea quae sunt totaliter dissimilia consequuntur se
invicem in ordine rerum per aliquod medium quod habet similitudinem cum
utroque extremorum. Res autem illa cuius substantia et actio est in
tempore, totaliter dissimilis est illi cuius substantia et actio est in
aeternitate, ergo necesse est ut inter eas sit tertia res media, vel
ita quod substantia eius cadat sub aeternitate et actio sub tempore,
vel e converso. Sed hoc esse non potest quod alicuius rei substantia
sit in tempore et actio in aeternitate, quia sic actio esse altior et
melior quam substantia et effectus quam causa, quod est impossibile.
Relinquitur ergo quod illa res media sit secundum substantiam suam in
momento aeternitatis et secundum operationem in tempore. Et hoc est
quod probare intendimus.
|
|